Index   Back Top Print

[ IT  - LA  - PT ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD LATINAE LINGUAE CULTORES,
XX EXPLETO SAECULO AB OBITU PUBLII VERGILII MARONIS, MANTUANI POËTAE, HABITA

Die XXX mensis Novembris, anno Domini MCMLXXXI

 

Dilecti Fratres et Sorores,

1. Gaudeo sane quod hodie mihi datur vobiscum – inter quos Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalem Periclem Felici nominatim saluto, gratiam ei agens de verbis obsequii plenis – vobiscum dico, qui linguae Latinae estis cultores, celebrare Vergilium, a cuius obitu bis millesimus abiit annus.

Cuius quidem viri eximii dies postremus non solum in Europa, ad cuius cultum humanum ille non modicum contulit, sed in aliis etiam regionibus, scriptis editis et conventibus habitis, est merito commemoratus.

2. Ecclesiam quoque catholicam et ipsam hanc beati Petri Sedem decet tantum poetam ob peculiares causas recolere. Re quidem vera, nonnulla iam sunt acta: emissa sunt, ut nostis, Vaticana pittacia cursualia (Italice francobolli appellata) ad eius memoriam revocandam et – quod maioris est momenti – cura et studio Praefecti et ministrorum Apostolicae Bibliothecae Vaticanae codices Vergiliani, variae pulchritudinis, pretii summi, ita sunt ordine dispositi ut adeuntes eos in uno conspectu positos intueri possint et admirari.

3. Peculiares dixi causas suadere ut Vergilius apud nos extollatur.

Is nomen suum immortalitati commendavit et mortuus quasi loqui ac docere perrexit non solum apud ethnicos Romanos, sed etiam apud Christianos, qui non tantum eius artem illustrem, perpolitam, verecundam admodum probaverunt, sed eo etiam sunt progressi ut hunc poetam quasi nuntium praesagum arbitrarentur “ magni ab integro nati ordinis ”, quem Christus Redemptor postea induxit. Patres Ecclesiae eum honore ornabant, de qua re apud vos est heri sermo institutus.

Sanctus Augustinus, ut exemplum subiciam, verbis amplissimis Vergilium effert estque auctor aetate sua etiam puerulos eius operibus sedulo studuisse; ait enim: “ quem (id est Vergilium) propterea parvuli legunt ut videlicet poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus teneris ebibitus animis non facile oblivione possit aboleri ”.

Ecclesiae praesertim vertit honori quod post eversum Romanorum imperium, id est media aetate, curavit ne summi poetae Latini opera perderentur: maxime in monasteriorum bibliothecis ea diligenter servabantur et in scriptoriis conclavibus assidua manu exarabantur in membranis. Missis rebus, quibus sincera imago Mantuani poetae temporibus illis potius deformabatur, obliviscendum non est eum habitum esse sapientiae humanae exemplum. Mirum ergo non est Dantem Alagherium, christianum poetam praestantissimum, Vergilium apud inferos et in purgatorio itineris ducem finxisse.

Renatis autem veterum litteris et artibus, etiam christiani, harum rerum studiis dediti, novo quodam mentium ardore Vergilium admirati sunt et imitati. Neque posterioribus saeculis ille apud nos desiit coli.

4. Verumtamen non solum recordatione nostra dignus est “ optimus ” poeta, sed oportet etiam inquiramus quid nos, qui his temporibus prorsus immutatis et mutationi celerrimae obnoxiis vivimus, Vergilius doceat. Satis erit nonnulla, quae maioris momenti esse videntur, summatim attingere.

Veterum testimonio ille fuit vir pius, simplex, modestus, amabilis, dulcis, pacificus, promptus ad opitulandum. Sed etiam ex ipsius Vergilii operibus candidum et integrum eius ingenium elucet; placet memorare quid de matre familias ac proinde de coniugali consortio senserit: menti verba obversantur, quibus ille mulierem describit, quae domestica munera assidue implet, “ castum ut servare cubile / coniugis et possit parvos educere natos ”. Ipse profecto est documento hominis animum esse “ naturaliter christianum ”.

Virtutibus autem, quibus Vergilius traditur insignis fuisse, aetas nostra maxime indiget ne effrenata dominandi voluntas, neglectio dignitatis et iurium hominis, aliorum vitae contemptus, rerum caeca cupido socialem convictum pessumdent atque evertant.

5. Vergilius fuit poeta sensu humanitatis altissimo praeditus. Quis nota verba illa non meminit, animi commoti ac dolentis indicia, tam brevia, pressa et significantia ut in sermones nostros vix possint converti: “sunt lacrimae rerum”? Homo non solum ob casus flet adversos, sed res sunt etiam, quae ipsae veluti lacrimantur, quae e lacrimis agnoscuntur.

Post bella et caedes, quibus res publica Romana erat concussa – Vergilius puer erat quo tempore Catilinaria turba grassabatur – is osor fuit belli pacisque amator. Audiamus eum dicentem: “ saevit amor ferri et scelerata insania belli ”; “ laudanturque bonae pacis bona ”. Nonne pacis studium, quo ille tenebatur, est quam maxime expetendum perturbato hoc saeculo?

6. Etiam rerum naturae poeta fuit Vergilius: quam verecundo et sereno amore, quam suavi versuum modulamine pascua et rura, flores et arbores, animalia parva et magna et alia huiusmodi cecinit!

Profecto mentes hominum oportet permoveat, qui vitam hoc tempore degunt, quo propter machinalem industriam ac tot inventa, quae ingenia pepererunt, rerum naturae gravia damna inferuntur in eamque tuendam praecipuae curae debent intendi.

7. Vergilius, ut probe nostis, egregio libro, qui inscribitur “ Georgicon ”, etiam opus manuum celebravit, “ laborem improbum ”, qui videlicet fit “ in sudore vultus ”, ut est in prioribus paginis Bibliorum Sacrorum. Praedicat nempe humile opus agreste ideoque dignitatem laboris et eius qui huic insistit. Haud incommode accidit ut hoc anno, Mantuani poetae memoriae dicato, Litterae Encyclicae, a verbis Laborem Exercens incipientes, ederentur, quibus argumentum, totum hominis opus complectens, quod temporibus nostris est summi ponderis et certa postulat responsa, illustraretur.

8. Denique vox “ culturae ”, quae in plurimos sermones, quibus utimur, influxit, est verbum prorsus Latinum, de agrorum cultura depromptum et ad cultum humanum significandum translatum.

Vos, qui Latinae animi culturae operam datis, sine dubio his Vergilianis sollemnibus confirmamini ut linguam, quae huius poetae fuit patrius sermo et quam Ecclesia quasi hereditate accepit suamque fecit, nova impulsione acti excolatis, quamvis tempora nostra huic rei minus favere videantur.

Certamen Vaticanum, ab hac Sede Apostolica institutum, sit veluti palaestra, in qua docentes et discentes, sermonis Latini amantes, se impigri exerceant, simul efficientes ne – verba Sancti Augustini iterum libet afferre – “ poeta magnus omniumque praeclarissimus atque optimus... oblivione possit aboleri ”.

Deus, qui urbem Romam elegit, unde religio christiana potissimum quoquoversus propagaretur et ubi Ecclesiae principem sedem constituit, studia vestra atque incepta secundet. Haec vota ex animo facientem iuvat me vobis singulis et cunctis, quos caros habetis, Benedictionem Apostolicam impertire.

 

 © Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana

 




Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana