The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD LITUANIAE EPISCOPOS CORAM ADMISSOS OCCASIONE VISITATIONIS AD LIMINA 

Die XVIII mensis Aprilis, anno Domini MCMLXXXVIII

 

Venerabiles in Episcopatu Fratres,

1. Permagna quidem cum laetitia iterum vos coram recipio, post salutationem scilicet vestram “ad Limina” factam anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio.

Tunc temporis vos salutabam peculiari vehementique cum amoris significatione, quoniam iter vestrum Romam susceptum faciebat simul finem longi et amari intervalli segregationis; et illud iter vestrum ex provido Dei consilio accidebat in ipso pervigilio alicuius metae significantissimae in tota vestra christiana historia, instante iam quingentesimo anno a morte Principis Sancti Casimiri Lituaniae Patroni.

Attamen etiam hodierna nostra congressio prae se fert praecipuam gaudii indolem: etenim adfertis mihi quasi resonantem vocis imaginem laetificam necnon uberes fructus spirituales celebrationis illius “temporis gratiae” alterius in vita Ecclesiae vestrae localis quod fuit iam sexcentesimus ipse annus a nationis vestrae “Baptismo”. Optime vos scitis quam studiose fervideque voluerim vobiscum adesse die duodetricesimo mensis Iunii superiore anno in urbe Vilniensi, incunabulis nempe “Baptismatis” vestri, ut sollemnem ego vobiscum peragere possem actum ipsius Iubilaei aperiendi. Proh dolor, istud fieri non potuit. Nihilominus eo ipso die, ex longinquo comitans ego celebrationem totius nationis, apud Apostoli Petri sepulcrum praefui liturgicae concelebrationi, cuius participes fuerunt legati Episcoporum ex Ecclesiis sororibus continentis Europaeae, ut omnes nos declararemus intimam omnium spiritalem coniunctionem vestra cum Communitate. Quo etiam tempore perplacuit mihi inter Beatos caelites adnumerare magnum quendam terree Lituaniae filium: Pastorem egregium hominum ac vitae religiosae renovatorem, Archiepiscopum Georgium Matulaitis.

2. Causa mihi singularis laetitiae est ex vobis sic recta via percipere testificationem praestantem vigoris et ardoris quo populus vester totum hunc per centenarium annum memoriam celebravit sui “Baptismi”. In cathedralibus templis, in sacellis marialibus, in seminario Kaunensi, omnes apud paroecias fideles vestri prompta voluntate et magna persuasione peregerunt communiter varia ac multiplicia incepta iubilaria - sive religiosae naturae sive etiam culturalis. Tam intenta fidelium participatio certissime eloquens est documentum: per longum illud ac difficile iter historiae sex saeculorum Communitatem vestram conservavisse integrum donum ipsum inaestimabile fidei, quod amanti nimirum cum fidelitate in singulas aetates transmiserit. Sed, quem ad modum vos ipsi inculcavistis in pastoralibus illis litteris quibus Paschatis elapsi tempore centenarias terminavistis celebritates, Iubilaeum ante omnia peractum est in animo cordeque omnis credentis. Unusquisque vestrum ibi invenit optimam occasionem ut propriam fidem inflammaret ac renovaret etiam promissiones Baptismi, unde vitam spiritualem excitaret moresque ad Evangelii praecepta magis aptaret.

3. Sic intrat Ecclesia quae est in Lituania septimum iam saeculum christianae suae vitae magna cum fiducia. Haec Ecclesia iam probata et spectata est experimento doloris suscipitque hoc suum iter sub Crucis signo, quod est indicium Passionis ac Resurrectionis ipsius Domini, “spei unicae”, ut in Liturgia Sacra appellatur. Menti meae nunc ipsum occurrit species “montis crucum” per vestram patriam: millenae id est cruces - quae dolorem testificantur ac spem totius cuiusdam populi qui etiam temporibus discriminis obscuris perseverare potuit in fide a maioribus recepta.

Hoc vestro autem in itinere comitantur vos Ecclesia Romana eiusque Episcopus ac per eum — fundamentum visibile actoremque maximum catholicae communionis — cunctae per orbem disseminatae Eclesiae particulares. Rursus hodie confirmare vobis volo ac polliceri hanc universalem fraternamque coniunctionem spiritalem et hanc amicitiae necessitudinem orantem, in qua vos ac vestri pariter fideles reperire valetis solacium et auxilium, cuique potestis etiam confidere semper.

