The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
OCCASIONE OCTAVI COETUS GENERALIS ORDINARII
SYNODI EPISCOPORUM

Die XXVII mensis Octobris, anno Domini MCMXC

 

Laetus, vobiscum communicans, dilecti in episcopatu Fratres, meo satisfacio officio maximas Domino gratias agendi, primo propter ipsius Synodi institutionem, deinde propter cursum et labores octavi huius Coetus generalis ordinarii.  

I

1. Enimvero, viginti quinque intercesserunt anni, ex quo Papa Paulus VI, Decessor meus veneratae memoriae, tempore ultimae sessionis Concilii Vaticani II, Synodum Episcoporum instituere decrevit. Hoc consilium vere a divina Providentia inspiratum est. Quarta saeculi praeterita parte, eius functionem experiri potuimus et merita aestimare.

Synodus Episcoporum Ecclesiae necessitati respondet apto utendi instrumento cum Petri Successor debet, cum auxilio Fratrum suorum in Episcopatu, in condicionibus implicatis et constantibus mutationibus obnoxiis, muneribus fungi, quae oriuntur ex eius Pastoris universalis apostolico mandato. Ita Synodus est exsecutio et explicatio naturae collegialis ordinis episcopalis (Cfr. Lumen Gentium, 22-23 et nota praevia; Christus Dominus, 4-10), cuius Concilium Vaticanum II est, ut ita dicam, affectum renovata conscientia.

Ad facultates Concilii comparatae, Synodi facultates suapte natura angustiores sunt. Vicissim eius effectus facilior est. Hodierna mundi condicio postulat interdum praesentiam et actionem eorum qui personam gerunt Collegii quod in successione Collegii Apostolorum, munus docendi accepit et gubernandi Ecclesiam. Synodus idonea est ad respondendum eiusmodi necessitatibus.

Nos omnes, et Papa in primis, conscii sumus Synodi gratia aliquot quaestiones maximi momenti obitas esse et responsionem collegialem invenisse per quam Ecclesia ipsa, uti universalis, suam fudit vocem.

Ceterum, in tam variis condicionibus, in quibus Ecclesia Christi suum hodie munus exercet, Synodus unitati inservit Ecclesiae, communionis mysterio, quod ipsius Dei trinitarium mysterium refert in se.

Synodus est peculiaris experientia communionis episcopalis in universalitate, quae sensum confirmat universalis Ecclesiae, Episcoporum responsabilitatem erga universam Ecclesiam eiusque munus, in communione adfectiva et effectiva circa Petrum.

Ob institutionem Synodi effici potest, certis temporibus praestitutis, ut vox diversarum Ecclesiarum particularium simulque experientiae Fratrum in episcopatu audiantur, sicut accidit in hac Synodo, cui primum interfuerunt aliquot Orientis Nationum delegati.

2. Pro indole sua, Synodus munere fungitur consultivo. Attamen, certis in casibus, potest illi conferre potestatem deliberativam Summus Pontifex, ad quem spectat decisiones ratas habere (Cfr. PAULI VI, Apostolica Sollicitudo, 2 et Codex Iuris Canonici, can. 343). Antecedentium Synodorum experientia nos illuminat quoad hanc differentiam inter consultivum et deliberativum. Ampla consultatio ex qua profecta est institutio synodalis, numquam non edidit fructus in unoquoque coetu, etiam quod ad decisiones spectabat. Propter suam structuram laboris, Synodi non sunt ex solito aptae ad conficiendum et vulgandum immediate documentum, quod formam habeat deliberativam. Documentum tamen postsynodale haurit et, dici potest, continet quae modo communi elaborata sunt. Potest igitur affirmari propositiones synodales oblique pondus accipere decisionum. Nam, cum post Synodum documentum vulgat illis respondens, Summus Pontifex totam copiam cogitationum et dissertationum, quae duxerunt ad propositiones synodales coetusque sententiam, prouti fieri potest, curat exprimendas.  

II

3. Inter labores huius octavi Coetus generalis ordinarii Synodi Episcoporum, Spiritus Sanctus nobis concessit causae servire maioris momenti pro vita Ecclesiae universae: formationi sacerdotali. Altera haec est ratio, cur gratias agamus.

Materies huius anni respondet interrogationi a Synodo anni millesimi nongentesimi octogesimi septimi factae de vocatione et munere laicorum. Multi namque laici, significaverunt arctum vinculum materiae anni millesimi nongentesimi septimi cum huius anni materia ut unam saltem vocem Domini Patrik Keagan afferam. Quo magis laicorum apostolatus augetur, eo magis animadvertitur necessitas habendi sacerdotes, et quidem sacerdotes bene formatos, sacerdotes sanctos. Ita ipsa vita Populi Dei ostendit doctrinam Concilii Vaticani II de necessitudine sacerdotii communis cum sacerdotio ministeriali et hierarchico: etenim in mysterio Ecclesiae hierarchia naturam habet ministerialem (Cfr. Lumen Gentium, 10).

