The Holy See
back up
Search
riga

IN SACRO CONSISTORIO AD NOVOS CREANDOS SODALES SACRI COLLEGII

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD IMPOSITIONEM BIRETI ET AD ASSIGNATIONEM TITULI

Datum Romae, die XXV mensis Maii, anno Domini MCMLXXXV

 

Venerabiles Fratres,

Sacrum Consistorium solet esse singulare quoddam momentum in vita Ecclesiae, cum coetus celebretur eorum qui ex antiquo instituto sunt successoris beati Petri proximi consiliarii et adiutores. Conspectus igitur vester est mihi causa valde laetandi, vosque singulos universos vehementi dilectionis affectu saluto. Est quidem in ipsa Cardinalis natura positum ut is arctissime haereat Apostolicae Sedi et ei qui supremum munus universae regendae Ecclesiae gerit, sed haec coniunctio fit magis manifesta, cum hic senatus eiusdem Ecclesiae in unum visibiliter congregatur.

Convocavi vos, ut scitis, ad quaedam gravia negotia pertractanda, imprimis ad novos creandos Sodales Sacri Collegii. Duodetriginta viros ecclesiasticos hoc munere ac dignitate augendos putavi, quamvis etiam aliis, qui bene meruerunt, id posset praestari; sed aequum est statutos fines, ad numerum Cardinalium quod attinet, servare. Qui nunc in Collegium vestrum asciscuntur, universalitatem Ecclesiae quodammodo ostendunt atque varia oflìcia, quae obeunt quaeque illius aedificationi inserviunt, ante oculos ponunt.

Hoc Sacrum Consistorium in tempus incidit, quo Ecclesiae est magnopere annitendum ut veritatem Christi eiusque opus salvificum inferat in mundum, qui bona tam praeclara et necessaria saepe ignorat vel neglegit vel etiam impugnat. Ut nostris, Dominica prima Adventus anno proxime praeterito Adhortationem Apostolicam edidi de reconciliatione et paenitentia in hodierno munere eiusdem Ecclesiae: id est conclusiones et postulata sextae Synodi Episcoporum in unum veluti corpus redegi. Si ad divisiones et iniustitias attendimus, quibus homines et nationes aetate nostra lacerantur, in causam earum erat studiose inquirendum ea mente ut apta remedia invenirentur. Radix autem omnium eiusmodi malorum est vulnus, quod in humani animi penetralibus insidet: peccatum, quod homines admittunt libertate sibi a Deo donata male utendo. Necesse est ergo ut ii reconcilientur Deo, sibimet ipsis et fratribus atque paenitentia perturbatum peccato ordinem restituant. Quoniam, ut in eodem Documento significavi, etiam in ipso sinu Ecclesiae, quoad rem doctrinalem et pastoralem, hic illic sunt divisiones, visum est mihi veritatem de peccati natura asserere atque de normis Magisterii circa rectam praxim Sacramenti Paenitentiae omnes, ad quos pertinet, monere.

Praeterea, ut notum est, agitur nunc Internationalis Annus Iuventuti dicatus, quem Institutum Nationum Unitarum indixit. Ecclesia debuit hanc occasionem arripere ut ad iuvenes, in quibus eius spes magna ex parte est reposita, se ut Mater et Magistra converteret. Hac de causa ante paucos menses ad eosdem Epistulam Apostolicam dedi. Est sine dubio argumentum, quod nos omnes habet sollicitos, ne “divitiarum thesaurus, qui est iuventus” (IOANNIS PAULI PP. II Epistula Apostolica ad iuvenes, Internationali vertente Anno Iuventuti dicato, die 31 mar. 1985: vide supra, pp. 757 ss.), corrumpatur, sed ut servetur, foveatur, augeatur. Nominatim fuit in lumine ponendum propositum vitae sacerdotalis et religiosae, cum temporibus nostris, maxime in quibusdam nationibus ac familiis Deo consecratis, penuria operariorum in messe Domini et consilia evangelica profitentium animadvertatur.

Haec in memoriam vestram, Venerabiles ac Dilecti Fratres, revoco ut una mecum impenso studio et indefessa alacritate his necessitatibus occurrere conemini, quibus Ecclesia premitur.

Huc accedit efficax auxilium caeleste ope piae deprecationis implorandum. Instat iam suavis sollemnitas Pentecostes, qua Spiritum Sanctum, qui corpus Ecclesiae coniungit atque vivificat, peculiari adorationis officio colimus. Eum rogemus ut munera sua, difficilibus hisce temporibus, ubertim largiatur et labores nostros pastorales fecundet.

Apostoli, promissum Paraclitum exspectantes, “erant perseverantes unanimiter in oratione cum . . . Maria matre Iesu” (Act. 1, 14): eorum exemplum sectemur. Ne desinamus eam obsecrare, quae Salvatoris facta est socia in opere reconciliationis humanae quaeque in Cana Galilaeae pro iuvenibus, id est pro novis coniugibus cum vinum deficeret, intercessit, ut ea quae Ecclesiam nunc maxime urgent, effectum felicem consequantur.

