The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
OCCASIONE PRAESENTATIONIS
«CODICIS CANONUM ECCLESIARUM ORIENTALIUM»

Die XXV mensis Octobris, anno Domini MCMXC

 

Venerati Fratres Cardinales, Patriarchae, Archiepiscopi et Episcopi,
clarissimi Rectores et Decani Universitatum Pontificiarum
atque Institutorum Studiorum superiorum ecclesiasticorum
ac Facultatum Iuris Canonici in Urbe
carissimi Filii et Filiae.

1. Memori animo veroque cum gaudio Deo gratias ago, omnium bonorum caelestiumque beneficiorum Datori, quod mihi concessit peculiarem hodiernam occasionem celebrandi per hanc congressionem, quam tantum exoptavi, exhibitionem “Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium”, quem una cum Constitutione Apostolica “Sacri Canones” superioris feriae quintae, videlicet diei duodevicesimi mensis Octobris, festi Sancti Lucae Evangelistae, promulgavi, confisus fore ut Ecclesiae Orientales Catholicae, ex Dei auxilio et sub materno Beatissimae Virginis Mariae praesidio, splendidius pergant iter, ut in omnium fidelium cordibus, ad eas paertinentium, Dei regnum instaurent, cuius adventum invocamus quotiescumque orationem “Pater Noster” recitamus, quam Dominus Noster Iesus Christus nos docuit. “Adveniat Regnum Tuum”, Domine Iesu, eiusque dignum instrumentum sit Codex omnibus Ecclesiis Orientalibus Catholicis communis, nunc primum in historia Ecclesiae promulgatus a Vicario tuo, tuorum servorum servo.

2. Est mihi pergratum quod hunc Codicem promulgare potui tempore celebrationis Synodi Episcoporum et illum exhibere inter unam Congregationum Generalium, coram vobis, Venerati Fratres, qui profecto, etsi modo peculiari, personas geritis omnium Ecclesiarum Orientis et Occidentis, quae, pari praeditae dignitate, aequali ratione concreditae sunt pastorali gubernio Romani Pontificis (Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 3); coram vobis, qui vocati estis ut mihi vestris consiliis adiutricem operam praestetis non solum “ad incolumitatem incrementumque fidei et morum”, verum etiam “ad disciplinam ecclesiasticam servandam et firmandam” (Codex Iuris Canonici, can. 342).

3. Indoles, qua venerandus hic Coetus universalem Ecclesiam exprimit, mihi persuadet per hunc exhibitum “Codicem Canonum Ecclesiarum Orientalium” in una eius Congregationum Generalium id expletum esse, quod ardenter expetivi, ut nempe libenter ille a tota Ecclesia Catholica excipiatur, tum ab Ecclesiis Orientalibus, quibus ut lex valebit a Calendis Octobribus proximi anni, tum a cuncto Episcopatu Ecclesiae Latinae in universo mundo, atque habeatur proprius patrimonii disciplinaris Ecclesiae universalis, pariter ac “Codex Iuris Canonici”, qui promulgatus est non remoto anno millesimo nongentesimo octogesimo tertio quique ut lex valet Ecclesiae Latinae. Ambo enim Codices suam trahunt vim ex eadem Vicarii Christi sollicitudine, prorsus dedita instaurandae in Ecclesia universali illi “tranquillitati ordinis” quae, ut consulto eloqui volui, in ambabus Constitutionibus Apostolicis per quas uterque Codex promulgatus est, “praecipuas tribuens partes amori, gratiae atque charismati, eodem tempore faciliorem reddat ordinatam eorum progressionem in vita sive ecclesialis societatis sive etiam singulorum hominum, qui ad illam pertinent”.