Quo altius perdiscitur vocatio laicorum propria, melius apparet id, quod est sacerdotis proprium.

4. Hoc modo ipsa Ecclesiae vita nobis ostendit qua ratione liceat discedere e discrimine circa sacerdotis identitatem. Discrimen hoc ortum suum novit continuo post Concilium Vaticanum II. Consensiones invenit in vitiosa, interdum consulto insidiosa, facultate percipiendi doctrinam Magisterii Concilii. Ibi absque dubio insidet magna causa plurium desertionum ab Ecclesia tunc perceptarum, desertiones quae graviter sane affecerunt pastorale ministerium atque vocationes ad sacerdotium, praesertim vero vocationes missionales.

Res se habet veluti si Synodus anni millesimi nongentesimi nonagesimi iterum detegendo, per tot interpellationes quas hac in aula audivimus, integram sacerdotalis identitatis gravitatem, post acerbas eiusmodi desertiones spem infundere conata sit. Interpellationes huiusmodi patefecerunt conscientiam nexus ontologici peculiaris qui iungit presbyterum Christo, Summo Sacerdoti atque Bono Pastori. Identitas haec componit naturam aptae institutionis ad sacerdotium recte accipiendum, atque deinde totum per sacerdotalis vitae tempus. Hoc Synodi propositum germanum.

5. Tamen, antequam argumentum hoc aggrediamur, velim quaestionem agitare quae considerationem nostram cunctam allicere debet, quia futurum tempus magna ex parte ab ea pendet: loqui volo de vocationum quaestione. Huius Synodi tempore Dicasterium cuius recta interest se interposuit ut rem excuteret.

Quaestio perspicienda est in sua integritate, ratione analytica atque ratione synthetica, adiutorium sumendo, si res ferunt, ab inquisitionibus scientificis.

Possumus, revera, in universum animadvertere quoddam vocationum incrementum. At ipsius partitio est admodum dispar: hic gravi afficimur vocationum inopia, illic eae profluentes se praebent. Hinc quaedam oriuntur interrogationes: quid vocationum proprium est, unde ortum ducunt, a quibus rebus pendent, quid adulescentes sacerdotium affectantes exoptant?

Plures Patres Synodales, vel aliqui auditores, evocaverunt instantiam operae vocationum; quidam nos certiores fecerunt de prosperis eventibus perceptis.

At prima quam Ecclesia profert responsio invenitur in plena Spiritui Sancto fidenti adhaesione. Pro certo habemus eiusmodi sui ipsius destitutionem non inducere in errorem, dummodo sane praebeamus nos in gratiam acceptam fideles. Quae gratia nullo tempore intermisso est petenda, sicut Christus nos docuit: “Rogate Dominum messis” (Matth. 9, 38). Obsecratio ad petendas vocationes alenda est atque augenda. Cunctus Populus Dei se obstringi oportet sentiat. Sacerdotum inopia profecto constituit uniuscuiusque Ecclesiae maestitia. At, agiturne etiam de cohortatione ad conscientiam investigandam? Quaestio nobis est ponendanum haec omnia proveniunt ex eo quod Spiritum Sanctum Dei contristavimus? (Cfr. Eph. 4, 30)

6. Verum est alias exstare quaestiones, et quidem graves, cum sacerdotum inopia tragica quadam ratione percipitur, sicut exempli gratia coram acerbo ostento progressionis quarundam sectarum. Percontati sunt quidam num oporteret, his in adiunctis, de viris probatis ordinandis quaestionem ponere. Eiusmodi solutio non est recensenda, atque propositae rogationi respondendum est aliis modis. Sicut omnes noverunt, facultas provocandi ad viros probatos saepius commemoratur in descriptione cuiusdam dispositae suasionis, sacerdotali caelibatui infestae. Suasio haec adiumentum contagionemque quorundam instrumentorum communicationis socialis reperit.

Aliae ergo, et quidem sine cunctatione, huic acerbae quaestioni pastorali sunt inveniendae enodationes. Episcopo cuique, atque cum eo cunctae ipsius dioecesi, nonne altior sumenda est conscientia de communi munere in eos recidente quod attinet ad orbem terrarum evangelizandum? Concilium Vaticanum II, post Fidei donum, in memoriam revocavit postulationes “in universali caritatis societate” (Lumen Gentium, 23). Fovendum est ergo auxilium quod dioeceses sacerdotibus copiosiores tributurae sunt indigentioribus dioecesibus; contra grave periculum quod, praeter cetera, secum ferunt quaedam sectae, curabitur ut fidelium communitates in quibus non potest in praesenti Missa unoquoque dominico die celebrari ob inopiam sacerdotum sufficientium, qui praesto sint, vivere et confirmari possint verbi Dei auditione, accessu ad sanctam Communionem, precatione et coniunctione fraterna.