4. Ex imo igitur animo meo interpretem me esse cupio legitimorum simul optatorum vestrae Communitatis quae plane ac penitus ab universa participantur Ecclesia. Videntur quasi quidam venti renovationis in vestra societate perflare incitareque ideo in centenis milibus virorum ac mulierum magnas rerum exspectationes. Statim sperare quis vult et exoptare ne — saltem quatenus petere licet — decipiantur aut fallantur hae exspectationes fratrum sororumque qui in Lituania, haud secus atque alibi, mente sincera propriam profitentur religiosam fidem. Libertas enim quam ipsi appellant in cuiusque hominis corde inscribitur: ut honorare Deum possint, sive singillatim sive cum fratribus coniunctim, sine ullo iniurioso discrimine atque ad vitam ipsam populi, cuius sunt membra, adferre propriam partem et utilitatem conscientiae serenae beneque efformatae et exornatae altissimis bonis veritatis ac iustitiae, fraternitatis ac pacis.

Cotidie vos percipitis hoc libertatis desiderium in centro et corde societatis vestrae, id est intra familias; parentes enim cupiunt liberis suis committere posse fidei donum, quod ipsi vicissim a suis receperant maioribus, et simul confidunt se habituros esse Ecclesiae adiumentum in praecipuo hoc munere infantes et adulescentes educandi.

Similiter vos coram et ex propinquo experimini maximum incommodum Ecclesiae in Lituania quod attinet ad facultatem constituendi se ipsam secundum postulata ac mandata regularum canonicarum, suum pastorale munus explicandi et institutionem religiosam tuendi, ac eligendi et instruendi consentaneo modo candidatos ad sacerdotium.

Praeterea adducitis huc vobiscum ad me resonantem vocem spei ac fiduciae eorum, tum virorum tum mulierum, qui vestra in Patria, etsi ex lege non agniti, Christum sequuntur per viam consiliorum evange licorum paupertatis, castitatis et oboedientiae. Haec vitae religiosae germina, in quibus prosequitur miranda omnino industria quam Congregationes Religiosae explicant pro evangelizatione, pro humanitate culturali, pro hominum Nationis ipsius qualitate, impatienter quidem diem spectant, quo libere enucleari possit prosperitas eius et flos iam tot tantaque bona promittens.

5. Nunc vero, Venerabiles Fratres, liceat mihi hic coram vobiscum nonnullas agere considerationes de certis quibusdam argumentis quae ad pastorales vestras spectant curas et sollicitudines quaeque iam tractata sunt seorsum cum unoquoque vestrum in colloquiis nostris singularibus.

Vobis ea in primis repetam quae Apostolus Paulus quondam Philippensibus scripsit: “Est mihi iustum hoc sentire . . . eo quod habeam in corde vos . . . in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse” (Phil. 1, 7). Eodem autem tempore ad Pastorem aeternum preces moveo meas ut vos ipse hortetur vosque sustentet in ministerii episcopalis vestri perfunctione.

In salutatione illa quam paulo ante pronuntiavit Praeses vestrae Conferentiae commemorare voluit optatum illud et augurium quod congressionis nostrae tempore quinque abhinc annos declaravit: ut nempe cunctae Lituaniae dioeceses proprium habere possent Episcopum, sicut Ecclesiae ordo bonumque animarum exposcit. Hac de re adseverare iterum cupio vobis et confirmare simul Sanctam Sedem nihil adhuc reliquisse nec relinquere intentatum ut providere plene valeat ecclesiasticis dicionibus vestris, dignos videlicet ac studiosos constituendo in altissima illa statione successorum Apostolorum.

Etenim ad Ecclesiam, at in primis ad Episcopos vos, credentes — immo vero nonnumquam, etiam iam saepius, ipsi homines fide carentes — sese convertunt ut lumen detegant quod dirigat, caritatem quae calefaciat, verum quod significationem vitae ipsi tribuat.

Gravissimum vos Evangelii onus in societate fertis, quae mutatur et magis in dies implicatur et perturbatur. Ob id ipsum, Concilium Vaticanum II, rursus antiquam naturae collegialis episcopatus proponens doctrinam, voluit Conferentias Episcopales in lumine collocare, “ut communicatis experientiae luminibus collatisque consiliis sancta fiat ad commune Ecclesiae bonum conspiratio” (Christus Dominus, 37). In communione et in mutuo auxilio munimentum invenietis novamque semper incitationem in vestri ministerii exercitio. Velim idcirco cohortari vos, Venerabiles Fratres, ut fervidiorem usque et congruentiorem inter vos coniunctionem reddatis, intra Conferentiam vestram, vobis conscii hinc actionis pastoralis copiose efficaciam et vestri testimonii ipsam credibilitatem viri.

