The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS

Die V mensis Decembris, anno Domini MCMLXXXIII

 

Fratres Carissimi,

1. Magno cum gaudio vos excipio. Omnis enim occursus inter Supremum Pastorem et eius Commissionis Theologicae Internationalis sodales causa est renovati ardoris animorum et mentium, tum etiam progressus fidei et christianae caritatis. Communicatio inter Magisterium et theologos, — inter quos mihi gratissimum est excipere praesertim vos, sodales Commissionis Internationalis, — est semper occasio mihi et vobis ut melius vocationibus et charismatibus nostris respondeamus ad gloriam Dei et ad bonum populi christiani necnon hominum omnium bonae voluntatis.

2. Dum sic hodie vos coram libenter admitto, non possum non recordari duorum amicorum, quos amisimus post vestrum congressum anno 1981: Cardinalis eper et Reverendi Domini Rózycki. Cardinalis eper quasi fundator Commissionis censendus est cum benigno auxilio Decessoris mei Pauli VI, recolendae memoriae. Rationem tenens Concilii Vaticani Oecumenici II, persequi volebat collaborationem inter Apostolicam Sedem, Synodum Episcoporum nuper institutum et, ex altera parte, coetum selectum theologorum.

Velim quoque memoriam renovare amici et magistri mei Ignatii Rózycki, qui temporibus difficillimis pugnavit pro Facultatis Theologicae Iagellonicae Cracoviensis tutela. Fidem sinceram profitebatur sine ulla haesitatione, et saepe quaerebat — zelo quasi iuvenili — difficillimas quaestiones theologicas agitare.

Zelus et fides Cardinalis eper et Doctoris Rózycki vobis sint in exemplum et incitamentum.

3. His transactis annis, Commissio Theologica Internationalis studiose operata est. Vos enim publici iuris fecistis secundam seriem quaestionum selectarum de Christologia et Antropologia sub ductu professoris, nunc Fratris mei episcopi, Caroli Lehmann. Anno elapso opportunam parastis relationem theologicam et pastoralem de Poenitentia et Reconciliatione ad Patrum Synodalium usum.

Hae autem duae novissimae relationes non possunt inducere oblivionem annorum praeteritorum. Commissio Theologica Internationalis multa scripta edidit, cohortante Paulo Papa VI. Opportune voluistis primorum 10 annorum opera et allocutiones pontificias in unicum conferre libellum ad promptiorem usum lectorum. Sic offertur lectori summa quaestionum theologicarum, quae insigniter motae sunt in primo hoc tempore post Concilium. Istis diebus intima semperque necessaria fit collaboratio inter Magisterium et theologos. Etenim, in fide christiana et apostolica firmiter innitentes, professores theologiae debent novas investigare quaestiones, recentiores populorum necessitates considerare tum ad animi tum ad corporis bonum spectantes, novas syntheses efficere de mysterio Christi, et hominum natura moribusque.

4. Sed oportet nunc potius loquamur de argumento huius sessionis vestrae plenariae, quod est: personae humanae iura et dignitas.

Ut percepistis, hodie peropportunum est instituere deliberationem theologicam, profundiorem quidem et magis patentem, de dignitate personae humanae. Ad hoc opus vos impellunt diversae necessitates et expectationes, vel, ut hodie dicitur, diversa temporum signa.

5. Primum signum est permagna necessitas studii attentioris ipsius doctrinae Concilii Vaticani II de hac re, speciatim ex Constitutione Pastorali Gaudium et Spes”. Ecclesiastica Historia nobis ostendit: actionem doctrinalem, pastoralem et renovatricem singulorum Conciliorum saepe morari viginti vel triginta annos. Novitas aliquos impedit ne sint fideles ex animo auditores. Ex altera parte aliqui reformatores extremi decipiuntur: propugnant enim suas proprias sententias doctrinales et pastorales magis quam authenticam doctrinam a Supremo Pastore et ab Episcopis cum eo coniunctis promulgatam. In sequenti temporis intervallo tantum doctrinae conciliares, prout sunt, fiunt argumentum studii systematici et vertuntur in incitamentum theologiae pastoralis, vitae Ecclesiae, verae reformationis. Iam viginti anni sunt elapsi a tempore quo Concilium Vaticanum II praeclaram proposuit synthesim de dignitate personae humanae foedere coniunctae cum Christo Creatore et Redemptore. Sed forte possumus dolere quod haec doctrina adhuc nondum bene inserta est in theologiam, neque bene est applicata. Officium sit theologorum nostrae aetatis hanc viam sequi et in ea progredi, dum iuste aestimant mutuo inter se conexa, sive gratias Dei sive officia ac personarum humanarum iura.

6. Hinc apparet secundum signum temporum: necessitas integrationis theologicae ex ratione personalistica hominis, id est tutela vera fundamentalium iurium quae emanant ex hac dignitate.

Magisterium Pontificis magni facit haec humana iura in suo Magisterio tam Romae quam in itineribus pastoralibus tradito. Propositum huius apostolatus, ad quem professores theologiae adiumentum suum debent afferre, duplex est.

Primum quaeritur vera conversio evangelica in magis magisque aestimandis iustitiae necessitatibus et in graviore perceptione peccati personalis vel eius consequentiae in ambitu sociali habenda. Certe, ultimis his annis sensus moralis factus est acrior ad officia iustitiae individualis, socialis, internationalis quod attinet. Sed non raro, haec postulata considerantur quasi de aliis hominibus agatur et non de semetipsis. Homo moderni temporis sensum peccati amisisse videtur et causam malorum unice in structuris alienis quaerit. Theologi vero per studia exegetica, dogmatica, moralia, suum adiumentum afferre debent apostolicae praedicationi. Oportet etiam recolant, cum Christo et Petro, genuinum sensum iustitiae et peccati.

