Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES AC PARTICIPES CAPITULI GENERALIS CONGREGATIONIS CLERICORUM REGULARIUM MARIANORUM

Die VI, mensis Iulii, anno MDCCCCLXXXIIII

 

Fratres carissimi,

opportunitatem hanc vos ex propinquo salutandi, quam tres abhinc annos infeliciter amisi, tanto libentius hodie suscipio, dum vos hic coram admitto — sodales ac participes Capituli Generalis Congregationis Clericorum Regularium Marianorum sub titulo Immaculatae Conceptionis.

Perplacuerunt mihi complura illa signa benevolentiae et fidelitatis erga Christi Vicarium necnon documenta coniunctionis cum Petri Sede et Ecclesia universa quae recentibus Superioris Generalis litteris luculenter reddita sunt, praesenti vestro plausu ac studio manifesto exhibentur, et tunc temporis precibus vestris pro salute et valetudine mea pariter erant clarissime demonstrata.

Ecclesiae Matris ductum sectantes vos iam sedulam dedistis operam renovandis et retexendis primariis legibus vitae vestrae earumque ultimo textui perpoliendo et comprobando. Quoniam perbene pridem cognovi studium vestrum proprii apostolatus ac muneris in Ecclesia, nihil quidem dubito quin optatos iam fructus operis attulerit diligentia vestra.

Superest nimirum ut scripta illa efficaciter transeant in actionis vitae, in solida opera tum pietatis tum navitatis missionalis, ubicumque terrarum vestrae sunt sitae domus. Nemo sane ignorat acerbissimas difficultates quas Congregatio vestra perpessa est trium superiorum saeculorum decursu, ex quo scilicet tempore Pater Stanislaus Papczynski provido consilio eam in patria mea excitaverat. Et sicut familia vestra adhuc vincere potuit res adversas saepiusque reviviscere maxima inter discrimina, ita profecto opto, immo et ominor, fore ut, legibus sic et rationibus instituti vestri funditus perspectis atque refectis, novus quidam ardor inter vos efflorescat.

Cupio talem fervorem hodie inflammare; cupio animos vestros in renovationis opere confirmare; cupio voce hortationeque fraterna adiuvare vos ut vocationes provehere pergatis, ut fideles vos propositis legiferorum patrum vestrorum praestetis, ut vires colligatis ad novam prosperitatem familiae vestrae proximis annis efficiendam, quantamcumque ipse misericors Deus reddere vobis voluerit. Accipite ergo bene ominantia verba mea et vota; accipite pariter Apostolicam Benedictionem quae vobis posthac comitetur veluti magnae meae in familiam vestram religiosam benignitatis testimonium gratiarumque caelestium pignus.

 

© Copyright 1984 -  Libreria Editrice Vaticana

 


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana