|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
SODALES COMMISSIONIS THEOLOGICAE INTERNATIONALIS
Die V mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXV
Eminentissime, Excellentissimi, Reverendi Domini,
Tria iam lustra sunt cum constituta est Commissio Theologica Internationalis a
praedecessore meo Paulo Papa Sexto, b. m. Sic peroptima occasio datur successori
Apostoli Petri salutare Em. Praesidem, Episcopos et alios sodales Commissionis
eiusdem cum gaudio et qua par est reverentia, gratias agere Deo de labore
peracto, vota exprimere de futuro quarto quinquennio. Bonum et opportunum
videtur memorare res gestas et considerationem excitare de hac forma
collaborationis inter Magisterium Ecclesiae et professores cultoresque
theologiae.
1. Studia peracta per tria lustra.
Gratias agamus Deo, hi quindecim anni laboris Commissionis Theologicae
Internationalis non fuerunt infructuosi. “Gratia Christi, apud vos, vacua non
fuit”. Sub ductu Card. Seper et Card. Ratzinger, laboraverunt sodales CTI in
collaboratione cum diversis Dicasteriis Curiae Romanae: Secretaria Status,
Congregatione pro Doctrina Fidei, Synodo Episcoporum, Pontificio Consilio pro
Familia, Commissione “Iustitia et Pax”, etc.
a) Ad Theologiam dogmaticam pertinent studia et publicationes sat multae:
notentur studia de Apostolicitate Ecclesiae, de Collegialitate, de pluralismo
theologico legitimo et illegitimo in Ecclesia, de relationibus inter Magisterium
et theologos.
Speciatim, recte et feliciter, ter attulistis attentionem “ad centrum
Confessionis nostrae”, Christum Dominum. Commissionis haec studia sunt iam nota
et notata: “Quaestiones selectae de Christologia” (1979), “Theologia,
Christologia, Antropologia” (1981). Iam incepistis studia de scientia humana
Iesu, impulsu desideratissimi Magistri et amici mei Rozycki.
b) Ad theologiam sacramentalem spectant ea quae dixistis de sacerdotio
ministeriali in se et in suo nexu cum sacerdotio christiano communi, iam in
initio laborum CTI in coniunctione cum Synodo anni septuagesimi primi. Etiam in
perspectiva Synodali attentionem vestram dixistis ad aspectus doctrinales et
pastorales Sacramenti Reconciliationis sive Poenitentiae. Quaestiones
doctrinales de Matrimonio Christiano feliciter studiorum vestrorum fuerunt
obiecta ante Synodum anni octogesimi.
c) Ad theologiam moralem quod attinet, quaesivistis de fundamentis
praxeos christianae et de eius biblicis fontibus, insistentes in permanentia
adhuc praesenti normarum moralium Novi Testamenti. Ostendistis responsabilitates
Pastorum et omnium Christifidelium pertinere ad duplex opus, nempe ad salutem a
Christo Iesu operatam et ad promotionem humanam. Quoad hanc promotionem humanam
ipsam, hisce ultimis annis curavistis tres publicationes: 1) Theses de
promotione humana et de iuribus humanis; 2) libellum de aspectibus actualibus de
hac quaestione urgentissima in collaboratione cum Pontificia Commissione
“Iustitia et Pax”; 3) relationes proprias diversorum collaboratorum in Periodico
“Gregorianum”.
In ultima tandem sessione huius anni complevistis studium thematum selectorum de
Ecclesiologia, quae in hoc tempore post Concilium urgentiora facta sunt, sicut
verbi gratia quaestio de fundatione Ecclesiae a Iesu Christo, de Ecclesia ut
“novo populo Dei”, et de Ecclesia ut “mysterio” et “subiecto historico”, relatio
inter Ecclesias particulares et Ecclesiam universalem, quaestio de indole
eschatologica Ecclesiae sive de Regno et de Ecclesia. Eminentissimus Cardinalis
Joseph Ratzinger, Praeses vestrae Commissionis, mihi nuntiavit textum
definitivum huius studii approbatum esse et propterea publici iuris fieri posse.
Praeterea aliud argumentum hoc in tempore magni ponderis aggressi estis, id est
“De conscientia humana Christi”. Et textum de hac re ex parte a Commissione
approbatum est.
2. Gratulatio et incitamentum.
Considerans praesentem statum actuosae operationis omnium sodalium, peritorum,
collaboratorum trium lustrorum peractorum, volo verba gratulationis et
incitamenti dicere. Vita vestra mentis et spiritus integra volvitur in statu
theologico speciatim inquisitionis, applicationis methodorum scientificarum,
fidei quaerentis intellectum.
Divisiones gratiarum, ministrationum, operationum sunt, scripsit Apostolus
Gentium ad Corinthios (1 Cor. 12, 4-7), “idem vero Deus qui operatur
omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem”. In
hac enumeratione gratiarum, ministrationum, operationum, mihi videntur iam
affirmari aliquo modo differentia et collaboratio intima quae vigere debet inter
Magisterium et theologos.
“Quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos”. Successores Petri et
aliorum Apostolorum acceperunt responsabilitatem pastoralem unicam in Ecclesia.
Certe haec munera exercitanda sunt in spiritu diaconiae, ut scribebat Vaticanum
II, a servis Populi Dei sicut Christus Dominus fuit Servus omnium. Sed ipse
Dominus proclamat quoque exousiam suam (Matth. 28, 18), communicat eam
cum Apostolis et cum eorum successoribus sicut et responsabilitatem et
auctoritatem docendi et regendi discipulos. Certe sunt collaboratores et
adiutores Apostolorum, Romani Pontificis Episcoporumque sicut apparent iam in
epistolis paulinis. Saepe sed non semper nuncupantur “presbyteroi”. Aliquoties
mentio fit quoque de “Doctoribus” (1 Cor. 12, 28). Hoc adiutorium et haec
collaboratio magni pretii forte praenuntiatur quoad theologos quando in textu
Epistolae Primae ad Corinthios, Paulus loquitur de doctoribus.
Cum hac mente, ego Successor Apostoli Petri saluto didascalos, doctores
scientiae theologicae. Eis et speciatim CTI gratias ago eisque benedico toto
corde. Felices et fructuosi quoque sint vestri futuri labores et
investigationes.
© Copyright 1985 - Libreria Editrice
Vaticana
|