Ex altera parte, Catholicae Ecclesiae munus est sine intermissione agere apud Auctoritates Civiles per “Iustitiam et Pacem” ut iustitia et humana iura colantur. Hae Auctoritates legitimam habent curam de bono communi et personali. Qua re Hierarchia, presbyteri, fideles possunt et debent iis praebere “supplementum animae”.

7. Tertium signum temporum est: studium indefessum in eo positum ut humana iura serventur ac magis magisque foveantur secundum expectationem populorum. Ad hoc quod attinet Constitutio pastoralis Gaudium et Spes recte notat: “Ex interdependentia in dies strictiore et paulatim ad mundum universum diffusa sequitur bonum commune . . . hodie magis magisque universale evadere, et exinde iura officiaque implicare quae totum humanum genus respiciunt” (Gaudium et Spes, 26). 

Haec perceptio iurium et officiorum semper maior evadit his ultimis annis. Studium enim scientiarum humanarum excitavit conscientiam experientiae specificae et ostendit necessitatem agnoscendi et implendi promotionem omnium personarum. Huic menti, huic desiderio universali debet respondere zelus filiorum Dei circa studium intellectuale, morale, sociale dignitatis iurium et obligationum personae humanae.

8. Ad confirmanda igitur necessaria humana iura valde confert reflexio Theologica de dignitate personae humanae in historia salutis. Authentica christiana anthropologia his ultimis annis haud parum neglecta est. Multi enim aliunde quaesiverunt solutionem mysterii hominis. Sed Revelatio christiana afferre potest necessaria fundamenta dignitatis personae humanae sub luce historiae creationis et in diversis gressibus historiae salutis, nempe, lapsus et redemptionis.

Certe, actiones divinae sic narratae, modo quasi tragico proferuntur. Sed hae sunt veritates aeternae quae saepe, et potissimum hodie aliqua oblivione praetermittuntur. Humanistica voluntas glorificandi hominem, quae in se recta est, interdum voluit oblitterare tum divinam hominis originem, tum speciem eius divinam. Non potest autem negari post Concilium extitisse tentamina ad obscurandum sic dictum verticalismum et propagandum falsum horizontalismum. Hac ratione, homo suis solis viribus relictus est, sine Patre, sine Providentia, cum proclamarentur mors Dei et “mors Patris”.

9. At homo redemptus est gratia Christi, Filii Dei incarnati. Gratia Christi! Haec ipsa vox convenienter etiam memoratur cum de iuribus et officiis hominum agitur. Si mysteria creationis et peccati partem habent in regenda communitate hominum et in oeconomia iurium et officiorum, tanto magis hoc valet de gratia paschali Christi.

In hac quoque re Concilium Vaticanum II deligentius est observandum. Memores estote horum verborum quae ad Christum Novum Hominem (Cfr. Gaudium et Spes, 22) referentur:

“Nonnisi in mysterio Verbi Incarnati mysterium hominis vere clarescit” (Ibid. 22, § 1). “Filius Dei incarnatione sua cum omni homine quodammodo Se univit” (Ibid. 22, § 2). “Christianus autem homo conformis imagini Filii factus, qui est primogenitus in multis fratribus, primitias Spiritus accepit, quibus capax fit legem novam amoris implendi” (Ibid. 22, § 4). “Quod non tantum pro Christifidelibus valet, sed et pro hominibus bonae voluntatis in quorum corde gratia invisibili modo operatur” (Ibid. 22, § 5). 

Mira forte aliquibus videbitur haec coniunctio inter iura hominis et caritatem novae legis. Proh dolor! ob multos errores, neglegentias et erroneas opiniones sociologicas, etiam nomine christiano ornatas, vox caritatis sua significatione humana destitui potest.

Opposita est enim caritas christiana iustitiae sociali, quae fundamentum praebet iuribus personarum humanarum. Et revera si caritas significat tantum motum cordis vel adiumentum exhibitum ex pura benevolentia, non potest congruere cum iuribus humanis. Sed haec interpretatio deformatio est amoris Christi Redemptoris.

Christus non habet facilia verba consolationis, sed confert vitam suam et petit a suis discipulis ut prompti sint ad plenum sui ipsius donum. In hoc verus sensus invenitur illius “pro-existentiae” christianae, quam saepius Commissio vestra proposuit ut synthesim Redemptionis et vitae christianae.

Si sensum genuinum charitatis “pro-existentis” iterum detegimus, humana iura in ea possunt et debent includi quasi ipso sacrificio paschali Christi.

Hominum iura erga vitam familiae, ius ad vitam atque ad bona propria iam docebantur in Vetere Foedere ut mandata decalogi: “Non adulterabis, non occides”, et cetera. Paulus Apostolus haec et omnia similia complectitur in caritate paschali christiana: “Dilectio proximi malum non operatur, plenitudo ergo legis est dilectio” (Rom. 13, 10). 

Concludens brevem hanc considerationem vobiscum habitam, hortor ut Commissio Theologica Internationalis rationes humanocentricas et Christocentricas iurium hominis semper magis investiget et propaget. Omni enim aetate ardet certamen inter peccatum egoismi hominum et amorem authenticum, tam in doctrina quam in vita. Estote igitur vos testes Amoris “Pro-existentis” Christi.

Et divinorum luminum ac roborum conciliatrix esto vobis Apostolica Benedictio, quam singulis vobis impertior, dum vos consaluto, preces vobis promitto ut deliberationes vestrae quam uberrimos afferant fructus.

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 

top