ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
PRESBYTEROS CONCELEBRANTES ANTE MISSAM
Datum Romae, die I mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXIV
Carissimi Professores et alumni
Pontificiae Universitatis Gregorianae!
Gaudio magno vos omnes ex corde saluto, qui mecum, hac Eucharistia, celebrare
voluisti memoriale Domini nostri Iesu Christi. Ipse enim Christus sacerdos,
altare et hostia est, qui Agnus, in omnium redemptionem missus, oblatus est in
Spiritu Sancto in laudem et gloriam Sanctissimae Trinitatis.
Vim Spiritus Sancti
hodie speciali modo invocamus ut, eius effusione repleti, Iuri Ecclesiali
studere possitis illudque recte intellegere atque fideliter servare et
applicare.
Est novus Codex fructus eiusdem Spiritus, qui Concilium suscitavit,
duxit atque conclusit. Ipse Codex non nisi eodem potest intellegi Spiritu, quo
ipse est in Concilio conceptus et prae-formatus.
Codex est Ecclesiae, qui Ius
communionis exprimit, quo fit, prout ipse Spiritus, ignis et caritas totius
Ecclesiae.
Cuius Ecclesiae Christi estis nobiscum hodie imago praeclara, qui e
variis convenisti nationibus Africae, Americae centralis, meridionalis et
septentrionalis, Asiae, Australiae et Europae.
Sit vestra in Urbe unitas pro
tota Ecclesia fermentum communionis inter Ecclesias particulares semper
roborandae et firmandae.
Studia vestra canonica, ut sint seria, austeram
imponunt vitam; quae vitae severitas fiet vobis pastoralis servitii serietas.
Nunc, coram altari Domini congregati, singulari modo gratias vobis ago,
Professores Facultatis, qui iam tot in nationibus Codicis doctrinam et
pastoralem sensum Episcopis, Presbyteris, religiosis aliisque Christifidelibus
aperuistis.
Remaneat semper suprema vestra lex salus animarum, quam aequitatis
benignitate foveatis.
Sit denique Sancta Dei Mater vestrae omnium deditionis
imago vestrique laboris tutrix, quae divinam voluntatem uti legem in corde
semper servavit.
©
Copyright 1984 - Libreria Editrice Vaticana
|