Haec habui quae ad vos amanti et sollicito animo dicerem. Antequam autem nomina eorum recenseam, quae in Sacrum Collegium ascribuntur, oportet sedi suburbicariae Portus et S. Rufinae provideatur, cuius titulus propter obitum Pauli Cardinalis Marella, bonae memoriae, vacat. Renuntio igitur Episcopum titulo Portus et S. Rufinae Eminentissimum Dominum Augustinum Cardinalem Casaroli, qui est a Publicis Ecclesiae Negotiis.

Nomina autem novorum Cardinalium sunt haec:

Aloisius Dadaglio, Archiepiscopus titulo Loriensis, Pro-Paenitentiarius Maior;

D. Simon Lourdusamy, Archiepiscopus emeritus Bangalorensis, Secretarius Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide;

Franciscus A. Arinze, Archiepiscopus emeritus Onitshaënsis, ProPraeses Secretariatus pro non Christianis;

Ioannes Franciscus Fresno Larraín, Archiepiscopus Sancti Iacobi in Chile;

Antonius Innocenti, Archiepiscopus titulo Aeclanensis, Nuntius Apostolicus in Hispania; Michael Obando Bravo, Archiepiscopus Managuensis;

Augustinus Mayer, Archiepiscopus titulo Satrianensis, Pro-Praefectus Congregationum pro Sacramentis et pro Cultu Divino;

Angelus Suquía Goicoechea, Archiepiscopus Matritensis;

Ioannes Hieronymus Hamer, Archiepiscopus titulo Loriensis, Pro-Praefectus Congregationis pro Religiosis et Institutis Saecularibus;

Richardus Vidal, Archiepiscopus Caebuanus;

Henricus Romanus Gulbinowicz, Archiepiscopus Vratislaviensis;

Paulus Tzadua, Archiepiscopus Neanthopolitanus;

Iosephus Tomko, Archiepiscopus titulo Docleensis, Pro-Praefectus Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide;

Miroslaus Ivanus Lubachivsky, Archiepiscopus Maior Leopolitanus Ucrainorum;

Andreas Maria Deskur, Archiepiscopus titulo Thenitanus, Praeses emeritus Pontií;cii Consilii instrumentis communicationis socialis praepositi;

Paulus Poupard, Archiepiscopus titulo Usulensis, Pro-Praeses Secretariatus pro non credentibus atque Praeses Comitatus exsequendis negotiis Pontificii Consilii pro cultura;

Aloisius-Albertus Vachon, Archiepiscopus Quebecensis;

Albertus Decourtray, Archiepiscopus Lugdunensis;

Rosalius Iosephus Castillo Lara, Archiepiscopus titulo Praecausensis, Pro-Praeses Pontificiae Commissionis Codici iuris canonici authentice interpretando;

Fridericus Wetter, Archiepiscopus Monacensis et Frisingensis;

Silvanus Piovanelli, Archiepiscopus Florentinus;

Hadrianus I. Simonis, Archiepiscopus Ultraiectensis;

Ecluardus Gagnon, Archiepiscopus titulo Iustinianensis, ProPraeses Pontificii Consilii pro Familia;

Alfonsus Stickler, Archiepiscopus titulo Volsiniensis, Pro-Bibliothecarius et Pro-Archivista Sanctae Romanae Ecclesiae;

Bernardus F. Law, Archiepiscopus Bostoniensis;

Ioannes I. O’Connor, Archiepiscopus Neo-Eboracensis;

Iacobus Biffi, Archiepiscopus Bononiensis;

Petrus Pavan;

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli ac mea creo et publico Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales:

ex Ordine Presbyterorum:

Ioannem Franciscum Fresno Larraín;

Michaelem Obando Bravo;

Angelum Suquìa Goicoechea;

Richardum Vidal;

Henricum Romanum Gulbinowicz;

Paulum Tzadua;

Miroslaum Ivanum Lubachivsky;

Albertum Decourtray;

Fridericum Wetter;

Silvanum Piovanelli;

Hadrianum I. Simonis;

Bernardum F. Law;

Ioannem I. O’Connor;

Iacobum Biffi;

ex Ordine Diaconorum:

reliquos eorum, quos modo nominavi.

Qui in Sacro Consistorio, die tricesima mensis Iunii anno millesimo nongentesimo undeoctogesimo celebrato, dixi me Praesulem quendam in pectore servare, in hoc sollemni coetu hanc meam voluntatem itero atque confirmo.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Reliquum est ut Ecclesiis, suo viduatis Pastore, consulatur. 

 

 

© Copyright 1985 - Libreria Editrice Vaticana

 

top