Die XXVI mensis Novembris, anno
Domini MCMXC
Venerabiles Fratres,
Laudibus rite decantatis Domini animisque simul nostris pietatis sensu
comparatis ad ea quae imminent explenda negotia, pauca haec verba interponere
cupio ut vestrum unumquemque ac vestri operis socios eodem in Domino consalutem
ac singulis pariter vobis adstantibus gratias agam plurimas, quod adeo
diligenter amanterque huius liturgicae celebrationis, huius consultationis
participes esse volueritis. Novus enim Consistorii talis peragendi ritus, et
quidem “ad experimentum”, circumdat postremam hanc interrogationem, de
opportunitate ipsius canonizationis duorum Beatorum, vestitu quodam sacro, ubi
preces nostrae apte coniunguntur cum reliquis Consistorii partibus consuetis.
Id quod Dominus noster in “Lectione brevi” Ieremiae aliquando vocibus
nuntiaverat — se videlicet servis suis benefacturum de iisque laetaturum per
terras — nos in Sanctorum novorum renuntiatione per Dei Ecclesiae auctoritatem
ac magisterium adhuc feliciter contingere videmus. Bene quidem facit Dominus
Ecclesiae suae cunctisque illius membris, dum nova ac recentia semper
christianae sanctitatis exempla veneranda atque imitanda proponit, ut hodie fit
in Beatis Maria Margarita Dufrost et Raphaele a Sancto Iosepho. Nec minus sane dici debet idem Deus noster laetari tum de Sanctorum talium
virtutibus in hoc terrarum orbe tum de sollertia Matris Ecclesiae in filiorum
filiarumque perscrutandis meritis, quemadmodum opus diuturnum Congregationis de
Causis Sanctorum in hodiernis Beatis commonstrat. Ultimum vero iudicium de
totius rei convenientia vestrum erit brevi pro ferre adiuvante nimirum caelitus
Domino.
Utinam preces hodie nostrae actionesque ita deliberatae, quibus valide
effertur supernaturalis ac spiritalis omnino ratio non modo huius vestrae
aestimationis, verum totius ministerii nostri apud Sedem Apostolicam, plurimum
conferant ad Dei omnipotentis gloriam in terris augendam et Ecclesiae sanctae
dignitatem et aeternam christifidelium omnium utilitatem.
© Copyright 1990 - Libreria
Editrice Vaticana