The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
PONTIFICIAE COMMISSIONI BIBLICAE


Die XVIII mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXV

 

1. In splendido lumine Christi, a mortuis suscitati, qui discipulorum suorum mentes aperuit ad Sacrarum Litterarum intellegentiam (Luc. 24, 45), Pontificiam Commissionem Biblicam gaudeo convenire, Romae primum congregatam postquam est partim suffecta.

Corde et animo salutem dico Domino Cardinali Iosepho Ratzinger, Praefecto Congr. pro Doctrina Fidei, eiusdemque Commissionis Praesidi, eique gratias ago pro sermone, quo huius congressus initium fecit. Laetanter veteranos saluto, qui iam ad antecedentes Commissionis Biblicae labores magno fuerunt adiumento, et in iis Professorem Henricum Cazelles, nunc Secretarium; item pari laetitia novos sodales saluto, qui a multis diversisque regionibus venerunt, ut scientia sua Supremo Magisterio et universo Populo Dei servirent.

Vobis omnibus grates dico pro secunda vestra voluntate, et vehementer ominor ut labor vester sit fecundus. Editio ante aliquot menses curata operis “Bible et Christologie” ubertatem laboris Commissionis Biblicae in maiorem lucem protulit eiusque magnam utilitatem ad “provehenda studia biblica et efficax auxilium suppeditandum Ecclesiae Magisterio”. Votis expeto, ut futuri vestri labores copiosum ferant fructum.

2. Argumentum, quod vestrae communi pervestigationi proponitur, non est sine momento quod pertinet ad praesentem vitam Ecclesiae. Sunt enim vobis considerandae “rationes Ecclesiarum localium cum universitate unius Populi Dei”. Ipsa forma, qua argomentum enuntiatur, quandam contentionem significat inter multiplicitatem et unitatem: multiplicitatem Ecclesiarum localium, quae in toto sunt orbe terrarum; unitatem Populi Dei, “in unum corpus” coagmentati ab “uno Spiritu”, sicut “una est spes”, ad quam omnes vocati sunt (Cfr. Eph. 4, 4). Non ignoratis Concilium Vaticanum II hanc maximi ponderis contentionem auxisse, momento Ecclesiarum localium illustrato. Praesertim post Concilium Vaticanum II, Theologia Ecclesiae Latinae curam non solum posuit in Ecolesia universali illustranda, sed etiam ad Ecclesias locales, ad earum vitam et iura studium contulit. Etenim Constitutio Dogmatica de Ecclesia indicavit “Christi Ecclesiam vere adesse in omnibus legitimis fidelium congregationibus localibus, quae pastoribus suis adhaerentes, et ipsae in Novo Testamento Ecclesiae vacantur” (Lumen Gentium, 26). Haec mentis in Ecclesias particulares propensio multas habet opportunitates, dummodo ne unica fiat nec adhibeatur damno ceterarum necessariarum proprietatum Ecclesiae, videlicet universalitatis et unitatis. Eiusmodi proclivitas prodiit quidem recentioribus annis. Eam ob rem opportuna videtur huius materiae perscrutatio, a testimoniis biblicis initium ducendo. Vestrum erit inquirere et indagare haec librorum divinitus inspiratorum testimonia, iustam eorum vim ponderare, recensere etiam quae hac de re edita sunt in campo exegetico ut intentiorem usque curam adhibeatis de indiciis discernendis, quae magis fidem et vitam Ecclesiae in huius temporis condicionibus possint illuminare.

3. Vestrum ecclesiale munus efficere debet ut Sacras Litteras a Deo inspiratas maxima veneratione prosequamini, utque accurate secernatis textus Sacrae Scripturae a doctorum coniecturis, tum vestris tum aliorum. Non raro in hac re hodie quaedam confusio potest animadverti, quandoquidem quidam sunt qui recognitionibus coniecturalibus maiorem fidem adiciant, quam quae verbis divinis debetur.

Labor vester duas debet habere proprietates, nempe scientiae subtilitatem et fidei integritatem. Ita solummodo potest utilitati esse Ecclesiae Magisterio, cui munus concreditum est authentice interpretandi Verbum Dei (Cfr. Dei Verbum, 10). Ita tantum potest bono fidelium prodesse, qui inde collustrabuntur et confirmabuntur in auditione Verbi Dei et in sua vita ecclesiali. Omnibus enim plurimum conferet cognitionem non quasi curtam et mancam habere earum rerum, quas Sacrae Litterae nobis revelant “de rationibus Ecclesiarum localium cum universitate unius Populi Dei”.

Ut gratia Christi, a morte suscitati et sedentis ad dexteram Patris, vobis adsit in hoc vestro exsequendo munere, benevolentissime vobis Benedictionem Apostolicam impertio.

 

Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top