The Holy See
back up
Search
riga

IN SACRO CONSISTORIO AD NOVOS CREANDOS SODALES
SACRI COLLEGII

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II

Die XXVIII mensis Iunii, anno Domini MCMLXXXVIII

 

Venerabiles ac dilecti Fratres,
Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales,

Tres tam celeriter abierunt anni, ex quo tempore in simile Nos consistorium secretum congressi pertractavimus novorum in Ecclesia Patrum Cardinalium nominationem publicamque creationem. Itaque hodie, auspice iam et adiuvante ipsa sanctissima Iesu Christi Matre Maria cuius Marialem Annum Ecclesia per terrarum orbem feliciter omnino ac prospere celebrat, iterum ad idem pergrave agendum negotium convenimus non facili quidem nec tranquillo sane tempore communitatis ecclesialis.

Dum vero illos cogitamus laeti Fratres Nostros, qui mox Collegium Cardinalium ingredientur, non possumus non simul etiam constituere ante oculos apostolos maximos Petrum et Paulum, quorum cras sollemnitatem communi ritu concelebrabimus omnes, et ab iis precibus petere libenterque accipere vehemens quoddam incitamentum ad fidelitatem nostram testificandam et corroborandam erga Christi Evangelium, erga Romanam Petri cathedram, erga solidum Ecclesiae universalis magisterium.

Qui brevi creabuntur Patres Cardinales novis quidem ac firmioribus vinculis coniungentur tum cum Petri Successore tum cum tota communione christifidelium per terras. Nam una cum Romano Pontifice oportebit illos propria auctoritate ponderare atque investigare causas et res et rationes quae universae regimen Ecclesiae afficiunt. Quo in munere exempla efflcacissima praebebunt iis apostoli Petrus et Paulus qui Christum vocantem sunt secuti non semet ipsos, qui primum Concilium Ecclesiae, Hierosolymitanum nempe, denique sunt complexi et non sine humana aliqua difficultate exsecuti, qui omnem vitam suam ad sanguinis usque effusionem impenderunt operi praestantissimo plane docendi sanctificandi regendi credentes Christique assectatores ad fidei totam consolationem portumque salutis intra certos clarosque Ecclesiae fines et communitatis catholicae terminos.

Eidem pariter Cardinales imitabuntur apostolos Petrum et Paulum, quorum alii videlicet Romae permanentes hinc servient omnibus catholicis fidelibus per nationes dispersis, alii quisque suum inter gregem uti Ordinarii curabunt ecclesias particulares ex Christi Domini voluntate et in Principum Apostolorum diligenti observatione. Alii eorum redibunt ferventes novo fidei studio novoque fidelitatis cum proposito ad urbes et sedes nomine et antiquitate praeclaras; alii eorum secum deportabunt nunc primo suas ad communitates dignitatem cardinalicii nominis. At omnes cum Pastore Romano cohaerentes inter seque consentientes et cum reliquis episcopis Evangelium praedicare opportune et importune in ipsius Ecclesiae quoque gloriam ac prosperitatem studebunt ac pergent.

Hoc etiam in sollemni prorsus eventu Ecclesiae perplacet Nobis coram vobis, Venerandi Fratres hic in consistorio congregati, nomen Nostrum rite subsignare Constitutioni Apostolicae cui titulus “Pastor Bonus”, qua scilicet efficere voluimus ut Curia Romana - instrumentum nempe ministerii apostolici Nostri pernecessarium - magis ac magis respondeat congruatque prospectui ipsi ecclesiologico Concilii Vaticani Secundi et sua simul proposita pastoralia certius consequatur. Ad hanc vero reformationem attulit sane plurimum collegialis affectus sapiensque consilium Patrum Cardinalium, qui sive collegialiter in tribus consistoriis generalibus sive singillatim contulerunt partes suas huc summi quidem pretii ac momenti, necnon adiumentum Episcoporum qui per Praesides propriorum coetuum consulti sunt hac de re adhibentes interea operam hominum peritorum. Sic profecto perficimus Nos illam Ecclesiae legum renovationem quae per evulgatum novum Codicem Iuris Canonici inducta est quaeque in eo pariter est posita ut ad effectum deducatur in recognoscendo ipso Codice Iuris Canonici Orientalis. Vobiscum propterea gratiam agimus Deo Beatissimaeque Virgini Mariae necnon Sanctis Apostolis Petro et Paulo de laetificis his eventibus hodiernis in vita universalis Ecclesiae.

