Die XIV mensis Ianuarii, anno MDCCCCLXXXVII
Laetanti admodum animo audivi quae nunc nuper significavisti, scilicet
benevolentiam atque favorem quibus nobilis Finnica terra, cuius merito eximius
gloriaris filius, Romani sermonis venustatem maiestatemque persecuta est, atque
humani cultus singularem vim est imitata per saeculorum decursum. Qua autem es
observantia, Gentis tuae officiosi studii specimen mihi protulisti Finnorum
nationis epicum carmen, cui titulus “ Kalevala ” nuperrime in Latinam linguam
versum, sub centesima et quinquagesima anniversaria memoria confectionis eiusdem
poematis.
Iuvat sane haec omnia recolere, perplacet profecto experiri voluntatem
in antiquorum litterarum monumenta intentam, ad veram populorum Europaeorum
animi hereditatem hauriendam.
Tibi ergo, Egregie Domine, atque clarissimis Viris
nomine Finnicae rei publicae argenteum numisma atque epicum carmen patrium,
Latinis litteris expressum, muneri mihi condonantibus, et gratias ego quam
plurimas, et gratulantem vocem pando ob diuturnam perpetuamque consuetudinem
quam adhibitis in humanis litteris colendis. Ne animo deficiatis: quod maiores
vestri iter aggressi sunt, praesto vobis est persequendum, ad altiora usque
mente comprehendenda, adque Evangelii pacisque nuntium longe lateque prolatandum.
©
Copyright 1987 - Libreria Editrice Vaticana