ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD EOS QUI INTERFERUNT
VII ORDINARIO GENERALI COETUI SYNODI EPISCOPORUM
Die I mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXVII
In hac prima Synodi Episcoporum congressione liceat mihi imo ex animo
salutationem reddere omnibus eiusdem Sodalibus, necnon omnibus ad hanc sessionem
invitatis laicis: Auditoribus et Auditricibus.
Omnibus gratias persolvo pro eorum earumque participatione in laboribus Synodi.
Specialem gratitudinem exprimere volo Cardinalibus Praesidibus, quorum coetui —
propter absentiam Cardinalis Trinh Van Can, Archiepiscopi Hanoiensis, Cardinalis
Ricardus Vidal, Archiepiscopus Caebuanus, annumeratur.
Simul cum Praesidibus gratias agere volo Cardinali Hyacinto Thiandoum qui munus
Relatoris Generalis libenter in se recepit, atque omnibus cum ipso sociis.
Tandem liceat mihi peculiarem facere commemorationem Cardinalis Francisci Tomášek,
Archiepiscopi Prahensis in Cecoslovachia, propter particulare momentum eiusdem
in hac sessione praesentiae. Neminem enim fugit eum hac in Synodo agere partes
Ecclesiae Particularis quae in angustiis valde versatur propter Episcoporum
exsiguum numerum ut in sermone, quem ad ipsum Purpuratum habui in eius
Visitatione ad Limina, enuntiavi.
Quid autem optem sollemnissimo conventui vestro, id est quod Vos Ecclesiaque
omnis praestolamini: fore scilicet ut, Deo inspirante, tanta concordia,
sapientia, pietate agatis ut felicior aetas christianae societati oriatur, in
omnium salutem.
Assit Beatissima Virgo Maria, Christi Mater amabilis, quae uberem caelestium
gratiarum frugem ab adorando Filio nobis obtineat.
© Copyright 1987 - Libreria
Editrice Vaticana
|