|
IOANNES PAULUS PP. II
CONSISTORIUM SECRETUM
Feria secunda, die XXIV mensis Maii, anno MCMLXXXII,
mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium secretum,
cuius acta ex ordine referuntur:
I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
Precatione «Adsumus» recitata, ad S.R.E. Patres Cardinales SS.mus Ioannes
Paulus PP. II allocutionem habuit:
Pergratus est mihi conspectus vester, dilectissimi Patres
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, qui una cum aliis administris estis
egregii cooperatores et adiutores mei in regimine Ecclesiae universalis, vosque
ex animo iubeo salvere in hoc Consistorio, quod est tempus peculiare Ecclesiae,
quae inter temporalium rerum vicissitudines ducitur. Est enim “tempus grave
atque sollemne”, ut verbis utar Pauli VI, Decessoris mei venerandae memoriae,
quo Pastor universalis Ecclesiae cum iis, qui sunt eius praecipui consiliarii,
versatur. Novi quidem animorum vestrorum sensus in unum Ecclesiae bonum esse
intentos, de qua re vobis gratias plurimas ago.
Estis autem, Fratres dilectissimi, convocati ad tria
negotia pertractanda: quorum primum pertinet ad nominationem Camerarii Sacri
Cardinalium Collegii; alterum vero spectat ad quattuor canonizationes, nempe
Beatorum Maximiliani Kolbe, sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum
Conventualium; Crispini a Viterbio, laici professi Ordinis Fratrum Minorum
Capuccinorum; Margaritae Bourgeoys, Fundatricis Sororum a Domina Nostra,
Virginis; Ioannae Delanoue, Fundatricis Congregationis S. Annae a Providentia,
Virginis. Tertium denique negotium ad palliorum spectat petitiones.
Dum ergo nos omnes componimus ad praeparanda sollemnia
Pentecostes, quo die Spiritus Sanctus donatus est Ecclesiae, hunc enixe rogamus,
ut nobis propitius adsit et opus nostrum in Ecclesiae utilitatem et religionis
catholicae incrementum bene vertere concedat.
Segue quindi, l’annunzio delle nomine avvenute
dall’ultimo Concistoro del 29 giugno 1979. Nel suddetto periodo, come ricorda il
Santo Padre, sono state provviste 604 Chiese, delle quali: 64 Metropolitane, 8
Arcivescovili residenziali, 16 Arcivescovili titolari, 306 Vescovili
residenziali, 196 Vescovili titolari, 11 Prelature, 3 Abbazie “nullius”.
L’Augusto Pontefice, infine, annunzia di aver dato il
suo assenso alle elezioni fatte canonicamente nei Sinodi episcopali Melchita,
Siro e Caldeo.
Successivamente l’Eminentissimo Cardinale Pietro
Palazzini, Prefetto della Sacra Congregazione per le Cause dei Santi, tiene la
relazione sulla situazione delle cause di canonizzazione dei Beati Massimiliano
Kolbe e Crispino da Viterbo e delle Beate Margherita Bourgeoys e Giovanna
Delanoue. Il Santo Padre chiede quindi il voto dei Cardinali.
Libenter audivi ea, quae Petrus Sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalis Palazzini de propositis causis egregie dixit.
Est autem huius rei momentum eiusmodi, ut sententia vestra
de iisdem causis mihi exquirenda esse videatur.
Segue quindi la votazione da parte dei Signori
Cardinali.
Terminato così il Concistoro segreto, vengono aperte le
porte della Sala ed entrano gli Arcivescovi, i Vescovi e gli Abati per la
celebrazione del Concistoro unico.
Questo inizia con la cerimonia della postulazione dei
sacri Pallii, fatta da due Avvocati concistoriali, l’Avv. Riccardo Romano e
l’Avv. Giulio Dante.
Terminate le postulazioni, il Santo Padre demanda all’Em.mo
Umberto Mozzoni, Cardinale Proto Diacono, di procedere, nella mattinata del
giorno seguente, alla consegna dei sacri Pallii.
Il Concistoro prosegue con la perorazione del Decano
degli Avvocati del Sacro Concistoro, l’Avv. Pio Ciprotti, per le quattro cause
di canonizzazione, cui segue, a nome del Santo Padre, la risposta di un Prelato
della Segreteria di Stato, il quale fa presente che le cause sono state
ampiamente discusse e se ne può quindi fissare la data di canonizzazione.
Il Santo Padre richiede quindi, con una breve
allocuzione, i voti per le canonizzazioni, cui segue la votazione da parte dei
Cardinali e dei Presuli. Queste le parole del Papa.
Quemadmodum res postulat, intento animo perpendi ea, quae
ad illustrandas et comprobandas causas sunt allata.
Verumtamen, ut meo nomine modo significatum est, rei
gravitas suadet, ut mentem vestram cognoscam, antequam decretoriam sententiam
meam edicam.
Quapropter vos oro, ut, ad gloriam Dei et utilitatem
animarum spectantes, circa singulas causas suffragia vestra feratis.
Al termine della votazione Sua Santità ha espressioni di
compiacimento per il consenso manifestato dai presenti e fissa i giorni per la
cerimonia delle quattro canonizzazioni.
Laetor sane, quod omnium sententiis postulatur, ut his
Beatis honores Sanctorum Caelitum decernantur. Quam ob rem non discedendum esse
arbitror a iudiciis peritorum membrorumque Sacrae Congregationis pro Causis
Sanctorum, quippe quae gravibus argumentis confirmentur.
Itaque hos Beatos dignos censeo, qui in
Sanctorum album referantur. Quod quidem, adiuvante Deo, sollemni ritu in
Vaticana Basilica vel in area ante eam patente faciam hoc anno: nominatim id
praestabo Beato Crispino a Viterbio die vicesima mensis Iunii; Beato Maximiliano
Kolbe die decima mensis Octobris; Beatis Margaritae Bourgeoys et Ioannae
Delanoue die tricesima prima eiusdem mensis.
Denique omnes vos rogo, ut Deo impensas
preces adhibeatis, ut, quod modo decretum est, in Ecclesiae bonum vitaeque
christianae auctum feliciter vertat.
La cerimonia si chiude con la recita del “Regina Coeli”
e la Benedizione Apostolica che il Santo Padre imparte ai presenti.
© Copyright 1982 - Libreria Editrice Vaticana
|