The Holy See
back up
Search
riga

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
OCCASIONE OBLATA
CONCILII PRO CANONIZATIONE
BEATORUM IOSEPHI MARIAE TOMASI ET
FRANCISCI ANTONII FASANI

 

Feria secunda, die XXIV mensis Februarii, anno MCMLXXXVI, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium secretum cuius acta ex ordine referuntur:

 

I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO

Precatione «Adsumus» recitata, ad S. R. E. Patres Cardinales Ss.mus D.nus Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit:

Iuvat me, Venerabiles Fratres, post peracta spiritalia exercitia, unde quietis animi et corporis aliquantum hausi et quendam renovatum ardorem Ecclesiae Dei serviendi, vestrum carum et exspectatum adventum gratulari, Vosque omnes et singulos, in hac Aula congregatos benevolentissime salutare. “Gratia, misericordia, pax a Deo Patre et a Iesu Christo Filio Patris, in veritate et caritate” (2 Io. 3) sit semper vobiscum. Gratus ipse vobis sum quod huc convenistis, officium exsecuti mihi assidendi consilio, opera, usu rerum, in iis quae ad meum pastorale munus pertinent. A vobis igitur singulis peto auxilium, rogo sententiam, ut prudenter possim decernere.

Adiuvat hoc nostrum Collegium ipsum quadragesimale tempus, quo inter cetera est nobis recogitandum de mandato, gravissimo equidem, quod a Domino accepimus; adiuvat exoptata et proxima Sollemnium Paschalium laetitia: in hoc enim Christi mysterio tuta Ecclesiae sors est posita, cum Is vicerit mundum, et spes nostra: qui ideo laboramus, ideo onera omne genus sustinemus, ideo patimur, ut huius victoriae testes simus, et inde reportemus finem fidei nostrae salutem animarum (Cfr. 1 Petr. 1, 9).

Adiuvat denique ipsum negotium, quod hodie tractabimus, id est sacra Canonizatio beatorum Iosephi Mariae Tomasi, Cardinalis, Ordinis Clericorum Regularium vulgo Theatinorum, et Francisci Antonii Fasani, sacerdotis professi Ordinis Fratrum Minorum Conventualium.

Non possunt namque non flagrare corda nostra amore Domini, qui alios sanctos viros proponit omnibus Christifidelibus ad imitandum nostrosque constituit apud se intercessores; non possunt non flagrare amore Ecclesiae, quae filiis suis sanctis, quos per saecula genuit, duo adiungit sanctitatis lumina.

Cui sanctae nostrae Matri Christus, eius Sponsus, adsit; adsit Beatissima Virgo Maria, sanctorum omnium insuperabile exemplar et Regina; adsint beati Iosephus Maria Tomasi et Franciscus Antonius Fasani precationibus suis: ut ea pergat esse fecunda sanctorum, etsi mali tempestates numquam in eam saevire desistunt.

II - SUCCESSIO IN MUNUS CAMERARII COLLEGII PATRUM CARDINALIUM

Ss.mus libenter assensum dedit successioni, de more peractae, qua reverendissimus Iosephus tit. Omnium Sanctorum in via Appia Nova presbyter cardinales Paupini in munere Camerarii Collegii sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium, in locum Silvie Oddi, suffectus est.

III - PROVISIO ECCLESIARUM

Summus Pontifex nuntium dedit de cathedrali Ecclesia Gallupiensi, cui in animo illi erat providere. Idcirco, Purpuratis Patribus assentientibus, praefatae Ecclesiae Coadiutorem constituit Donaldum Pelotte, sodalem Congregationis Presbyterorum a Ss.mo Sacramento.

IV - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT

Certiores praeterea Summus Pontifex fecit S. R. E. Cardinales post proxime celebratum sacrum Consistorium centum undetriginta Ecclesiarum sacros Pastores a Se per Apοstolicas sub plumbo Litteras nοminatοs fuisse, videlicet:

Metrοpolitas duodeviginti, quοs inter:

Ernakulamensem, Antοnium Padiyara;
Montisvidei, Iosephum Gοttardi Cristelle;
Cuttackensem-Bhubanesvarensem, Raphaëlem Cheenath;
Angelorum in California, Rοgerum Mahοny;
Sancti Andreae et Edimburgensem, Keith Michaelem Patricium O'Brien;
Goianiensem, Antοnium Ribeiro de Oliveira;
Platensem, Antοnium Quarracinο.

Archiepiscopum residentialem:

Monoecensem, Iosephum Mariam Sardou.

Archiepiscοpοs titulares undecim, quοs inter:

Loriensem, Ennium Appignanesi;
Volsiniensem, Iustinum Rigali;
Doeleensem, Petrum Aloisium Celata;
Virunensem, Antοnium Mattiazzο.

Episcοpos residentes septuaginta, quοs inter:

Limeirensem, Ferdinandum Legal;
Sancti Thomae Apostoli Detroitensem Chaldaeorum, Ibrahim Ibrahim;
Tutelensem, Rοgerum Froment;
Uviraënsem, Gapanga Nteziryayο;
Bathurstensem in Canada, Arsenium Richard;
Portuensem et S. Rufinae, Didaeum Bona;
Cairnensem, Iοannem Bathersby;
Lodzensem, Ladislaum Ziółek.

Episcοpοs titulares duοdetriginta, quοs inter:

Cilibiensem, Victοrem Emmanuelem López Forero;
Tagarbalensem, Gerardum Kusz; Claternensem, Deοgratias Iñiguez;
Scilitanum, Ansgarium Brown Jiménez;
Iuliensem, Petrum Brollo.

Praelatum territorialem:

Ilapensem, Paulum Lizama Riquelme.

V - RELATIO CAUSARUM

Rev.mus Petrus S. Hieronymi a Caratate presbyter cardinales Palazzina, Congregationis pro Causes Sanctorum Praefectus, sermonem habuit de vita et miraculis beatorum Iosephi Mariae Tomasi et Francisci Antonii Fasani, et acta recensuit quae in causa canonizations eorundem Servorum Dei eadem Congregatio admittenda et approbanda putavit.

Relatione espleta, beatissimus Pater rev.morum Cardinalium sententiam de propositi canonizatione exquisivit.

 

© Copyright 1986 - Libreria Editrice Vaticana

 
top