4. Cum Ecclesiae Latinae Codicem Iuris Canonici promulgavi, conscius eram non omnia facta esse ad talem ordinem in Ecclesia universali instaurandum. Deerat enim nova dispositio Curiae Romanae deeratque, ex multis saeculis — licet dicere — Codex continens ius omnibus Ecclesiis Catholicis commune; Codex, qui non solum earum rituale patrimonium significaret easque tutaretur, sed etiam, et quidem imprimis, tueretur, stabiliret et proveheret vim, auctum et vigorem in exsequendo munere, quod iis est creditum (Cfr. Orientalium Ecclesiarum, 1). Omnis est adhibita cura omnique est ope contentum, ut quam primum duae hae lacunae explerentur. Novae Curiae Romanae dispositioni provisum est per Constitutionem Apostolicam “Pastor Bonus”, die vicesimo octavo mensis Iunii, anno millesimo nongentesimo duodenonagesimo proditam, quae, ut iam decretum est, editionibus publicis amborum Codicum est addenda, cum lex sit ad Ecclesiam universalem spectans. Quod ad Codicem communem Ecclesiarum Orientalium Catholicarum attinet, ad finem adductus est octavo hoc Coetu ordinario Synodi Episcoporum. Nunc tantum enim totius disciplinae Ecclesiae Catholicae accommodatio, a Concilio Vaticano II inita, perfecta est, Deoque hinc grates agantur. Attamen verum est promulgationem “Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium” initium esse itineris, quod, pro mea firma spe, ominor ut sit fulgidum et fructuosum. Votum insuper facio, iam mense Iunio anno millesimo nongentesimo octogesimo sexto a me significatum, ut in Codice nunc nuper promulgato venerandae Orientis Ecclesiae “agnoscere possint non solum traditiones et disciplinas, sed etiam, et praesertim, suas partes suumque munus in futuro Ecclesiae universalis et prolatione magnitudinis Regni Christi Pantocratoris” (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio in Petriana basilica ad eos qui in Romana Curia ministerium suum implent coram admissos, 7, die 28 iun. 1986: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, IX, 1 (1986) 1961), utque ille vere possit esse “vehiculum caritatis” in Ecclesiae servitium.

5. Mihi, rerum veritatem perscrutanti, non extraneum videtur declarare etiam Codices, disciplinam ecclesiasticam temperantes, quamquam multis canonibus et paragraphis in ordinem redactos, habendos esse peculiarem expressionem praecepti caritatis, quod Iesus, Dominus Noster in ultima Cena nobis reliquit quodque Concilium Vaticanum II, loquens de populo messianico habente Christum Caput, condicionem filiorum Dei libertatem et dignitatem, finem Dei Regnum, affirmat esse eidem populo, ad extremum, unam legem (Cfr. Lumen Gentium, 9). Huius legis lumine et fundamento tria supra memorata “Legum corpora” elaborata sunt, sub constanti cura eius qui, utpote cum sit Ecclesiae Romanae Episcopus, “praesidet caritati”, ut verbis utar Sancti Ignatii Antiocheni, “caritati” quae omnes iungit Ecclesias in Amore.

6. Iuvat me novum Codicem Ecclesiis Orientalibus Catholicis communem huic venerando Coetui exhibere etiam propterea quod ipse, in communi nostra sollicitudine de bono universalis Ecclesiae, in ultima relatione Synodi extraordinariae actae anno millesimo nongentesimo octogesimo quinto, praeter votum ut summarium conficeretur totius doctrinae catholicae, ad quod referendi essent catechismi vel summaria omnium Ecclesiarum, utque altius perspiceretur natura Conferentiarum Episcopalium, enuntiavit etiam “desiderium celeriter perficiendi Codicem Iuris Canonici pro Ecclesiis Orientalibus secundum traditionem earundem Ecclesiarum et normas Concilii Vaticani II”. Libenter hoc Synodi Episcoporum “desiderium” accepi et ego quoque illud in lucem protuli “peculiari modo” mea in Synodo extrema Allocutione, quam nunc dixi (IOANNIS PAULI PP. II Allocutio Synodo extraordinaria exeunte ad Patres congregatos habita, 6, die 7 dec. 1985: Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VIII, 2 (1985) 1430), quoniam vehementer mihi cordi erat.

7. Possumus Deo gratiam habere, quod una harum “trium praecipuarum rerum”, tunc significatarum, his diebus peracta est. Difficile autem est iis omnibus gratias agere, qui elaborando “Codici Canonum Ecclesiarum Orientalium” operam navarunt, propter longum iter, inchoatum ex quo Pius XI, in Audientia diei tertii mensis Augusti anni millesimi nongentesimi vicesimi septimi, Cardinali Aloisio Sincero concessa, professus est urgere orientalem canonicam codificationem. Post id tempus tres et sexaginta abierunt anni, et Codicis iter longum fuit, ut est in “Praefatione” expositum. Attamen hac in sede memori mente complector veneratos Cardinales Petrum Gasparri, Aloisium Sincero, Maximum Massimi et Petrum Agagianian, qui in curatione codificationis orientalis continuati sunt usque ad medium annum millesimum nongentesimum septuagesimum secundum, necnon Cardinalem Acacium Coussa, qui, antequam est ad cardinalatum evectus, multos annos “a secretis” sollerter et praestanter in illam incubuit. Eadem memori mente Cardinalis Iosephi Parecattil memini, qui usque ad obitum suum praefuit recognitioni Codicis orientalis; itemque dominum Ignatium Clementem Mansourati, qui Vicarius Praesidis fuit primo laborum tempore. Gratias persolvo subsequentibus duobus Vicariis Praesidis, optime meritis: Domino Miroslao Stephano Marusyn, qui huic operi interfuit tempore laborum interposito, et domino Aemilio Eid, cui onus est et honor hoc negotium ad felicem exitum adducendi. Gratus memoro P. Ivanum S. I., qui in recognitione Codicis ab initio ad hoc tempus est munere Secretarii functus. Grates dico etiam omnibus Cardinalibus, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, qui, spiritu vere collegiali, ad prosperum operis exitum contulerunt; omnibus Consultoribus, peritis et Membris officiorum Commissionis, qui magna cum alacritate se socios huius rei praestiterunt. Quod ad Consultores attinet, peculiariter iis gratias persolvo, qui sunt Collegii Professorum Facultatis Iuris Canonici apud Pontificium Institutum Orientale, quod etiam ut tale, perutile suum tulit auxilium, et clarissimo Professori Doctori Carolo Giraldo Fürst una cum “Institut für Kirchenrecht” Universitatis Friburgi Brisgavorum, ab eo gubernato, ob egregiam operam “coordinationi” totius Codicis datam.

8. Dum huic Coetui, tam apto ad exprimendam Ecclesiae universalitatem, Codicem exhibeo qui regit communem omnibus Ecclesiis Orientalibus Catholicis disciplinam, hunc ego puto partem unici “Corporis Iuris Canonici”, constantis ex tribus supra commemoratis documentis intra septem annos promulgatis. Hoc “Corpore” perpenso, obvia oritur adhortatio ut in Facultatibus Iuris Canonici idoneum provehatur studium comparativum amborum Codicum, etsi illae, pro suis constitutionibus, uti praecipuam materiam studium habent alterutrius eorum. Nam scientia canonica plene respondens titulis studiorum, quos hae Facultates conferunt, illud non potest omittere studium. Etiam quod pertinet ad formationem sacerdotalem in universum, laudanda sunt incepta, exempli gratia, scholae informativae vel dies peculiaribus in studiis consumendi, quae favent maiori cognitioni rerum omnium, ex quibus constat legitima “in unum conspirans varietas” patrimonii ritualis Ecclesiae Catholicae.

9. Quae nunc ominatus, ea suadet etiam sedula cura quam singulariter ago, uti Supremus Ecclesiae Christi Pastor, de iis Ecclesiarum Orientalium fidelibus, qui extra territorium degunt, in quo Patriarchae, Archiepiscopi maiores, Metropolitae et ceteri Rectores Ecclesiarum “sui iuris” potestatem sibi collatam ad normam iuris statuti a suprema Ecclesiae auctoritate possunt et valide et tamquam ipsius participationem exercere.

Multis horum fidelium provisum est per propriarum ecclesiasticarum circumscriptionum institutionem, quales sunt eparchiae et exarchiae, quas regunt Episcopi et alii Hierarchae a Sancta Sede nominati, cui suscepti in se officii directo rationem reddunt; alii autem curae concrediti sunt Ordinariorum Latinorum. At semper Summi Pontifices vehementer exoptaverunt ut hi omnes fideles — Concilii Vaticani II ut verbis utar — “proprium ubique terrarum retineant ritum eumque colant et pro viribus observent” (Orientalium Ecclesiarum, 4).

Sancta Sedes, praesertim per assiduam operam Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, tam bene meritae, omnia fecit et faciet, quae poterit, ut hi fideles ubique in orbe terrarum aptas inveniant condiciones ad absecundandum voto nuper ostenso, confiditque etiam omnes Ordinarios, quorum pastoralibus curis crediti sunt, hanc sollicitudinem esse participaturos, conscios ita se potissimum Ecclesiae universali gratificaturos suumque testificaturos studium eius, quod homini excellentius est et congruentius: posse nempe vivere secundum eam cordis naturam, in qua eum Creator posuit inde a gremio materno; atque sic agere vere cum eo convenire, quod “salus animarum” postulat.

10. Si omnis lex, secundum notum Sancti Thomae Aquinatis dictum, est “ordinatio rationis ad bonum commune et ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata” (S. THOMAE Summa Theologiae, Ia-IIae, q. cx, art. 4, ad 1), hoc praecipue et eminenter verum est quod spectat ad canones disciplinam ecclesiasticam dirigentes. Agitur, vere proprieque, de “sacris canonibus”, sicut totus Oriens semper eos vocavit non dubia fide nisus totum id sacrum esse, quod Sacri Pastores statuant, potestate fruentes a Christo sibi data et Spiritu Sancto ducente exercita, pro bono animarum eorum omnium, qui baptismo sanctificati Ecclesiam efficiunt unam et sanctam. Quamvis in Codicibus sunt “leges mere ecclesiasticae”, quemadmodum quidam dicit canon in utroque Codice (Codex Canonum Ecclesairum Orientalium, can. 1490; Codex Iuris Canonici, can. 11), quae ideo possunt a legitimo legislatore substitui, ratio tamen cur eae sint, omnino “sacra” est et, etiamsi “ordinationem rationis” humanam contingunt, in formam redactae sunt non solum post multam considerationem, verum etiam in assidua totius Ecclesiae precatione. In unaquaque Codicis norma magna prudentia inesse putanda est. Eae enim diu et undique animadversae sunt, cooperante cuncta Hierarchia Ecclesiarum Orientalium et fere duorum milium annorum traditione collustrante.

11. Accipiatur ergo hic Codex tum in sua universalitate, tum in omni suo canone a tota Ecclesia animo sereno et cum fiducia eius observantiam Ecclesiis Orientalibus eas caelestes gratias conciliaturam, quae plus plusque in universo mundo illas prosperabunt. Hoc incitamentum valet praesertim in eas normas eodem contentas, quas iterum atque iterum attentissime consideravi quasque denique statui uti in Codice inveniuntur, quia Summus Pontifex eas necessarias putat pro bono Ecclesiae universalis et ad eius rectum ordinem atque fundamentalia nec praetermittenda iura hominis servanda a Christo redempti.

12. In his normis illae habendae sunt, quae Rectorum Ecclesiarum Orientalium “sui iuris” ad potestatem spectant et quae referuntur ad concordem parentum voluntatem quoad filiorum suorum patrimonium rituale. Credite “Dominum dominorum” et “Regem regum” numquam permissurum diligentem harum legum observantiam bono Ecclesiarum Orientalium nocere. Verumtamen, quod ad priorem respicit quaestionem, repeto quod dixi in ultimo Coetu plenario membrorum Commissionis, quae Codicem praeparavit. Nunc, Codice promulgato, laetus ero propositiones considerare in Synodis elaboratas, subtiliter perscriptas et cum clara designatione normarum Codicis, quas opportunum videatur in “ius speciale” et “ad tempus” contrahere; ad quod ceteroqui indicatur via in Canone Codicis, illud contingente, per clausulam respicientem ad “ius a Romano Pontifice approbatum”. Haec clausula apponitur etiam canoni spectanti ad concordem coniugum voluntatem in eligendo filiorum suorum patrimonio rituali, ad ostendendam viam et ad opportune occurrendum — si id vere necessarium videbitur — tutelae floris Ecclesiarum Orientalium in regionibus, ubi numero pauciores sunt. Valde tamen confido in omni regione instituta competentia, veluti Conferentias Episcopales et Coetus ad diversos ritus attinentes, tutari valitura esse non solum pacificam convictionem fidelium diversorum rituum, sed etiam efficere, in multiformi varietate, unam familiam filiorum Dei amantium inter se, sicut Iesus nos amavit. Confido etiam omnes Ecclesias “sui iuris” sibi persuasum habere suam superstitem vitam, defensionem suae dignitatis, suum incrementum suamque ipsarum imaginem in mundo huius temporis, in discrimen non esse ventura, si “animi, conscientiae, consuetudines ac mores” suorum fidelium convenient cum valoribus altioribus, humanis et christianis” et “mutua subiectione coniugum in timore Christi” (IOANNIS PAULI PP. II Mulieris Dignitatem, 24, 4).

13. Hanc concludens “exhibitionem” Codicis omnibus Ecclesiis Orientalibus Catholicis communis, facere non possum quin reverentem cogitationem intendam ad omnes Ecclesias Orthodoxas. Iis quoque velim “exhibere” novum Codicem, qui ab initio conceptus est et elaboratus super principiis veri oecumenismi et imprimis magna aestimatione, qua Ecclesia Catholica et eas prosequitur tamquam “Ecclesias sorores”, iam “quasi plena communione” iunctas cum Ecclesia Romana — sicut affirmavit Paulus VI — et earum Pastores, quippe quibus “concredita sit portio gregis Christi”. Nulla est norma in Codice, quae non faveat itineri unitatis omnium christianorum, et clarae ibi sunt normae pro Ecclesiis Orientalibus Catholicis de ratione hanc promovendi unitatem “precibus imprimis, vitae exemplo, religiosa erga antiquas traditiones Ecclesiarum Orientalium fidelitate, mutua et meliore cognitione, collaboratione ac fraterna rerum animorumque aestimatione” (Codex Canonum Ecclesairum Orientalium, CAN. 903). Hae normae nihil admittunt, quod vel solum sapiat actus aut incepta non congruentia cum iis, quae Ecclesia Catholica magna voce proclamat, nomine Redemptoris hominis, de iuribus fundamentalibus cuiusque personae humanae et cuiusque baptizati, necnon de iuribus Ecclesiae non solum ad existentiam, verum et ad progressionem, ad auctum et ad florem.

Dum omnes catholici has sequi normas debent, spes me tenet fore ut plena constituatur vicissitudo in observantia valorum tanti momenti et fecundus sit dialogus oecumenicus fratrum, qui inter se amant in Christo, usque ad diem, quem proximum esse speramus, quo perfecta in communione cum Ecclesiis Orientalibus participare poterimus, super eodem altari, Corpus et Sanguinem Christi, illa coniuncti unitate, pro qua Ipse Patrem rogavit in ultima Cena.

Sit novus “Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium” providum et efficax instrumentum ordinis in vita Ecclesiarum Orientalium, ut floreant pro animarum bono et Christi regni incremento ad maiorem Dei gloriam.

 

© Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 
top