The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PRAECEPTORES AC DISCIPULOS
IURIS CANONICI

Die XIV mensis Maii, anno Domini MCMLXXXIII

 

1. Salvere vos iubeo in Domino, carissimi praeceptores ac discipuli discipulaeque omnes, qui participes adhuc fuistis Cursus Peculiaris a Pontificia Universitate Sancti Thomae Aquinatis constituti ad novum Iuris Canonici Codicem rite perscrutandum! Perplacet mihi hodie vos in conspectu salutare, et eodem alloqui Latino sermone, quo totus est Codex ille conscriptus. Feliciter enim intentum perfecistis academicum opus, quo conati estis altius ingredi cognitionem illius legum Codicis superiore mense Ianuario promulgati.

In primis cupio vobis animum meum singulariter gratum testari atque aestimationem profiteri erga huius Curriculi Specialis auctores effectoresque. Etenim tali incepto ostenderunt se optime intellegere quae hisce temporibus sit mens legum latoris quaeque etiam sit maxima quaedam ex pastoralibus eius sollicitudinibus: ut nempe incitetur et confirmetur ubique recta cognitio necnon conscientia ipsius Legis, quae valere incipiet prima Dominica Die Adventus huius Anni Sacri Iubilaei Redemptionis.

Gratias dein ipsemet Domino ago ob alacre illud studium, quo iam instituti sunt vel praeparantur complures per universam Ecclesiam similes Cursus de canonica renovatione a Conferentiis Episcopalibus singulisve Episcopis, ab Universitatibus Studiorum vel Facultatibus Ecclesiasticis, a Consociationibus peritorum vel fautorum Canonici Iuris, immo vero etiam a simplicibus manipulis fidelium scire cupientium quae tandem sint novae universales normae ipsius disciplinae in Ecclesia.

2. Officium quidem necessarium suapte natura est: non tantum cognoscere sed etiam efficere, ut omnes cognoscant has normas, quae post tam sedulum ac longum laborem investigationis consultationisque prodierunt quaeque in posterurn tempus moderari debebunt ordinatam ac tranquillam progressionem socialis vitae Populi Dei. Probissime vos scitis hasce normas non patrimonium aliquod esse solorum Pastorum animarum aut cultorum disciplinae canonicae. Nam leges uniuscuiusque societatis tangunt omnes ac singulos in ea: tum gubernatores tum subditos. Canonica igitur lex, cuius principia ex ipso iure divino progrediuntur, necnon ex theologia Magisterio Ecclesiae confirmata, afficit ipsam moralem obligationem sive responsabilitatem omnium Ecclesiae fidelium - id est in ministerio sacro, et in laicatu, et in vita religiosa - quoniam eadem lex regit eorum iura et officia, dum communem etiam illorum participationem unius muneris ac missionis apostolicae et missionariae Ecclesiae disponit (Cfr. Lumen Gentium, 31; Apostolicam Actuositatem, 2) secundum multiplicem varietatem donorum et operum, condicionum et formarum vitae inter fideles (Cfr. Lumen Gentium, 7 et 13).  

Opus autem est Sacrorum Ministrorum - in omnibus corporis ecclesiastici ordinibus ac partibus — adiuvare ex proprio ac principali officio pastorali totum Populum Dei, ut cognitionem sibi comparet et conscientiam altissimae significationis ac salvificae virtutis, quam Canonica Lex adhibet ad Ecclesiae vitam, tum etiam ut idem Populus Dei amplectatur, et observet, et revereatur has regulas sacras veneranti amantique prorsus animo. Oportet ideo magistros et fautores et peritos Canonici Iuris commendare Pastoribus animarum, in excellenti eorum opere, fructus studiorum atque investigationum et solida auxilia ad exsequendam legem novam; quae quidem subsidia evitare debent omnem immoderatum usum a variis factionibus, dum clarissima in luce reponunt ipsum munus necessarium, quod novus Codex impleat oportet tamquam instrumentum disciplinae ad rectissime persequendum Concilium Vaticanum II.

Certo quidem scio, vos haec omnia diligenter cogitare, et hos ipsos sensus vestros et optata et proposita corroborata esse per communem illam deliberationem harum hebdomadarum. Quam ob rem, in vos opusque vestrum devoco Omnipotentis Dei praesidium ac pro vobis ipsemet deprecor Mariam Sanctissimam, Ecclesiae Matrem Speculumque Iustitiae. Esto igitur vobis horum affectuum testis horumque propositorum adiutrix Apostolica Benedictio, peramanter praesentibus corpore et animo impertita.

Copyright 1983 - Libreria Editrice Vaticana

 
top