6. Coniunctio inter vos in coniunctionem vestrorum sacerdotum repercutietur, qui vestram efficiunt familiam (Cfr. ibid. 28), et debent ideo sentire se ut pupillam oculi amari, paterne duci, adiuvari, defendi. Nemo melius quam vos fidelitatem et ardorem cognoscit horum cooperatorum in sacro ministerio pernecessariorum, sicut et non faciles condiciones in quibus suum explicant munus. Iis magistri sitis et patres, ita vires eorum optimas provehentes et confirmantes, eorum sollertiam verbo et exemplo excitantes, eos cum assiduitate curantes, ut quisque fidenti et alacri animo suo Episcopo consocietur (Cfr. Lumen Gentium, 28).

Caritas qua Episcopus suos prosequitur sacerdotes, nedum animi motu exhauriatur, unitatem suscitat et auget in Presbyterio. Tum tantum commune illud fructuosumque officium suscipi potest pro ecclesialis communitatis bono, ad quod Concilium nos invitat (Ibid.), cum omnis frater plena cum cura hanc participat mentium et cordium unitatem.

7. Sollicitudo de vestro clero exprimitur etiam studio candidatorum sacerdotii. Non oportet dicam quam vehementer vestram aegrimoniam communicem, sciens sacerdotum numerum, iam quidem non sufficientem, minui non desistere. Ceterum bene novi quibus praescriptionibus in parte tanti momenti obstringamini, quae fervide ominor ut quam citissime amoveantur.

Attamen, Venerabiles Fratres, animadverto mihi omnes vestros nisus esse fovendos, vocationes excitandas contingentes et sacerdotii candidatos formandos. Tota christiana communitas est sollicitanda ad actioni divinae Providentiae respondendum actuosa conspiratione, “instanti oratione, paenitentia necnon in dies altiore christifidelium institutione” (Optatam Totius, 2). Quod ad eos spectat, sacerdotes, vita sancta et laeta apostolica magnanimitate favere debent vocationis seminibus, quae Dominus large in iuvenibus gignit. Seminarium, denique, fieri debet magis in dies cor dioecesis (Cfr. ibid. 5).

Etiam ad seligendos et praeparandos candidatos Concilium Vaticanum II prudentes constituit normas. Seminarii alumni “probationi debitae” subiciendi sunt eorumque admissio “animi firmitate” est decernenda. Sacerdotum penuria fieri non potest excusatio minuendi custodiam rectae intentionis, liberae voluntatis et dotum moralium, physicarum et psychicarum candidatorum, “cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat” (Ibid. 6). Pari diligentia curetur praeparatio ad spiritum et ad doctrinam pertinens, itemque pastoralis experientia eorum, qui deliguntur uti futurorum sacerdotum superiores et educatores, in eorum manibus posita est Ecclesiae spes! Idcirco non minus quam iuvenes alumni, illi sentire debent sibi Episcopos adesse, se consociare cum iis in providendam sacerdotum formationem secundum cor Christi.

8. Sinite, demum, Venerabiles Fratres, vobis munus iniungam vestros proximos cooperatores salutandi. Fidelis Lituaniae cari sacerdotes! Per Episcopos vestros perveniat ad vos Pontificis Benedictio, qui vos attendit et diligit. Velim unamquamque ingredi ecclesiam vestram, ut vobiscum deprecer et particeps fiam laboris vestri apostolici humilis, taciti, et non raro pressi, semper autem alacritate et incommodis praestantis. Peculiari amplector affectu ipsos qui ex vobis magis dolore afficiuntur, vel ob infirmitatem vel ob senectutem, ob libertatis privationem, ob subitas res adversas “pro nomine Iesu” (Act. 5, 41). Manete semper in vocatione qua vocati estis, nitentes magis magisque conformare vos ad imaginem Christi, summi et aeterni Sacerdotis.

Superiore Feria quinta in Cena Domini, cum presbyteris Romanis recogitare volui de Iesu Servo Redemptionis mundi. En, dilecti sacerdotes, nostrum exemplar: Christus, Deus qui servus fit. Nostra eius aeterni Sacerdotii ministerialis communicatio perpenditur ex facultate reddendi nos, sicut Eum, vere servos. Sitis ergo indefatigabiles et prompti in vestro officio obeundo, in Evangelio nuntiando et in sacramentorum — ante omnia Eucharistiae — celebratione, per quae aedificatur Ecclesia, sicut et in rectione et moderatione, quae fratribus vestris est opus. In ambitu qui ideologiam expresse atheam sequitur et est etiam proclivis ad materialismi practici temptationem, opus vobis ipsis proponendum est sine ulla dubitatione arduum, sed Dominus cotidie vobiscum est.  Is in corde hominis suscitat — iuvenum praecipue — novam semper veritatis et amoris sitim: scitote omni appetitioni occurrere et omnem sinceram Dei inquisitionem fovere! Et Maria, Apostolorum Regina, sit vobis materno animo provida gratiarum!

 

Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top