|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD SODALES COMMISSIONIS THEOLOGICAE
INTERNATIONALIS
Die V mensis Octobris, anno Domini MCMLXXXVIII
Cum inter se “lex orandi” et “lex credendi” secundum antiquissimam Ecclesiae
sententiam semper sint coniunctae, peropportune ideo accidit quod Commissio
vestra Theologica Internationalis hoc tempore suum veluti principium operum ac
deliberationum sumit feliciter ex hodierno liturgico ritu qui celebratur circum
ipsum Beati Petri humilem Successorem.
In primis vero praefectum vestrum Cardinalem Ratzinger humanissime salutamus
necnon reliquos congressionis vestrae participes. Studiorum vestrorum argumentum
illud praestantissimum enuntiatur: “vera dogmatum interpretatio”.
Hac igitur in liturgica celebratione divinum in primis lumen auxiliumque
expetere debemus atque ductum caelestem in scrutandis et interpretandis
immutabilibus Ecclesiae doctrinis, ut quam fidelissime semper Christi communitas
in terris obsequi possit et oboedire omnipotentis Dei revelationibus, cui
misericordi rerum Conditori fraterna cum affectione commendare nominatim volumus
vita terrena inopinato defunctum, Cardinalem electum Ioannem Urs von Balthasar,
socium quondam honoratum vestrum.
Interea Christi mentem interpretati frugiferum ac fructuosum investigationum
vestrarum effectum precamur Benedictionem Nostram ad finem huius ritus
impertientes et una vobiscum laeto animo sacrum Eucharisticum hodie peragentes.
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|