The Holy See
back up
Search
riga

IOANNIS PAULI PP. II

CONSISTORIUM SECRETUM

 

Feria quarta, die II mensis Februarii, anno MCMLXXXIII, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium Secretum, cuius acta ex ordine referuntur :

I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
ET NOVORUM S.R.E. CARDINALIUM CREATIO
 

Precatione «Adsumus» recitata, ad S. R. E. Patres Cardinales SS.mus D.nus Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit: 

Venerabiles ac dilecti Fratres, Sanctae Romance Ecclesiae Cardinales,

Est mihi magnae laetitiae causa quod hodie in Festo Praesentationis Domini, qui est «lux mundi» (Io 8, 12), mihi datur vos omnes in his Vaticanes Aedibus praesentes salutare. Iam saepius aetate proxime praeterita contigit ut Membra Sacri Collegii ad coetum agendum convocarentur; quo fit ut eiusdem venerandi instituti momentum augeatur mihique praeclara auxilia praebeantur ad gravia negotia in Ecclesiae utilitatem expedienda. Hoc vero Consistorium, quod celebratur, item eventus est non levis ponderis in Ecclesiae vita: novi enim creantur Cardinales, qui Collegio vestro aggregentur. Etenim «Consistorium – ut verbis utar Pauli VI, Decessoris mei recolendae memoriae, – intellegitur esse admodum grave ac sollemne tempus» (Alloc. 24 Maii 1976: AAS 58 (1976), 270). Cuius rei conscia est tota Familia catholica, quae ad hunc conventum attendit; quin immo etiam aliorum plurimorum mentes eo convertuntur.

Deinde hoc Consistorium in singulare incidit Ecclesiae tempus, quo impensa eius actio pastoralis, ad omnes pertinens, qui catholico nomine censentur, effulget: ante breve spatium, ut nostis, universale Iubilaeum est indictum ob expletum annum millesimum nongentesimum quinquagesimum ab humani generis Redemptione peracta; atque ante paucos dies novus Codex Iuris Canonici editus est, permagnum sane opus, quod iam Ioanni XXIII erat propositum et in quo diu est elaboratum. Non dubito quin operam pro viribus sitis collaturi ut haec incepta, quae non alio spectant quam ad renovandam et roborandam Ecclesiam, salutarem finem suum consequantur.

Cardinales non solum huic Sedi Romanae peculiari titulo iunguntur suntque praecipui consiliari et cooperatores eius qui beato Petro in apostolico munere successit, sed sunt etiam quasi quaedam imago unitatis eiusdem Ecclesiae, utpote qui «affectu collegiali» (Lumen Gentium, 23) sub eius visibili capite sint constituti.

Praeterea eminet in Sacro Collegio universalitatis nota, Ecclesiae catholicae propria, quae ex voluntate Conditoris sui totum mundum complectatur oportet (Cfr. Mc 16, 15): nam eiusdem Collegi Membra ex omnibus continentibus terris ad amplissimum suum officium ac dignitatem sunt assumpta. Quae universalitatis indoles etiam in hodierno Consistorio est manifesta, quia Sodales, qui eidem Ecclesiae senatui adiunguntur, ex Africa, America, Asia, Europa, Oceania asciscuntur. Inter quos sunt Praesules non solum sedium vetere traditione catholica insignium, sed etiam novellarum Ecclesiarum, ut Abidianensis, Bangkokensis, Lubangensis. Maxima cum dilectione nos omnes hos novos ramos respicimus «arboris frondentis, floribus fructibusque uberis», quemadmodum Ioannes XXIII Ecclesiam ipsam appellavit (Cfr. Alloc. 15 Dec. 1958: AAS 50 (1958), 982).

Sunt deinde inter eos qui Sacri Collegii Membra hodie efficiuntur, duo, quibus gravissimum munus in Romana Curia est commissum quorumque propterea est Romanum Pontificem in officio universae gubernandae Ecclesiae propius adiuvare: alter praeest Supremo Signaturae Apostolicae Tribunali, alter Sacrae Congregationi pro Sacramentis et Cultu Divino.

Demum hac ipsa Cardinalium creatione varietas ministeriorum, quae in Ecclesiae bonum implentur, in lumine ponitur: etenim ii sunt, maximam quidem partem, sacrorum Antistites, qui «loco Dei praesident gregi, cuius sunt pastores» (Cfr. Lumen Gentium, 20), alli, ut modo significavi, magni momenti officia obeunt apud Sedem Apostolicam estque vir, qui excolenda doctrina theologica operibusque Ecclesiae Patrum pervestigandis rei christianae inservit.

Plures quidem in sacro ordine versantes et plures sedes archiepiscopales et episcopales digni fuissent, qui Cardinalis dignitate honestarentur aut a Praesule ea ornato regerentur; non tamen discedendum visum est a regula, per Paulum VI statutam, qua cavetur ne numerus Patrum Cordinalium facultate praeditorum electionem Romani Pontificis participandi centum viginti personas transgrediatur. Cui rei Summus Pontifex ille haec addidit verba: «exoptamus ut huiusmodi norma, probe perpensa, diutinam vim habeat utque in apostolico οfficio Successores Nostri eam velint servare» (Alloc. 5 Martii 1973: AAS 65 (1973), 163). 

