|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II MEMBRIS COMMISSIONIS
THEOLOGICAE INTERNATIONALIS
Die V mensis Decembris, anno Domini MCMXC
Hic nunc una simul coram altari Dei adstamus, ut vita defunctum commemoremus
Reverendum Dominum Philippum Delhaye, Secretarium Generalem emeritum
Commissionis Theologicae Internationalis, et ceteros qui in Domino dormierunt
eiusdem Commissionis Sodales. Hoc enim Sacro operantes, opem iis omnibus a Deo
misericordiarum rite implorare cupimus. Placet praeterea hac uti opportunitate
ut gratias vobis reddamus pro gravi mandato probe expleto per quinquennium iam
nunc exstinctum.
Benignissimus Deus, in quem omnes hac etiam de causa pergrati esse debemus,
huic egregiae adesse Commissioni Theologicae Internationali ita dignetur, ut hac
praesertim aetate lucis cupida veritates theologicas aptiore ratione illustrare
valeat, sine quibus homo in incerto esse videtur.
©
Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana
|