|
CONSISTORIUM SECRETUM
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII
OCCASIONE CONCISTORII
PRO CANONIZATIONE BEATORUM
Feria secunda, die XIII mensis Martii,
anno MCMLXXXIX, mane, in consueta Aula Palatii Apostolici Vaticani fuit
Consistorium secretum cuius acta ex ordine referuntur:
I - SUMMI PONTIFICIS ALLOCUTIO
Precatione «Adsumus» recitata, ad Patres cardinales sanctae Romanae Ecclesiae
Ss.mus D.nus Ioannes Paulus II hanc allocutionem habuit:
QUOTIESCUMQUE DE CULTU agendum mihi est Sanctorum ac Sanctarum Ecclesiae Dei
in terris, peculiari omnino afficior laetitia animique consolatione, quoniam vix
quidquam aeque conferre video ad cotidianam christifidelium pietatem non modo
sustinendam verum etiam incendendam, ac singulis in Ecclesiis Familiisque
religiosis celebrationem novorum caelitum Sanctorum. Ad mutatas enim vitae
terrestris condiciones quod spectat, eorum perennia sanctimoniae exempla inter
adiuncta maxime varia perpetuo nos docent similiter ad effectum salutarem
deducere doctrinas ac normas vivendi quas in Christi Evangelio et Ecclesiae sana
traditione invenimus.
Vestro igitur ipso conspectu hodie mane hic coram vehementer recreor, cum
probe noverim huc vos advenisse intentosque adstare ut maioris nimirum momenti
negotia Ecclesiae quaedam cognoscatis atque de iisdem graves quidem vestras
sententias feratis. Hoc namque praecipuum adiuvandi Pontificem Maximum munus
pertinet iure quidem ad statum et opus in Ecclesia vestrum. De Ecclesiarum in
primis provisionibus percipietis consilia et decreta mea, quibus necessitatibus
communitatum particularium per orbem prospicere placuit. Ad causas deinde
transibitur quorundam Beatorum ac Beatarum, quinque nempe numero, quorum
scilicet absoluti Processus suadent ut iam tempestive in Sanctorum ipsorum
referantur album.
Sermo nominatim est de Agnete a Bohemia, Gaspare Bertoni, Clelia Barbieri,
Alberto Chmielowski, Richardo Pampuri. Cuiusque iam pridem vitae et sanctitatis
compendium recepisse vos scio et de eorum unoquoque mox rogabimini sententiam.
In his vero, haud secus atque in omnibus maioribus Ecclesiae universalis
curis et causis, precamur ex animo ut validus ille Ecclesiae Patronus-Iesu
Christi fidissimus custos eiusque Sanctissimae Matris Mariae-Josephus, opifex
sanctus, praesens nobis adstet suaque nos caelitus deprecatione adiuvet, quem
proximo die Saturni ubique gentium communitas fidelium concelebrabit et
devotissimi animi eius exemplar per annum se imitaturam esse spondebit.
II - NUNTIUS ECCLESIARUM QUAE IAM CONCREDITAE SUNT
Postea Summus Pontifex certiores fecit S. R. E. Cardinales post proxime
celebratum sacrum Consistorium centum octoginta quattuor Ecclesiarum sacros
Pastores a se per Apostolicas sub plumbo Litteras nominatos fuisse, videlicet:
Metropolitanarum quindecim, quos inter: Coloniensem, Ioachimum
Meisner; Kisanganiensem, Laurentium Monsengwo Pasinya;
Spalatensem-Macarscensem, Antonium Jurić;
Taurinensem, Ioannem Saldarini; Novae Aureliae, Franciscum
Schulte.
Archiepiscopalium residentialium quinque, quos inter: Argentoratensem,
Carolum Brand; Kampalaënsem,
Emmanuelem Wamala; Catanensem, Aloisium Bommarito.
Archiepiscopalium titularium sex, quos inter: Caesariensem,
Ioannem Lajolo; Novaliciamensem, Faustinum Sainz Muñoz.
Episcopalium residentialium octoginta novem, quos inter:
Haidudoroghensem, Constantinum Keresztes; Auramgabadensem,
Ignatium D'Cunha; Varmiensem, Edmundum Piszcz; Tarvisinum,
Paulum Magnani; Portus Magni, Rogerum Franciscum Crispianum Hollis.
Episcopalium titularium quinquaginta novem, quos inter: Lamphuensem,
Georgium Ioannem Jovicev; Uthinensem, Villelmum Winter;
Germanicianensem, Raphaëlem Sanus Abad;
Velefitanum, Helmodum Bauer; Turuzitanum, Ioannem Aloisium
Cipriani Thorne.
Praelaturarum territorialium novem, quos inter: Iuliensem,
Raimundum Roveredo Ruiz; Borbensem, Iosephum Alfonsum Ribeiro;
Tibuensem, Aloisium Madrid Merlano.
Abbatiarum territorialium unum, id est: Sancti Pauli de Urbe, Lucam
Hugonem Collino.
Demum Summus Pontifex assensum dedit:
Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Maronitarum:
venerabilis fratris Iosephi Moysis Bechara, ad archiepiscopalem Ecclesiam
Anteliensem Maronitarum; venerabilis fratris Petri Gemayel, ad
archiepiscopalem Ecclesiam Cyprensem Maronitarum.
Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Graecorum Melkitarum
Catholicorum: venerabilis fratris Cyrilli Salim Bustros, ad archiepiscopalem
Ecclesiam Heliopolitanam Graecorum Melkitarum Catholicorum.
Electioni canonice factae in Synodo Episcoporum Coptorum: venerabilis fratris
Andreae Salama, ad titularem episcopalem Ecclesiam Barcaeam.
III - RELATIO CAUSARUM
Rev.mus Angelus card. Felici, Diaconus Ss. Blasii et Caroli ad Catinarios,
Congregationis de Causis Sanctorum Praefectus, sermonem habuit de vita et
miraculis Beatorum Agnetis a Bohemia; Gasparis Bertoni; Cleliae Barbieri;
Alberti Chmielowski; Richardi Pampuri, et acta recensuit quae in causis
canonizationis eorundem Servorum Dei eadem Congregatio admittenda et approbanda
putavit.
Relatione expleta, beatissimus Pater rev.morum Cardinalium sententiam de
proposita canonizatione exquisivit.
CONSISTORIUM UNICUM
Consistorio secreto absoluto, vocatis praesentibusque in eadem Aula sacris
Praesulibus, abbatibus nullius, necnon Romanae Curiae Praelatis, quibus solet
intimari, statim initium habuit Consistorium unicum:
PERORATIO CAUSARUM CANONIZATIONIS
Ex advocatis sanctae Sedis seu consistorii unus, pro canonizatione beatorum
omnium supra recensitorum de more institit.
Cui viro beatissimus Pater per praelatum quemdam Secretariae Status sic
respondit:
Cum singulos quidem processus causasque omnes memoratorum caelitum Beatorum
ac Beatarum ipse Summus Pontifex rite cognoverit et diligenter perspexerit,
idcirco hoc meo eloquendi officio utens renuntiari cunctis adstantibus cupit
velle se omnino reliqua universa legitime peragi, unde eosdem Beatos possit cum
gaudio sacroque nimirum studio inter Sanctos Ecclesiae Dei rite mox sollemni
curare numerandos. Nemo enim ferme est cui non manifesto constet non solum
quanto honore ac decore talia Christianae vitae exemplaria Populum Dei in terris
collustrent, sed etiam quam libenter ipse beatissimi Petri Successor nova semper
proponere contendat communitati credentium veluti viventia magisteria virorum ac
mulierum, qui videlicet moribus suis et virtutibus eximiis et cotidianorum
operum actibus, praecepta Christi Evangelii efficaciter impleverint.
Quandoquidem aetatum succedentium tempora mutantur atque condiciones, nova
ideo sanctimoniae documenta quaeruntur, recentioribus adiunctis respondentia.
Atque huius plane generis Sua Sanctitas agnoscit quinque illos esse Beatos et
Beatas quorum nomina sunt audita ac merita recensita, dum ex animo iam none
exoptat ut, si fieri Deo Omnipotenti visum erit, in album Sanctorum relati novum
sanctitatis amorem ac vocationis Christianae exsequendae impetum universae
instillent Ecclesiae.
In tanti vero ponderis negotio mavult prius beatissimus Pater eorum gravem de
re sententiam exaudire et excipere libere pronuntiatam, qui ad hoc munus sunt
nominatim destinati fidenterque vocati, quo certius nempe suum postremum ferat
iudicium sic quasi cum Dei populo mirabiliter concinens.
Ad cardinales et praesules Ss.mus allocutionem ad vota pro canonizatione
exquirenda sic habuit:
Quemadmodum res postulat, intento animo perpendimus ea, quae ad illustrandas
et comprobandas causas sunt allata.
Verumtamen, ut nostro nomine significatum est, rei gravitas suadet, ut mentem
vestram cognoscamus, antequam decretoriam sententiam nostram edicamus.
Quapropter vos oramus, ut, ad gloriam Dei et utilitatem animarum spectantes,
circa allatas causas suffragia vestra feratis.
Tunc singuli, servato suo cuiusque ordine, sententiam aperuerunt. Exceptis
congregatorum patrum suffragiis, Summus Pontifex haec addidit verba:
Vehementer sane gaudemus, quod vos concordibus suffragiis postulavistis, ut
his Beatis Sanctorum Caelitum honores tribuantur; id enim flagrantissimis etiam
Nostris votis respondet.
Nihil igitur est, cur a peritorum iudiciis atque e membrorum Congregationis
de Causis Sanctorum sententiis discedamus, quae multis ac gravibus argumentis
innituntur.
Quare, nulla mora, iam nunc hos Beatos summis sanctitudinis honoribus dignos
iudicantes, eos inter Sanctos annumerandos esse decernimus; quod, iuvante Deo,
sollemni ritu faciemus.
Nominatim autem in Sanctorum album referemus: Cleliam Barbieri, die nona
mensis Aprilis advenientis; reliquos Beatos die et mense statuendis.
Interea, autem, vos omnes hortamur ut Deo preces sine intermissione
adhibeatis, ut consilia nostra Ecclesiae sanctae prosint atque christianae vitae
afferant incrementum.
Statim ac Ss.mus eloquio suo finem imposuit, Magistro caelebrationum domni
Papae rogante, adstantibus Protonotariis Apostolicis ut iuridica instrumenta de
omnibus supra recensitis conficerent, de more mandatum est.
Deinde, benedictione a Summo Pontifice impertita, Consistorium est absolutum.
© Copyright 1989 -
Libreria Editrice Vaticana
|