 |
ALLOCUTIO IOANNNIS PAULI PP. II AD
QUOSDAM HUNGARIAE EPISCOPOS OCCASIONE VISITATIONIS AD LIMINA CORAM
ADMISSOS
Die XIII mensis Novembris, anno MCMLXXXVII
Excellentissime Domine Strigoniensis Archiepiscope, Excellentissimi
Domini Archiepiscopi et Episcopi,
I.
E patria vestra vestrisque dioecesibus Romam advenistis ut religiosum
obsequium iam antiqua consuetudine traditum quidem exhibeatis venerandis
Apostolorum Petri et Pauli tumulis. Hodie vos collegiali quoque modo vultis, hic
una adstantes, testificari illam fidei unitatem atque propositorum consensionem
quae viget inter ecclesias vestras particulares atque Ecclesiam Romae sitam,
quae “universo caritatis coetui praesidet” (S. Ignatii Antiocheni, Epistula
ad Romanos), necnon inter vos, a Spiritu positos
ad partem gregis Dominici pascendam (Act. 20, 28), atque Petri successorem, praepositum ad
sollicitudinem omnium ecclesiarum (2 Cor. 11, 28). Ex animo igitur vobis, Carissimi in
Episcopatus Fratres, salutationem meam porrigo, dum vobiscum et per vos ipsos
simul consaluto omnem Dei populum qui in Hungaria degit: sacerdotes, religiosos
et religiosas, sacrorum alumnos, christifideles laicos, tam viros quam mulieres:
qui videlicet omnes vocantur, secundum singularem quandam charismatum varietatem,
ut testimonium Christo Domino reddant.
II.
Superiore hoc quinquennio, Ecclesia in Hungaria magnopere dolult transitum,
nonnumquam inopinatum, plurium nempe pastorum. Nominatim meminisse volo
comploratum Praesulem, Cardinalem Ladislaum Lekai, qui tantam impenderat operam
ut impetrarentur liberiora spatia pro vita et actuositate Ecclesiae utque etiam
vincula cum Apostolica hac Sede firmius roborarentur.
Hoc ipso tempore, dum loquimur, omnes dioeceses vestrae suum quaeque habent
Ordinarium Episcopum; eaque de re gratias omnipotenti habemus Deo. Iis qui inter
vos pridem receperunt Sacerdotii plenitudinem optatum meum votumque patefacio ut
indefessi possint pastoralem curam animarum sibi commissarum prosequi; recentius
vero consecratis episcopis, quorum quattuor scio inter vos numerari, precantem
meum affectum declaro ac spem coram Deo: futurum scilicet esse ut iuniores eorum
vires novum quendam impetum apostolicis inceptis operibusque adiungant. Vobis
autem singulis preces polliceor meas ut Spiritus Domini, per vestrum scilicet
exemplum ac ministerium pariter vestrum, praeparet Pentecostem novam et “renovet
faciem terrae” in nobili vestra natione.
III.
Exemplum vitae ac ministerium sacrum: ecce duplex veluti titulus qui
Pastorem Ecclesiae efficit formam proprii gregis (1 Petr. 5, 3). Ex declarata Christi voluntate
Episcopi eorumque adiutores sunt, secundum Apostolorum ipsorum exemplar, “sal
terrae” (Matth. 5, 13), unde tribui possit vitae hominum sapor quidam supernaturalis, necnon
“lux mundi” (Ibid.) unde tenebrae dissipantur errorum. At sal et lux aliquis ibi revera
est ubi vivit, in eis adiunctis, in quibus versantur homines nobis concrediti ex
ineffabili quodam Dei consilio. Quod attinet deinde ad ministerium sacrum, quod
secum infert modos actuositatis pastoralis valde quidem inter se diversos,
permittite mihi-Carissimi Fratres-extollere coram vobis momentum ministerii
verbi Dei praedicandi. “Praedica verbum, insta opportune, importune” admonebat
dilectum discipulum Timotheum Apostolus Paulus (2 Tim. 4, 2) “Argue, increpa, obsecra”
(Ibid.) dicere pergebat. Quam ob rem certum quoddam et clarum est officium omnis
episcopi ac sacerdotis docere et hortari et corrigere. Scitote plane ministerium
hoc evangelicum, vivificatum halitu sanctificante Spiritus, plurimum conferre ad
Populi Dei spiritualem profectum, cuius nostro maxime ex officio interest.
IV.
Attamen Ecclesia, utpote corpus “compactum et conexum”, multis indiget
membris in caritate operantibus (Eph. 4, 16). Ut verum dicam, crescit in dies-praesertim post
Concilium Vaticanum Secundum — numerus eorum qui Pastoribus cooperantur. Oportet
ipse Populus Dei apostolos ex suo agmine indicare possit, qui, nulla peculiari
consecratione — praeter Baptisma et confirmationem — signati, necnon domi
communem vitam agentes civilemque artem in humana societate exercentes, in vinea
Domini opus faciant. Ii sunt laici fratres ac sorores, qui hinc exspectant ut et
verum apud nos discant Evangelium et ad Regnum caelorum a nobis ducantur, illinc
autem nostri sunt operis socii ac sociae, qui nobiscum, in suo quisque gradu, in
aedificationem Corporis Christi concurrant.
Romae hoc ipso anno, i. e. superiore mense, ordinaria septima Synodus
Episcoporum est celebrata, cui Tu, Hungaricae Episcoporum Conferentiae Praeses
interfuisti, et quidem cum egregio Auditore, quem inter laicos vestrae Nationis
Ipse selegi.
Synodus certe doctrinam de laicorum vocatione ac munere in Ecclesia et in mundo
altius perscrutata est. Illorum pastores vos estis, vobiscumque ii sunt messis
operarii necessarii, qui substitui omnino nequeunt. Eos tamquam filios ac
fratres necnon ipsius vitae aeternae spei heredes eiusque vulgatores diligite et
aestimate; eorum numerum augentes, ita eos instituite, ut scienter periteque
definita munia sibi demandata suscipiant.
V.
Si recti exempli adiutores et administri praesto erunt, ipsa de sacris rebus
institutio amplior in singulis gradibus fiet atque efficacior. Quod si ex pueris
initium ceperit, prior educatio christiana -quae et domi et in paroecia et in
schola ab illis est accipienda- velut fundamentum erit, in quo vere christianum
futuri hominis ingenium niti debet. Catechesis, quae adulescentibus impertitur,
contendet tum ad animos formandos illosque edocendos de officiis vitae in se
recipiendis, tum ad fidelitatem erga Christum et Ecclesiam scienter sibi
optandam. Ad iuvenes quod attinet, necesse est ut altis propositis alantur ad
eaque tendant. Attamen, praeter Christum, optatis eorum, qui in primo versantur
aetatis vere, quis est qui plene satisfacere valeat? Iuvenes rerum universitatem
cupiunt iustiorem et in pace compositam. Atqui iustitia et pax est Christus.
Fraterna omnium hominum necessitudine iuvenes rapiuntur; at est Christus, qui
nos veros constituit fratres, simul ac filiorum Dei dignitatem nobis reddidit.
Iuventuti Christum proponens, magnopere confert Ecclesia ad hominum societatem
excultiorem aedificandam atque firmiorem.
Cogitatione effingatur quantum utilitatis humano convictui ex iuvenibus oriatur,
qui probe sint ad matrimonium praeparati, quod videlicet tamquam insolubilem
suscipiant vitae communionem, eandemque ad gradum, qui modum naturae superat,
evectam. Ita enim et divortium et abortus sane cohiberi possunt totque alia
huius temporis societatis mala. Veluti spiritales magistri populi vobis commissi,
curate iuvenum formationem; eosque ita expedite, ut certi sint Christifideles
civesque operosi ac probi necnon parentes, exemplo Sanctae Familiae Nazareth
suam condentes domum. Operam etiam date, ut, quas ii instituerint familias, eas
vos ab exitiosis prohibeatis calamitatibus, quae firmitati earum ac sanctitati
minitari videantur. Et Ecclesia grata in vos erit et ipsi eritis vos bene de
humana societate meriti. Ad hanc quod attinet rem, libenter vobis dico in operis
ratione collegialiter ab Episcopali Conferentia vestra praeparata me pastoralem
deprehendisse actionem de familia in primis esse.
VI.
Familia autem omnino christiana ipsum quoque seminarium est primigenium, ubi
et ad sacerdotium et ad vitam Deo plane deditam vocationes proprie excitantur.
