|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
ABBATES PRIORES
BENEDECTINIS ORDINIS
Die XXVI mensis Septembris, anno Domini MCMLXXXVIII
Venerabilis Abbas Primas, veneratique Abbates Prioresque Benedictini,
Quam bonum vere est quamque iucundum non solum fratres habitare in unum, quem
ad modum Benedictus Pater vester mirabili sapientia praestituit vobis, sed etiam
eosdem fratres conspirare in unum — in unum scilicet vitae suae propositum
melius comprehendendum, vehementius diligendum, plenius exsequendum!
Attamen non minus Nobis gratum est atque iucundum in conspectu Nostro vos
singulos conspicere et humanissimis quidem vocibus consalutare, quoniam probe
cognovimus quanto cum Ordinis vestri amore quantoque solidarum traditionum
vestrarum studio proximis his diebus opiniones vestras atque experientias vitae
Benedictinae per orbem terrarum inter vos aperte illustraveritis.
Laudabiliter enim et acriter vias in Spiritu Sancto quaesivistis atque etiam
prudenter rationes optimas perscrutati estis, quibus nempe praeclarissima
vocatio vestra Benedictina saecularisque institutio quam efficacissime possit
hac ipsa nostra aetate servire tum evangelico Christi nuntio in primis, tum
recentissimi Concilii illuminato prorsus ductui, tum augescentibus in dies
pastoralibus temporum nostrorum necessitatibus.
Plane intellegimus ac vobiscum consentimus — quam difficile hoc iter sit et
negotium, quantam dexteritatem hoc nobile profecto opus postulet. Sed interea
non desistendum esse putamus; verum — Spiritu Sancto ducente — constanter
insistendum. A providentissimo padre legifero vestro Benedicto commendata
studiose amanterque concredita vobis “lectio divina” mentes vestras illustrabit,
voluntatesque confirmabit in vita vestra Benedictina hodie interpretanda et
utiliter aestimanda.
Ecclesialis communitas catholica a vobis vestrisque sodalibus per terras
illius Confoederationis exspectat simulque flagitat luculentum fraternae
consortionis monasticae exemplum, liturgiae sacrae ad veram Ecclesiae mentem
diligentissimum, cultum, studiorum humanorum adsiduam curam. Sacrae Scripturae
libri, et Patres Ecclesiae tam Orientis quam Occidentis, et linguae Graecae et
Latinae, vobis potissimum sunt pervestigandi, unde solidas doctrinas ac
traditiones in totius Ecclesiae usum haurire pergatis. Hinc etiam apostolica
vestra industria in paroeciis, in scholis, in missionibus sacris non distabit a
vocatione vestra Benedictina; sed ex contrario prosperabitur et complebitur, si,
ex sanissimis traditionis vestrae fontibus, cotidie acceperitis nutrimentum ac
lumen, incitamentum ac solamen.
Haec sensa et cogitata Nostra vobiscum cupivimus breviter sincereque
communicare, tam singulari Nobis oblata hac opportunitate. Vobis ex animo
confidimus; vobis ex longinquo etiam posthac aderimus. De prorogato muneris
proprii tempore gratulamur Abbati vestro Primati hic Nobiscum adstanti, cui
prosperrimum operis curriculum precantes exoptamus. Vobis vero singulis, quos
iterum libenter salutamus, communitatum vestrarum quam maximum precamur florem
spiritalemque vigorem.
Utinam animis nostris semper cantu illo Gregoriano, de cuius cotidiano usu
vos merito gloriamini, cantare valeamus “Te Deum laudamus” ob talium congressuum
vestrorum felicissimum effectum, adiuvante etiam Apostolica Nostra Benedictione,
quam simul praesentibus vobis, simul domibus universis vestris amantissime in
Domino dilargimur.
©
Copyright 1988 - Libreria Editrice Vaticana
|