The Holy See
back up
Search
riga

CONSISTORIUM SECRETUM

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SACRII COLLEGII PATRES CARDINALES
OCCASIONE CONSISTORII
 PRO CANONIZATIONE BEATORUM

Feria secunda, die XXII mensis Iunii, anno MCMLXXXVII, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit Consistorium secretum cuius acta ex ordine referuntur:

I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO

Precatione «Adsumus» recitata, ad S. R. E. Patres Cardinales S.mus D.nus Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit:

Mariali anno, benignissimo largiente Deo, in superiore Pentecostes sollemnitate feliciter inchoato, singulari prorsus animi laetitia hoc amplissimum Patrum Cardinalium Collegium coram me congregatum aspicio; et dum gratias plurimas perquam libenter unicuique Vestrum ago de adiutrice opera, quam mihi in universa gubernanda Ecclesia consiliis et diligenti navitate praestatis, Vos, Venerabiles ac dilectissimi in Christo Fratres, iubeo in Domino plurimum salvere.

Ut probe nostis, ex antiquissimo meorum Decessorum more et huius Apostolicae Sedis institutis, adiutrix opera, quam Cardinales Supremo Pastori navant Ecclesiae, praesertim in Consistoriis ordinariis aut extraordinariis peragitur.

In hoc Consistorio ordinario, ad quod convocati estis, tria negotia sunt tractanda; sunt autem: primum, quaedam optiones ad novos titulos presbyterales; alterum, Ecclesiarum provisio; tertium, exquisitio votorum de propositis canonizationibus Beatorum qui sequuntur: Iosephi Moscati, Viri Laici; Andreae Dung-Lac, Sacerdotis; Thomae Thien et Emmanuelis Phung, Laicorum; Hieronymi Hermosilla, Valentini Berrio Ochoa, Ordinis Fratrum Praedicatorum et Aliorum sex Episcoporum; Theophani Vénard, Sacerdotis Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes et centum quinque Sociorum Martyrum Vietnamiae; necnon Laurentii Ruiz de Manila, Dominici Ibañez de Erquicia, Ordinis Fratrum Praedicatorum, Iacobi Kyushei Tomonaga, Ordinis Fratrum Praedicatorum et tredecim Sociorum, Martyrum in Iaponia; simul et Beatae Eustochiae Calafato, Virginis Clarissae: de quibus mox breviter dicetur.

Adsint huic nostro coetui Sancti Apostoli Petrus et Paulus, columnae Ecclesiae et caelites huius almae Urbis Patroni, quorum diem natalem paulo post memoriam Christi Praecursoris proxime recolemus.

Intercedat denique pro nobis Redemtporis Mater, cui huius diei laborem committimus, a qua etiam fidentes petimus ut in hoc Mariali Anno imitantes eam, mentes et corda nostra renovemus, ac, sicut ipsa et isti Beati, cuncta e manu Patris caelestis cum fide suscipientes et voluntati divinae cooperantes (Lumen Gentium, 41), magis in dies crescere nos valeamus “ in gratia et cognitione Domini Nostri Iesu Christi ” (2 Petr. 3, 18)pro bono Ecclesiae ac totius humanitatis.

II - OPTIONES

Ad auras normam, rev.mus cardinalis Opilius Rossi, Protodiaconus, optavit ad Ordinem presbyterorum et, eodem tempore, dimissa diaconia S. Mariae Liberatricis ad Collem Testaceum, ad titulum Sancti Laurentii in Lucana. Idem fecerunt rev.mus cardinalis Iosephus Sensi, qui, dimissa diaconia Ss. Blasii et Carola ad Catinarios, optavit ad titulum Reginae Apostolorum; rev.mus cardinalis Conradus Bafile, qui, de venia Ss.mi, retinuit diaconiam Sanctae Mariae in Porticu, pro hac vice ad titulum evectam, sicuti rev.mus cardinalis Eduardus Pironio, qui diaconiam Ss.rum Cosmae et Damiana retinuit; rev.mus cardinalis Marius Aloisius Ciappi, qui, dimissa diaconia Dominae nostrae a Sacro Corde Iesu in Circo Agonali, titulum Sacratissimi Cordis Iesu in Agonia fatti obtinuit.

III - NOVUS CARDINALIS PROTODIACONUS

Per optiones supra recensitas vacavit officium Protodiaconi, quod rev.mus cardinalis Iosephus Caprin, diaconus S. Mariae Auxiliatrices, suscepit, annuente Ss.mo. 

IV - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT

Postes Summus Pontifex certiores fecit S. R. E. Cardinales post proxime celebratum sacrum Consistorium ducentos octoginta novem Ecclesiarum sacros Pastores a Se per Apostolicas sum plumbo Litteras nominatos fuisse, videlicet:

Metropolitanarum duodetriginta, quos inter:

Bangalorensem, Alphonsum Mathias;
Belogradensem, Franciscum Perko;
Guadalaiarensem, Ioannem Salvatοrem Posadas Ocampo;
Pacensem in Bolivia, Aloisium Sainz Hinojosa;
Neapolitanum, Michaëlem Giordano;
Novarcensem, Theodorum McCarrick.

Archiepiscopalis residentialis:

Caietanum, Vincentium Farano.

Archiepiscopalium titularium tres, quos inter:

Sistronianensem, Albertum Tricarico;
Tyndaritanum, Paulum Giglio.

Episcopalium residentialium centum quinquaginta sex, quos inter:

Antigonicensem, Columbam Campbell;
Darvinensem, Edmundum Collins;
Gorzoviensem, Iosephum Michalik;
Ipialensem, Gustavum Martínez Frias;
Novohamburgensem, Carolum Iosephum Bonaventuram Kloppenburg;
Kasongoenensem
, Munzihirwa Morene Ngabo;
Sancti Thomae in Argentina, Alphonsum Delgado Evers.