Attamen maerore Nos maximo afficit notitia illa vobis et omnibus notissima: aliquem nempe ex fratribus nostris in episcopatu post plures iam annos, quibus debitam denegaverat Sanctae Sedi oboedientiam ipsaque poena suspensionis adflictus iam conciliationem quaerere videbatur, mox ad ordinationes episcopales sine mandato apostolico processurum sicque unitatem Ecclesiae rupturum asseclas suos haud paucos in schismatis discrimen trahentem. Quoniam hoc tempore ipso voluntas ac propositum eiusdem fratris nostri revocari iam non posse videntur, nihil aliud facere valemus nisi bonitatem Salvatoris nostri imploramus ut eos illuminet qui, affirmantes se veram fidei traditionem defendere debere contra illius deformationes, communionem cum Petri Successore deserunt ac parati sunt ad sese separandos ab unitate gregis Christi Petro Apostolo commissi. Exoramus ex animo eos et cohortamur ut in domo paterna maneant utque videant omnem veritatem fidei et omnem rectam vivendi rationem in Ecclesia locum invenire nihilque in ea foveri quod fidei manifesto adversetur. Multae mansiones etiam in hac terrena domo Dei sunt quae Ecclesia Christi in hoc mundo est. Speramus profecto vehementer fore ut hoc vertente Mariali anno precibus ipsius beatissimae Virginis Deus omnipotens, cuius bonitas finem non novit, vias nobis illustret quibus mala maiora vitari et unitas renovata reperiri denuo possint.

Sed praedictis his ex officio omnibus placet iam sine mora singulos eos excellentes ministros fidelesque nominare pastores quos visum rite est in Cardinalium album honorifice referre.

Proh dolor! uti omnes iam vos magna cum tristitia cognovistis, Dominus Deus, arcano quodam suae providentiae concilio, ad se interea revocavit egregium virum theologumque probatum, Ioannem Ursum von Balthasar, quem adeo libenter hodie inter Cardinales adnumeratum vidissemus Nostraque gratulatione et existimationis signis cumulavissemus. Morte igitur inexspectata a Nobis ereptum commendemus ipsum Redemptoris miserentis benignitati ut pro meritis eius terrestribus, pro diuturno studiorum sacrorum ac magisterii curriculo, pro ipsa hac Cardinalatus dignitate amissa retribuat ei meliora quidem, uberiora et certiora Regni caelestis praemia.

Nunc tamen iam plurimum iuvat Cardinales appellare:

Eduardum Martínez Somalo, Archiepiscopum titulo Thagorensem.
Achillem Silvestrini, Archiepiscopum titulo Novalicianensem.
Angelum Felici, Archiepiscopum titulo Caesarianensem ac Nuntium Apostolicum in Gallia.
Paulum Grégoire, Archiepiscopum Metropolitam Marianopolitanum.
Antonium Padiyara, Archiepiscopum Metropolitam Ernakulamensem.
Iosephum Freire Falcão, Archiepiscopum Metropolitam Brasiliapolitanum.
Michaelem Giordano, Archiepiscopum Metropolitam Neapolitanum.
Alexandrum Iosephum Mariam dos Santos, Archiepiscopum Metropolitam Maputensem.
Ioannem Canestri, Archiepiscopum Metropolitam Ianuensem-Bobiensem.
Antonium Mariam Javierre Ortas, Archiepiscopum titulo Metensem.
Simonem Ignatium Pimenta, Archiepiscopum Metropolitam Bombayensem.
Marium Revollo Bravo, Archiepiscopum Metropolitam Bogotensem.
Eduardum Bedam Clancy, Archiepiscopum Metropolitam Sydneyensem.
Lucam Moreira Neves, Archiepiscopum Metropolitam Sancti Salvatoris in Brasilia.
Iacobum Aloisium Hickey, Archiepiscopum Metropolitam Vashingtonensem.
Edmundum Casimirum Szoka, Archiepiscopum Metropolitam Detroitensem.
Ladislaum Paskai, Archiepiscopum Metropolitam Strigoniensem.
Christianum Wiyghan Tumi, Archiepiscopum Metropolitam Garuensem.
Ioannem Hermannum Groër, Archiepiscopum Metropolitam Viennensem.
Iacobum Martin, Archiepiscopum titulo Neapolitanum in Palaestina, Praefectum emeritum Pontificalis Domus.
Franciscum Hengsbach, Episcopum Essendiensem.
Vincentium Sladkevicius, Episcopum titulo Aborensem, Administratorem Apostolicum “ad nutum Sanctae Sedis” Kaisiadorensem.
Ioannem Margeot, Episcopum Portus Ludovici.
Ioannem Baptistam Wu Cheng-Chung, Episcopum Sciiamchiamensem.

Auctoritate propterea Omnipotentis Dei et sanctorum Apostolorum Petri ac Pauli necnon Nostra creamus sollemniterque renuntiamus Cardinales Sanctae Romanae Ecclesiae singulos ipsos quorum nunc modo protulimus nomina. Ex quibus praeterea ad Ordinem Cardinalium Diaconorum pertinebunt:

Eduardus Martínez Somalo;
Achille Silvestrini;
Angelus Felici;
Antonius Maria Javierre Ortas;
Iacobus Martin.

Reliquos vero omnes ad Ordinem pertinere volumus Presbyterorum. Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.  

 

© Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana

 

top