|
SACRUM CONSISTORIUM
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI
PP. II AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII OCCASIONE CONCISTORI
PRO CANONIZATIONE BEATI MUCIANI MARIAE WIAUX
Die XX mensis Novembris, anno Domini
MCMLXXXIX
“In aula hac ipsa adsistentes Vos, Venerabiles Fratres, maximo ego cum gaudio
conspicio et consaluto, nec minore quidem animi studio gratias habeo singulis
Vobis, quod tempus eripientes aliis e vestris cotidianis negotiis huc hodie mane
convenistis, ut Pontifici Romano revera auxiliemini rum consilio et consensu
vestro tum etiam solido iudicio et motu, in re videlicet non minimi ponderis pro
Ecclesia universa acque docendi auctoritate eiusdem Episcopi Romani.
Nostrum enim hoc tempore est postremam ferre communiter sententiam ac
decernere graviter de ipsa canonizatione alicuius caelitis Beati, cuius causam
scio iam vos penitus cognovisse et expendisse: nempe Muciani Mariae, in saeculo
Aloisii Iosephi, Wiaux — religiosi professi Instituti Fratrum Scholarum
Christianarum. Quoniam hic nominatim agitur de falli nescia potestate Ecclesiae
in edicendis Regni Dei Sanctis, idcirco opus in primis esse sentio declaratione
mentis vestrae aperta de dignitate comprobata certaque opportunitate extremi
huius honoris, quem diu iam Ecclesia Mater eidem Beato addere cupit, de cuius
vitae moribus rebusque gestis mox breviter a Venerabili Fratre Nostro Praefecto
Congregationis de Causis Sanctorum edisseretur.
Data vero occasione hac, de quibusdam Ecclesiis per orbem capta consilia et
provisio ipsa diligenter renuntiabuntur vobis. Adsit nobis — ita profecto
precamur ex animo — Ecclesiae suae Christus Redemptor, quam Petri Sanctissimi
fundamento inniti voluit; adstent nobis una hic congregatis ipsi Sancti Petrus
et Paulus, quorum nuperrime meminimus pio affectu religionisque cultu in
dedicatione eorum Romae Basilicarum; adsistat denique Beatus ipse Mucianus Maria
Wiaux caelitus hodie nobis qui consiliamur graviter de suprema ipsi tribuenda
corona ad maiorem sane Dei miserentis honorem totiusque Ecclesiae utilitatem
maximam”.
© Copyright 1989 - Libreria
Editrice Vaticana
|