The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
LITUANIAE EPISCOPATUI

Die XII mensis Aprilis, anno Domini MCMXC

 

Appropinquantibus iam paschalibus celebrationibus intus in animo cupio testificar tibi, Venerabilis Frater Noster, omnique simul Lituaniae Episcopatui plenam vobiscum coniunctionem meam in Domino Resuscitato a quo lucis, gratiae, salutis dona vobis postulo.

Hoc tempore sollicitudinis ac spei proximus ego adsum Ecclesiae Lituaniae quae per saecula et aetates integram servavit fidem sui Baptismi, ac particeps facta omnium populi sui eventuum, evasit provida custos et firmamentum illorum religiosorum, moralium, culturalium bonorum, quibus christiana radix ipsaque Nationis propria indoles constat.

Amantissima haec mea cura nobilem vestrum populum pariter amplexatur cuius optatis et desideriis magis affinis egomet sum quam alias umquam, praesertim his Paschatis diebus.

Dilectae Nationis vestrae sortem futuram precans ego committo Deo Omnipotenti cuius Providentia vitam singulorum hominum populorumque gubernat. Pro vobis etiam deprecentur Deum Beatissima Virgo Maria honorata et invocata ad Portam Aurorae Vilnensem suavissimo nomine Matris Misericordiae necnon Patronus vester Sanctus Casimirus.

Apostolicam meam vobis Benedictionem impertiens.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 

top