Episcopalium titularium nonaginta quattuor, quos inter:

Cenculianensem, Laurentium Patrick Henry;
Forconiensem, Alexandrum Figueroa Medina;
Girensem, Camillum Gregorio y Diaz;
Igilgilitanum, Antuvan Marovith;
Maronanensem, Georgium Rueger;
Nasaitensem, Rodulfum Müller;
Vannidensem, Antonium Bianchin.

Praelaturarum territorialium sex, quos inter:

Aiquilensem, Adalbertum Arturum Rosat;
Escuintlensem, Ferdinandum Gamalero González.

Abbatiae territorialis:

S. Maria Montis Oliveti Maioris, Mauritium Mariam Contorni.

V - RELATIO CAUSARUM

Rev.mus Petrus S. Hieronymi a Caratate presb. card. Palazzina, Congr. pro Causis Sanctorum Praefectus, sermonem habuit de vita et miraculis Beatorum Iosephi Moscati, Viri Laici; Andreae Dung-Lac, Sacerdotis, Thomae Thien et Emmanuelis Phung, Laicorum, Hieronymi Hermosilla, Valentina Berrio Ochoa, Ordinis Fratrum Praedicatorum et aliorum sex Episcoporum; Theophani Vénard, Sacerdotis Societatis Parisiensis missionum ad exteras gentes et centum quinque Sociorum Martyrum Vietnamiae; Laurentii Ruiz de Manila, Dominici Ibañez de Erquicia et Iacobi Kyushei Tomonaga, Ordinis Fratrum Praedicatorum et tredecim sociorum Martyrum in Iaponia; Eustochiae Calafato, Virginis clarissae, et acta recensuit quae in causis canonizationis eorundem Servorum Dei eadem Congregatio admittenda et approbanda putavit.

Relatione expleta, beatissimus Pater rev.morum cardinalium sententiam de propositi canonizatione exquisivit.

CONSISTORIUM UNICUM

Consistorio secreto absoluto, vocatis praesentibusque in eadem Aula sacris Praesulibus, abbatibus nullius, necnon Romanae Curiae Praelatis, quibus solet intimari, statim initium habuit Consistorium unicum:

PERORATIO CAUSARUM CANONIZATIONIS

Ex Advocatis consistoriales aulae unus, pro canonizatione beatorum omnium supra recensitorum de more institit.

Cui Viro beatissimus Pater per praelatum quemdam Secretariae Papalis sic respondit:

Ad postulatiοnem modo exhibitam iubeor respondere Beatissimum Patrem valde exoptare in Sanctorum numerum referre eosdem Beatos; idque Sanctitas Sua iure exoptat et merito.

Nam este Beati clarissima nobis reliquerunt exempla imitanda virtutum et Christum secuti – maior pars eοrum eum testati sunt martyrio, supremo vitae dono –, in aedificandum Regni Dei incubuerunt humanam quoque provehentes societatem.

Ipse vero nostrae etiam aetatis hominibus, qui «sensum» vitae suae dubii vel anxii quaerunt, Christi «Scholam» ostendunt: «Scholara», quidem spei, fidei, humanitatis, iustitiae, amores et paces.

Ipsi insuper hortantur nos ut totis viribus Ecclesiam Sanctam sicut matrem nostram amantissimam diligamus, per quam Dominus praesens hodie inter homines adest et mirabiliter in mundo operatur.

Attamen, quamvis Summus Pontifex magnopere cupiat hos Beatos in Sanctorum album ascribere, nihilominus, ut in tantae gravitatis negotio omnia de more serventur, sententiam Suam non ante est edicturus, quam omnes, ad quos res spectat, mentem quisque suam aperuerint. 

Ad cardinales et praesules Ss.mus allocutionem ad vota pro canonizatione exquirenda sic habuit:

Quemadmodum res postulat, intento animo perpendimus ea, quae ad illustrandas et comprobandas causas sunt allata.

Verumtamen, ut nostro nomine significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem vestram cognoscamus, antequam decretoriam sententiam nostram edicamus.

Quapropter vos oramus, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes, circa allatas causas suffragia vestra feratis. 

Τunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt. Exceptis congregatorum patrum suffragiis, Summus Pontifex haec addidit verba:

Vehementer sane gaudemus, quod vos concordibus suffragiis postulavistis, ut his Beatis Sanctorum Caelitum honores tribuantur; id enim flagrantissimis etiam Nostris votis respondet.

Nihil igitur est, cur a peritorum iudiciis atque e membrorum Congregationis pro Causis Sanctorum sententiis discedamus, quae multis ac gravibus argomentis innituntur.

Quare, nulla mora, iam nunc nos Beatos summis sanctitudinis honoribus dignos iudicantes, eos inter Sanctos annumerandos esse decernibus; quod, iuvante Deo, sollemni ritu faciemus. 

Nominatim autem in Sanctorum album referemus:

Iosephum Moscati, die quinta et vicesima proximi mensis Octobris;
Laurentium Ruiz et Socios, die duodevicesima eiusdem mensis Octobris;
Andream Dung-Lac et Socios, Theophanum Vénard et Socios et Eustochiam Calafato, die et mense statuendis.

Interea, autem, vos omnes hortamur ut Deo preces sine intermissione adhibeatis, ut consilia Nostra Ecclesiae Sanctae prosint atque christianae vitae afferant incrementum.

Statim ac Ss.mus eloquio suo finem imposuit, caeremoniarum Magistro rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est.

Deinde, benedictione a Summo Pontifice impertita, Consistorium est absolutum.

 

© Copyright 1987 -  Libreria Editrice Vaticana 

top