The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD QUOSDAM IUGOSLAVIAE EPISCOPOS OCCASIONE
EORUM VISITATIONIS «AD LIMINA»

Die XIV mensis Ianuariis, anno Domini MCMLXXXIX

 

Dilecti in Episcopatu Fratres!

1. Magno est mihi solacio vos simul admittere, conclusa “ad limina” visitatione. Agitur, ut notum est, utque omnes corde sentimus, de momento quo peculiariter communes participamus sollicitudines de Ecclesia in vestra Terra. Visitatio vestra occasio fuit ut ratio traheretur et recognitio fieret pastoralis vestri laboris in vestris Communitatibus, de eodem in posterum explicando perquireretur et consilia caperentur.

Vobis significare cupio me curas communicare, exspectationes, gratias Deo agendas ob tot beneficia vobis vestrisque dioecesibus concessa. Heri Romae sortem Terrae vestrae Dei commendavistis praesidio, intercessionem invocantes Apostolorum Petri et Pauli, eorum testificationem vobis proponentes ad imitandum, eximium eorundem ardorem in accipiendo et disseminando Christi Evangelio.

2. Gratias persolvo Domino Cardinali Francisco Kuharic, Zagrebiensi Archiepiscopo et Conferentiae Episcopalis Praesidi, propter verba quibus est me allocutus. Vos omnes saluto, dilecti Fratres, et, per vos, presbyteros vestros, Religiosos et Religiosas, omnes Christifideles.

Laetus impensam notavi coeptuum pastoralium diligentiam spectantium, tum ad servandas solidas christianas vestrarum regionum traditiones, tum ad munus exsequendum operosae praesentiae fidei ubi Communitates catholicae velut pusillus grex vivunt. Hoc indicat vos studio pastorali obire multiplices status rerum culturalium et ethnicarum, qui Iugoslavicae terrae sunt proprii, et commune munus explere, magni facientes varias traditiones religiosas et historicas Nationum vestrarum, fisos “valoribus”, quos eiusmodi traditiones testantur. Vos scitis eas colendas esse et excipiendas, quoniam perspicitis eos, qui ex iisdem vivunt, cognoscere sapientiam, quae patet in eis. Consentaneum igitur est singulas ethnicas classes votum exprimere et curam fideliter suas peculiares proprietates tenendi.

Etiam in hoc contextu, unde saepe difficultates et quaestiones oriuntur, patefit Ecclesiae officium, vocatae ad populum Dei formandum, Corpus Mysticum, cum Capite suo, Christo, in unitate congregatum. Ecclesia animadvertit se signum esse debere et pacis ac coniunctionis instrumentum, fovendo et accipiendo omnium nationum et cuiusvis populi multiformes divitias et testimonium, vi praecipue caritatis doni, quae omnes cuiuslibet linguae et nationis homines evangelica iungit fraternitate. Haec universalitatis natura donum Domini est, ut bene novimus, qui Ecclesiam suam cunctam comitatur ad “recapitulandam totam humanitatem cum omnibus bonis eius, sub Capite Cristo, in unitate Spiritus eius” (Lumen Gentium, 13).

Omnes igitur simul magna prece a Domino hoc concordiae donum postulemus, ut in pristinis novisque difficultatibus, Ecclesiae alacritatem et curam homines colligendi sustineat et incitet, vias indicet iustas ad testificandam caritatem etiam in arduis, tum corporalibus tum spiritualibus condicionibus, quas Praeses vester commemoravit.

3. Peculiarem precem Deo adhibere volumus etiam pro universae Iugoslaviae, bono et pro tota Communitate foederata imploremus ut in necessaria comprehensione, in observantia omnium, in colloquio et in boni communis tutela, ad effectum validum et diuturnum adduci possint solutiones opportuniores pro bono omnium et smgulorum civium.

Pax enim interna Reipublicae non est solum privatio conflictationum, nec contrariarum virium exaequatio; eo minus fructus est tyrannicorum dominatuum. Pax posita est in iustitia et in communi opere pro progressu vere humano et omnes contingente, sine inaequalitatibus et acribus dissimilitudinibus. Tum praesertim, cum agitur de communitate gentium, qualis vestra est, pax in tuto collocatur, agnitione et observantia non abalienandae dignitatis singularum classium et uniuscuiusque personae humane, sine discriminibus ad indolem socialem, ethnicam, culturalem, nationalem vel religiosam spectantibus. Ea efficitur et conservatur societate in communicatione bonorum essentialium, iurium tutela, actuosa et laboriosa extructione progressus communis (IOANNIS PAULI PP. II Nuntius ob diem ad pacem fovendam dicatm pro a. D. 1989, 3, die 8 dec. 1988: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, XI, 3 [1988] 1738).