7. Synodus confirmavit, sine ambiguitatis possibilitate, caelibatus sacerdotalis electionem, qui ritus Latini est proprius.

Haec electio, quae oritur iam a tempore longinquo, revelat spiritalem quandam atque altam theologicam animi perceptionem, quae in sacramentali consecratione sacerdotio ministeriali animadvertit cuiusdam donationis fundamentum, cuiusdam charismatis libere accepti atque ab Ecclesia confirmati: castimoniae donum in caelibatu ob donationem indivisam atque laetabilem hominis sacerdotis ministerio servitutis atque vocationi testificationis Regni Dei. Nonne significanter, hac in re, plures Patres Synodales assimilem fecerunt caelibatus promissum exercitio ceterorum evangelicorum consiliorum?

Confirmando sine ambiguitatibus suam sacerdotalis caelibatus custodiam atque eius rationes perpendendo, Synodus, Ecclesiae nomine, magnam edidit fidei actionem in Spiritus Sancti gratia. Novimus nos profecto Spiritum Sanctum regere Ecclesiam.

8. Synodus ergo attento animo se dedit quaestionibus de institutione sive pertineat ad eos qui sacerdotium consectantur, sive sacerdotes comitetur in terrestri itinere (institutio permanens). Synodi considerationes praestantes attulerunt admonitiones.

Hoc modo necessitas est illustrata integrae institutionis, cuius nulla pars est spernenda: institutio humana, doctrinalis, spiritualis, pastoralis quae sane perpendit adiuncta saepe etiam difficilia in quibus ministerium est exercendum. Testimonium Pastorum Ecclesiae qui recens diuturnam passi sunt persecutionem magnam vim habuit ad disceptationum gravitatem adque fiduciam reponendam in Dei Providentia: eiusmodi spei ardor habetur sane peculiaris Synodi gratia. In pavore atque in extrema aegritudine, Deus Ecclesiam suam non deserit.

Consensio quaedam singularis facta est quod attinet ad spiritalis solidae institutionis necessitatem. Pari tractu sermo habitus est de necessitate recte fingendi institutores, initium ducendo a moderatoribus spiritualibus. Addendum est, una simul cum spirituali institutione et institutio doctrinalis accurate exquirenda est ab episcopis. Theologiae praeceptor mandatum habet docendi doctrinam fidei, quae est fides Ecclesiae. Ipsius est se praebere virum fidei qui exemplo praedicat. Iuvenibus sibi concreditis tradat oportet caritatem Ecclesiae, quae exstat mysterium fidei, atque obsequentem verborum Magisterii receptionem.

9. Consideratio, quae duxit tum ad nimiam quorundam sacerdotum solitudinem, tum ad necessitatem institutionis permanentis, occasio fuit meditandi doctrinam, quam Concilium Vaticanum II rursus in luce collocaverat, doctrinam videlicet pertinentem ad id, quod est presbyterium (Cfr. Lumen Gentium, 28; Presbyterorum Ordinis, 7-8). Adhortatio convertitur ad episcopos et presbyteros, ut ex hac veritate vivant, quae fons est abundantis spiritualitatis et fecundae pastoralis actionis.

10. Quaestiones, quarum mentio facta est, ad Ecclesiam universalem spectant. Cogitatio de iis continuanda est et protrahenda secundum inductiones effectas a Coetu synodali respectu habito usuum admovendorum diversis Ecclesiarum localium condicionibus. Haec protractio recte plerumque labori Synodali inseritur; qui profecto omnes fructus suos non edet, nisi per effectus quos suggesserit et direxerit.

11. Hic opportunum duco et cupio gratam mentem meam testari iis omnibus, qui ad bonum exitum Synodi contulerunt:

- Patribus Synodalibus,
- Adiutoribus et Auditoribus,
- Tribus Praesidibus Delegatis atque Archiepiscopo Schotte, Generali Synodi Secretario,
- Relatori generali, Secretario speciali eiusque adiutoribus,
- Consilio Secretariae generalis, quod, post ultimam Synodum, octavo Coetui praeparando se dedidit,
- Omnibus qui non modo communem Patrum laborem paraverunt, sed procedentibus sessionibus astiterunt, ut opus feliciter absolveretur,
- Imprimis, iis, viris et mulieribus, qui suis precibus et sacrificiis Synodum prosecuti sunt.

Cras, cum Eucharistia celebrabitur, exspectatos effectus laborum synodalium Patri per Filium in Spiritu Sancto commendabimus. Eum rogabimus, ut fructuosiores reddat hos labores in Ecclesiae universae vita et omnium Ecclesiarum in terris. Ab eo enim, et ab eo solo, Patre luminum, descendit “omne datum optimum et omne donum perfectum” (Iac. 1, 17).

 

Copyright 1990 - Libreria Editrice Vaticana

 
top