Dilecti fratres et sorores,
linguae Latinae studiosi,
Iucundus est mihi conspectus vester, qui his temporibus linguam Latinam impigri
excolitis et provehere nitimini.
Statuistis diem festum Latinitatis et Certamen Vaticanum hoc
anno maiore cum sollemnitate propter has duas causas celebrare: etenim decem
anni abierunt ex quo Paulus VI, Decessor meus recolendae memoriae, Chirographo a
verbis “Romani Sermonis” incipiente, Opus Fundatum, cui nomen “Latinitas”,
provide condidit. Cui haec proposuit: “omnia incepta publica et privata fovere
atque tutari eo contendentia, ut promoveatur:
a) usus linguae Latinae inter
homines diversi sermonis, in conficiendis, ad altioris doctrinae rationem,
scriptis, maxime ad Ecclesiae cultum ingenii pertinentibus, in catholicis
studiorum Universitatibus, in Seminariis dioecesanis;
b) studium linguae et
litterarum Latinarum classicarum, quae dicuntur, et Medii Aevi”.
Non est dubium quin per hos decem annos sedulo sitis conati ea
quae Decessor meus edixit, pro viribus ad effectum adducere ac quidem inter
difficultates nec paucas nec leves.
A nonnullis ponitur quaestio utrum lingua Latina servari possit
hac aetate, qua homines et res tam celeri mutationi sunt obnoxii, tot nova
inventa inducuntur, quae aptis nominibus Latinis novis essent appellanda,
praecipue autem ipsa lingua Latina in multis scholis non amplius docetur;
quaeritur scilicet utrum ea, quasi pretiosus thesaurus, sed ad praesentia non
amplius pertinens, iam sit reponenda an adhuc quendam locum, saltem in hominum
litteris excultorum societate, possit obtinere.
Id fieri posse documento est Opus Fundatum vestrum et Certamen
Vaticanum, necnon aliorum peritorum atque etiam iuvenum studium et cura de hoc
venerando sermone. Ut autem hoc efficiatur, necessaria sunt, fortasse praeter
novas methodos didacticas, plurima verba, quibus ea significentur Latine, quae
haec tempora pepererunt. Scio vos magno cum labore incumb ere ad “Lexicon
recentis Latinitatis” apparandum, qua in re liberali adiumento Apostolicae
Sedis fruimini.
Deinde vos hoc festo Latinitatis die etiam memoriam recoluistis
sexti decimi saeculi elapsi a Sancti Augustini conversione, ac quidem ludo
scaenico Latino, cuius personae fuerunt alumni studiorum Universitatis et
scholarum superioris ordinis almae huius Urbis. Huius ludi verba deprompta sunt,
cum delectu, e Sancti Augustini opere praeclaro, quod “Confessiones”
inscribitur. Vobis, dilecti iuvenes, ex animo plaudo. Sanctus Augustinus in adulescentia sua
difficultates expertus est, quibus fortasse et vos laboratis; sed fuit acerrimus
veritatis inquisitor, qui, gratia Dei adiutus, viam salutis invenit et in ea
constanter ambulavit, lumen effectus Ecclesiae et orbis occidentalis.
Praeterea Sanctus Augustinus fuit etiam artifex Latinitatis christianae; quod
etiam quasi quidam fructus eius conversionis potest haberi. Qui cum esset
disciplinae rhetoricae doctor uberrimus, elegantias linguae Latinae optime
noverat; re quidem vera, cum ad litteratos se convertebat, ut mirabili opere
“De doctrina christiana”, eius oratio altius exsurgit; cum vero ut pastor
plebem alloquebatur, sermonem eius captui accomodavit, dicens: “Melius est nos
reprehendant grammatici quam non intellegant populi”. Ille vos hortari
videtur ut ea utamini linguae Latinae ratione, quae sit plana ac dilucida, non
nimis exquisita et obscura.
Vos ergo, qui adestis, et sodales vestros, qui absunt, amanter exhortor ut in
nobili labore perstetis. Magisterium vero Ecclesiae non desinit sacrorum alumnos
monere ut linguae Latinae studio vacent.Nota sunt verba Concilii Vaticani
Secundi: “eam linguae Latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum
fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adibere possint”. Novus
vero Codex Iuris Canonici rem eorum animis ita inculcat: “Institutionis
sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurate linguam patriam
edoceantur, sed etiam linguam Latinam bene calleant”.
Demum nunc iuvat me iis praemia tribuere, qui in hoc Certamine
Vaticano poesi aut prosa oratione victores evaserunt.
© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana