Die X mensis Octobris,
anno Domini MCMLXXXI
Venerabiles in Episcopatu Fratres,
1. Vehementer equidem rursus delector conspectu hic et congressu
vestro, qui nempe efficitis Consilium Secretariae Generalis Synodi Episcoporum,
quique his diebus Romae adestis, ut argumenta singula definiatis ac lineamenta
ipsa statuatis operis illius, quod anno octogesimo tertio erit tractandum in
Sexta Congressione Synodi Episcoporum. Laetor pariter magnopere, quoniam,
secundum disceptationem anno iam superiore in Synodo habitam, atque secundum
propositiones et sententias a Conferentiis Episcopalibus Sedisque Apostolicae
officiis receptas, sapientissime proposuistis proximae Synodo hunc tandem
titulum: “ Reconciliatio ac Paenitentia in Ecclesiae Munere ”.
2. Fateor vobis ipsum hoc argumentum non solum mihi omnino
probari sed etiam inter Episcopos et sacerdotes totius Ecclesiae iam excitavisse
magnum studium, animosque fidelium convertisse in eam rem pastoralem, quae hoc
praesertim tempore maximum prae se fert momentum. Etenim reconciliatio et
paenitentia constituunt ex se partem plane necessariam, immo fere praecipuam,
nuntii salutis a Christo Domino in mundum adlati; propterea continent elementa
quoque primaria ipsius vitae christianae morumque catholicorum.
3. A primis videlicet suae praedicationis initiis Christus
inculcabat paenitentiae necessitatem atque cuncta opera patrabat, ut ab
hominibus recte intellegeretur quasi fundamentum suae doctrinae industriaeque
terrestris esse reconciliationem totius humani generis cum Deo Patre ac deinde
hominum inter se. Suscepit Iesus et sua fecit praecepta Veteris Testamenti de
infinito Parentis amore, qui omne vincit peccatum. Eodem autem tempore
condonavit ipse hominibus delicta et sic illustravit desiderium altum illud,
quod nullus non homo fovet – reconciliationis id est cum Deo suisque
fratribus. Ad extremum tandem ille crucem salutiferam patiens demonstravit
plenam Dei iustitiam et quadamtenus pleniorem ipsius misericordiam. Christus
igitur semel nos docuit, quo modo misericordiam et consequi et largiri possemus,
quo etiam modo superare valeremus dissensionem, invidiam, nimium nostri amorem,
ut ad reficiendum iustiorem humanioremque mundum omnibus viribus libere
incumberemus.
4. Christus vero paenitentiae doctor reconciliationisque auctor
non tantum exemplis suis ac verbis haec defixit vivendi principia, verum pergit
etiamnunc eadem ipsa facere ac docere per Spiritum suum in Ecclesia operantem,
per nos demum pastores in Apostolorum locum suffectos ad Populum Dei via tuta et
lucida ducendum. Ecclesia, mater nostra, quam adeo diligimus, servit Domino suo
sine intermissione eiusque indulgentiam hominibus impertit dilargienda gratia
divina per ministerium verbi ac per sacramenta salutis: Eucharistiae nominatim
et Paenitentiae. Hos vicissim thesauros doctrinae evangelicae et gratiae
supernae diligentissime custodimus nos quoque peccatores, dum eos cum fratribus
et sororibus nostris pro Domino communicamus.
5. Hoc profecto est illud “ servitium caritatis ”, de quo
Venerabilis Frater Noster Cardinalis Zoungrana ac Secretarius Synodi Venerabilis
Frater Iosephus Tomko – mentis vestrae participes fideles – locuti sunt in
pergrato telegraphico nuntio, quem a vobis laetissimus ego accepi ex Aula Synodi
die septimo huius mensis. Gratias singulis habeo vobis de significatione tantae
fidelitatis tantaeque alacritatis in lineamentis conscribendis ad usum proximae
Synodi. Scio vos cogitare solam Iesu Christi voluntatem, Ecclesiae universalis
communitatem, omnium fidelium utilitatem, renovationis conciliaris verae
prosperitatem, dum etiam hodie manus extremas imponatis consultationibus vestris
ac deliberationibus de proposito argumento paenitentiae et reconciliationis in
Ecclesiae missione.
6. Ex illa enim Synodo nasci certissime potest nova et acrior
conscientia inter baptizatos homines illius iniuriae, quam baptismo nostro
inferimus peccando, illius perpetuae indulgentiae misericordiaeque divinae,
cuius semper egemus ut vocationi nostrae christianae in terris satisfacere
possimus. At extra Ecclesiam similiter potest omnibus hominibus plurimum
prodesse hic salutaris nuntius veniae ac reconciliationis fraternae, quem iterum
explicabit enucleabit pronuntiabit Synodus Episcoporum anno octogesimo tertio,
vestro sub ductu. Nam huius temporis angores et animorum ipsorum errores,
dubitationes immo et desperationes levabuntur valde ac minentur si
recuperaverint homines veram spiritus libertatem, si agnoverint propriam naturam
ad malum inclinatam simulque spem certam venire posse a Deo misericordi lucem
salutemque.
7. Haec ideo tractavistis scientissime, Venerabiles in
Episcopatu Fratres; ac praeparavistis hac hebdomada lineamenta praeclara
theologici et pastoralis operis, quod restat ut Sexta Synodi Episcoporum
Congressio tempore suo perficiat. Permagni nimirum aestimo accuratam diligentiam
vestram et constantem sedulitatem his in conventibus vestris, ne loquar de
cotidiana fere industria ipsius Secretariae Synodi, cuius nempe est universa
perpolire atque absolvere faciliorem in usum Synodi. Benedictionem Apostolicam,
quam fidentes petivistis, super vos laboresque vestros iam laudabiliter
exanclatos effundo ut fructus eorum quam uberrimi maturescant in praesenti et
percipiantur in venturo ipsius Synodi tempore. Gratulor vobis de rebus actis et
hortor vos ut, opitulante Ecclesiae Matre Maria, agere pergatis, unde proxima
Synodus apte comparetur, reapse Ecclesiae adiuvetur communitas, genusque omne
hominum valde laetetur.
© Copyright 1981 - Libreria Editrice Vaticana