4. Hinc exopto vos cohortari, ut sermones cum vestris potestatibus publicis conferatis. Eiusmodi dialogus auxilio fovebitur, quod Ecclesia sincere vult praebere, ut societatis bonum augeatur. Ecclesia exprimit et testatur se paratam esse ad quaerendas aequas solutiones questionum exstantium, dum vult sollicitudines et diffidentias de muneris sui natura depellere.

Bene intelleguntur difficiles condiciones in quibus Ecclesia catholica apud vos vocatur ad suum ministerium explendum, sive quod attinet ad foederationem, sive quod ad res publicas, provincias et loca. Hoc tamen non impedit quominus serio conatus continuetur causam suscipiendi de quaestionibus communis utilitatis. Hoc eo magis necessarium est et opportunum, quo magis praesens condicio bonam omnium voluntatem videtur instanter appellare, ut efficaciter progressionis socialis et moralis totius Foederationis eiusque partium optimae conficiantur viae.

5. Nullo modo Me fugit quam difficile hoc ipsum sit tempus, etiam quod attinet ad religiosam vitam communitatum christianarum in se Ipsis.

Sicut recte illustravit rem Venerabilis Frater Cardinalis Kuharic, non tantum percrebrescit intra publicam vitam mens quaedam educantique ratio, quae illuc nempe spectat ut locus Dei et religionis de conscientiis hominum submoveatur, verum invalescit notio quoque progressionis ac prosperatis quae sensu uno oeconomico et technico circumscribitur, cuius scilicet unicus finis videtur consecutio esse divitiarum privatarum necnon instrumentorum ad opes consumendas. Haec quidem rerum inclinatio - prout usus et experientia docet - cito periculum fit atque verae felicitatis impedimentum, nisi morali iudicio corrigitur necnon aestimatione reapse humana ipsius boni pro hominibus. “Sola oeconomicorum bonorum conquisitio non modo prohibet, quominus homo humanitate crescat, sed etiam eius germanae granditati adversatur”; sic enim docuit Decessor Noster Paulus Sextus in litteris encyclicis “Populorum Progressio” inscriptis (PAULI VI, Populorum Progressio, 19).

Merito sollicitamini vos, tamquam vitae christianae magistri, dum contemplamini propagari iam perturbantem aliquam exstinctionem quorundam bonorum quae in primis familiam afficiant: reiectionem ritus sacramentalis matrimonii, multitudinem seiunctionum coniugalium, terribilem numerum abortuum, progredientem gravemque simul affectum nihilismi adversus bona moralia ipsa.

His sic positis difficultatibus, plurimi sane aestimanda est plurimumque laudanda manifesta ac tenax vestra fidelitas erga munus uti pastorum. Consolatur Me coniunctio vestra tum propositorum tum etiam actorum; at potissimum recreor vestra in Petri Sedem fidalitate, oboedientia vestrorum Sacerdotum et Religiosorum Religiosarumque directoriis normis Magisterii, amore totiens iam a fidelibus vestris significato in personam ipsam ministeriumque Romani Pontificis. Praestant ecclesiales vestrae Communitates studio atque obsequio erga Ecclesiam. Quapropter velim aliquando Ego, perinde ac vosmet ipsi, coram et in conspectu posse dioeceses vestras consolari ut in testificationis solidae via et in magnae coniunctionis affectione omnes christifideles singillatim confirmentur.

6. Cohortari omnes vos pariter cupio ut maiorem usque colatis comprehensionem et consensionem inter vos. Mutua Episcoporum necessitudo multo etiam magis sustineatur efficaciusque ostendatur per partes illas et opera quae Conferentia Episcopalis efficere potest necnon communes consultationes quae per ipsam Conferentiam fieri poterunt. Hac ideo in re exopto ut nova statuta animo aperto sed ad res ipsas intento suscipiant optata ac desideria omnium Episcoporum in singulis vestris nationibus, cum constet per totam Iugoslaviae rem publicam foederatam alias alibi condiciones adeo diversas vigere.