Iuvat nunc nomina eorum recensere, qui amplissimo Car­dinalium Collegio annumerantur.

Hi sunt:

ANTONIUS PETRUS KHORAICHE, Patriarca Antiochenus Maronitarum;
BERNARDUS YAGO, Archiepiscopus Abidianensis;
AURELIUS SAΒAΤΤAVI, Archiepiscopus titulo Iustinianensis, Pro-Praefectus Supremi Signaturae Apostolicae Tribunalis;
FRANCISCUS KUHARIĆ, Archiepiscopus Zagrebiensis;
IOSEPHUS CASORIA, Archiepiscopus titulo Foronovanus, Pro-Praefectus Sacrae Congregationis pro Sacramentis et Culto Divino;
IOSEPHUS ALÍ LEBRÚN MORATINOS, Archiepiscopus Caracensis;
IOSEPHUS L. BERNARDIN, Archiepiscopus Chicagiensis;
MICHAEL MICHAI ΚIΤBUNCHU, Archiepiscopus Bangkokensis;
ALEXANDER do NASCIMENTO, Archiepiscopus Lubangensis atque Administrator Apostolicus «ad nutum Sanctae Sedis» Oniivanus;
ALFONSUS LÓPEZ TRUJILLO, Archiepiscopus Medellensis, Praeses Consilii Episcopalis Latini Americani;
GODEFRIDUS DANNEELS, Archiepiscopus Mechliniensis-Bruxellensis;
THOMAS STAFFORD WILLIAMS, Archiepiscopus Vellingtonensis;
CAROLUS MARIA MARΤIVI, Archiepiscopus Mediolanensis;
IOANNES MARIA LUSTIGER, Archiepiscopus Parisiensis;
IOSEPHUS GLEMP, Archiepiscopus Gnesnensis et Varsaviensis;
IULIANUS VAIVODS, Episcopus titulo Macrianensis maior, Administrator Apostolicus «ad nutum Sanctae Sedis» Rigensis et Liepaiensis;
IOACHIMUS MEISNER, Episcopus Berolinensis;
HENRICUS DE LUBAC, Societatis Iesu Sodalis.

Itaque auctoritate Omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac mea creo et sollemniter renuntio Cardinales Sanctae Romanae Ecclesiae singulos, quorum modo nomina protuli.

Ex his ad Ordinem Diaconorum pertineant:

AURELIUS SABAΤΤAVI;
IOSEPHUS CASORIA;
HENRICUS DE LUBAC.

Ceteros pertinere volo ad Ordinem Presbyterorum.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Oratione consistoriali absoluta, Summus Pontifex nominationis scripta documenta tradidit Rev.mo Augustano Casaroli a publicis Ecclesiae negotiis, ut singulis creatis et renuntiatis S. R. E. Cardinalibus, qui in Aulam Paulinam ante convenerant, afferret.

II - OPTIONES

Deinde, Reverendissimus Cardinalis Humbertus Mozzoni optavit ad Ordinem Presbyterorum, retenta Diaconia S. Eugenii Papce, pro hac vice ad Titulum Presbyteralem evecta.

Reverendissimus Cardinalis Petrus Paulus Philippe optavit ad Ordinem Presbyterorum, retenta Diaconia S. Pii V ad locum vulgo «Villa Carpegna », pro hac vice ad Titulum Presbyteralem evecta.

Reverendissimus Cardinalis Petrus Palazzina optavit ad Ordinem Presbyteralem, retenta Diaconia S. Hieronymi a Caritate in via Iulia, pro hac vice ad Titulum Presbyteralem evecta.

Reverendissimus Cardinalis Ferdinandus Iosephus Antonella optavit ad Ordinem Presbyteralem, retenta Diaconia S. Sebastiana in Monte Palatino, pro hac vice ad Titulum Presbyteralem evecta.

III - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT

Postes Summus Pontifex certiores fecit S. E. E. Cardinales post proxime celebratum sacrum Consistorium centum septuaginta tres Ecclesiarum sacros Pastores nominatos fuisse, videlicet:

Metropolitanarum viginti sex, quos inter:

Chicagiensem, Iosephum L. Bernardin;
Hispalensem, Carolum Amigo Vallejo.
Archiepiscopales residentialis Garuensem, Christianum Wiyghan Tumi.

Archiepiscopalium titularium quinque, quos inter:

Iubaltianensem, Carolum Iosephum Rauber;
Zaraitenum, Iosephum Sebastianum Laboa.

Episcopalium residentialium octoginta duos, quos inter:

Mercedanianum, Aemilium Ogñenovich;
Lomzensem, Iulium Paetz.

Episcopalium titularium quinquaginta quinque, quos inter:

Leucenum, Aloisium Puscas;
Gibbensem, Seraphinum Aloisium Cartagena.

Praelaturarum quattuor, quos inter:

Xinoteganum, Petrum Lisimacum Vilchez.

Postea Summus Pontifex certiores fecit S. R. E. Cardinales Suum dedisse assensum electionibus canonice factis in Synodo Episcoporum Coptorum:

- R. P. Marci Hakim, ad episcopalem Ecclesiam Sohagensem Coptorum;
- Exc.mi P. D. Athanasii Abadir, Episcopi titularis Appiani, ad episcopalem Ecclesiam Ismailiensem.

 

© Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 
top