Neque me graves fugiunt difficultates, quae Hungaricae Ecclesiae oriuntur ex
impari sacerdotum numero. Decessus excedunt ordinationes. Recentioribus annis
parvut notatum est seminaristarum augmentum, sed longe abest ut copia
candidatorum habeatur, quae clero sufficienti suppeditet. Hanc ergo partem
vitalem curare et amplificare ne destiteritis. Praestantioribus utimini in ea
sacerdotibus, qui in iuvenes transfundere valeant studium Christo et Ecclesiae
totis viribus serviendi. In hoc campo sunt in Hungaria incepta effecta et
experientiae, quae ut bene eveniant, sunt precationibus, bono exemplo et auxilio
familiae consocianda.
Non parvum sacerdotum incrementum proveniet ex ipsis cleri membris, ex eorum
propria vivendi ratione, ex eorum animarum studio, ex eorum morum honestate, ex
amore erga Ecclesiam, Christi et eorum sponsam. Iis quoque hodie fraterne
salutem nuntio peculiari cum affectu. A Domino vocati sunt et ab eo cum nostro
consociati ministerio evangelizandi, sanctificandi et populum ducendi Pro eis
precemur, eorum difficultates intellegamus, labores quos explicant aestimemus,
verbis et vita eos excitemus, arctius in dies eos magnae causae communi
obstringamus. Hi sunt nostrum Presbyterium, nostri necessarii consiliarii;
nobiscum exspectationes communicant, incommoda, gaudia, sicut Apostoli cum
Magistro.
Vita consecrata, tum virorum tum mulierum, alia est species vitalitatis Populi
Dei. Vestrae nationis evangelizatio a religiosis inita est, et multum illi
effecerunt-in magnis claustris, in ephebeis, in paroeciis - volventibus saeculis,
ut Hungariae notam servarent christianam, quam accepit a magno rege Sancto
Stephano. Eos grata memoria specialique saluto. Hodie quoque educationi iuvenum
sunt destinati, consiliorum evangelicorum testificationi, operum caritatis
exercitio. Sperare nos iuvat eorum praesentiam magis magisque ab omnibus
aestimatum et optatum iri.
VII.
In tota Ecclesia Annum Marialem celebramus, qui usque ad proximum mensem
Augusti durabit. Hungaria amat se appellari “Regnum Mariae”, cui multa templa
sunt consecrata, in tota natione sparsa. Mense Septembri communem suscepistis
peregrinationem ad sanctuarium loci Mariapocz dicti, occasione iubilaei
dioecesis Haidudoroghensis, quibus sollemnibus interfuit Cardinalis Praefectus
Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus. Persuasum mihi habeo pietatem populi
Hungarici erga Sanctam Dei Matrem pignus esse futurum et spem tutam vitae
Ecclesiae apud vos. Vestrorum ergo fidelium pietatem alite inceptorum impensa
ratione, ut eorum amorem erga Virginem Mariam renovetis. Inter haec,
peregrinationes ad sanctuaria Marialia aliquid peculiare his mensibus
significant.
In annum MCMLXXXVIII incurret nongentesimus quinquagesimus anniversarius dies
mortis Sancti Stephani. Magna eius persona, opera ab eo expleta pro vestri
populi bono, eius prudentia, providentia, studium in Sedem Petri ostensum et,
maxime, filii pietas in Dei Matrem sint vobis exemplo et solacio.
Dilecti Fratres, hanc expositionem concludens factorum et quaestionum vitae
religiosae vestrae nationis, hortor vos, ut hoc ultimum cogitetis. In sermone,
quem in ultima cena habuit, Dominus Iesus oravit pro unitate Apostolorum suamque
ut imitarentur cum Patre unitatem (Io. 17, 21). Firmo vinculo, quod vos coniungit cum Petri
successore, servate et augete unitatem et collegialem actuositatem inter vos.
Vestras experientias colligite, concorditer signa temporum interpretamini
respectu necessitatum populi propriarum, semper spiritu fidelitatis erga
Ecclesiam moti. Haec unitas inter vos, Pastores, nucleus et radix erit perfectae
communionis ecclesialis, quae omnes amplectitur in Christo: Episcopos,
sacerdotes, religiosos, populum fidelium.
Precationem super vos implorans Sancti Regis Stephani omniumque Hungariae
Sanctorum, vosque maternae tutelae “Magnae Dominae Hungarorum” commendans, vobis
et vestris adiutoribus, cunctae Hungaricae Ecclesiae et dilectae Hungaricae
nationi, Benedictionem meam Apostolicam impertior.
© Copyright 1987 - Libreria
Editrice Vaticana
|