Ecclesiarum localium vestrarum proprius status persuadet iam ipse quam sit necesse ut inter Episcopos et Sacerdotes concreto modo colloquium exprimatur ac mutua propinquitas. Se presbyterium praebeat oportet veluti communitatem cuius sit Pater Episcopus, qui smgulos presbyteros cura et diligentia prosequi possit eosque audire uti adiutores et consiliarios, eorum vitae animae ac mentis fovere eorumque difficultates vere apostolico dissolvere affectu. Hoc inter sacerdotes vicissim postulabit animum respondentem paratumque ad dividendas serena cum oboedientia communes navitates pastorales Tali cum sensu familiaris consortionis facilius fiet ut illa exoriatur prompta alacritas famulandi hominibus, quae nonnumquam sacrificium poscit humilitatisque et abnegationis spiritum.

Hanc porro necessitatem conspirationis circum Episcopum acriter percipere etiam Religiosi debent in pastorali opere versantes. Quamvis glorientur Ordines Communitatesque religiosae aliquo in loco propriis traditionibus ac rebus magni momenti gestis, non tamen defenditur pastoralis actio a dioecesis totius regulis segregata. Prospectus ille ecclesiologicus, in quo inceptum quodlibet pro spiritali hominum commodo completur, veram circa Episcopum coniunctionem requirit, quem ad modum Codex Iuris Canonici suadet (Codex Iuris Canonici, can. 678).

Hanc in rerum summam ingreditur similiter praestans Religiosarum misterium in regione caritatis et catechesis et apostolatus, in provincia institutionis adulescentium ac provectionis socialis mulierum.

7. Inter priores futuri apostolatus sollicitudines collocari certissime debebit, et quidem eminenti loco, explicatio ipsa pastoralis industriae pro invenibus. Nam et vos ipsi tristes illud declaravistis: suscepto aliquando Confirmationis sacramento complures iuvenes religionis deserunt usum. Id quod multis tribuitur causis, quarum non extrema est ipsa educationis condicio in qua decretorios passus illi perficiunt ad aetatem adultam. Verumtamen magni intererit locum catechesis recognoscere eiusque formas et impulsum ad iuvenum vitam. Accommodatio catechesis in hanc partem flagitatur ut christiano nuntio convenienter respondeat ipsa vivendi ratio tot adulescentium.

8. Denique tandem omnia coepta vestra incitare volo, quibus nempe aequos gradus facere contenditis ad colloquium oecumenicum quod vestris in regionibus afficitur peculiaribus difficultatibus. Apostolicum illud studium, quo sustentamini, atque gratia Spiritus Sancti sine intermissione invocati, adiuvabunt vos ut congressionis momenta reperiatis utque opportunitates collocutionis inveniatis de communibus omnium credentium quaestionibus. Praesertim ante difficultatem atheismi ac morum prolapsionis, quae hodie instant, patet communes exsistere rationes operis ut quis in conscientiis hominum operetur et ut iter percurrendum illustretur, unde principalia religionis bona pro universis confessionibus religiosis conserventur.

9. Quasdam hic partes extollere placuit ecclesialis vitae intra Iugoslaviae fines, vobis ut testificer quanta amoris affectione quantaque mentis intentione ministerium vestrum ex longinquo consecter vestrasque animi curas participem.

Utinam Dominus ipse, intervenientibus Beatissimis Petro et Paulo cunctisque caelitibus qui saeculorum decursu gloriam Deo vestra in patria reddiderunt, intercedente autem potissimum Virgine Maria tam amata tamque laudata apud innumerabilia vestra sanctuaria, corroborare dignetur pastorales dioecesium vestrarum structuras simulque sacerdotales et religiosas vocationes geminare, tum fidei vigorem vestro in populo efficaciter sustentare. In explendis autem officiis vestris pastoralibus, quae fatigant vos at eodem tempore magnopere recreant, opto vehementer semper ut vobis praesens certus ac potens Divinae Gratiae impetus adsit, dum singulis vobis, presbyteris vestris sodalibusque religiosis, et sollertiae vestrae commendatis christifidelibus amanti profecto animo Apostolicam dilargior Benedictionem.

 

© Copyright 1989 - Libreria Editrice Vaticana

 

top