|
ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD
PATRES CARDINALES IN EXTRAORDINARIO CONSISTORIO CONGREGATOS
Die IV mensis Aprilis, anno MCMXCI
Venerabiles ac Dilecti Fratres,
Paschali hac procedente feliciter hebdomada, congredimur nos funditus nimirum
permeati hoc mysterio fidei nostrae maximo, unde est Ecclesia ipsa aliquando
exorta. “Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni”. Suae videlicet
resurrectionis die ingressus ille est cenaculum obseratis ianuis ubi Apostoli
deversabantur, quibus deinde et manus suas ostendit ac latus, signa nempe
redemptionis nostrae, et insufflavit iis dicens: “Pax vobis! Sicut misit me
Pater, et ego mitto vos . . . Accipite Spiritum Sanctum”.
Ineunte igitur Congressu nostro oportet has Domini Iesu voces omnem suam nobis
renovare vim. Nos oportet in Cenaculo iterum ante Christum consistere qui nos
quoque mittit eundemque nobis Spiritum impertit quem Apostoli receperunt.
Spiritus quidem hic est sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et
fortitudinis, Spiritus scientiae et timoris Domini. Eum ipsum nos ducere oportet.
Vos autem, Venerati Carique Fratres, nominatim ac particulatim vocamini ut
cum Episcopo Romano sollicitudinem communicetis omnium Ecclesiarum quas
illius “ministerium Petrinum” complectitur. Advenistis enim huc ex collegiali
communitate Episcopatus universalis Ecclesiae et inter vos peculiare iam quoddam
efficitis Collegium.
Collegium scilicet istud plus mille annos numerat necnon permagna erga totam
Ecclesiam merita. Si vero munus vestrum meritumque est ante omnia confirmare
ordinatam in Sede Petri Romana successionem, simul certe impendent vobis eadem
officia et curae quibus ille Petri successor tenetur. A primis ergo initiis
Ministerii Nostri pro Ecclesia saepius occasiones quaesivimus ut iudicia et
consilia vestra exquiramus de gravioribus Ecclesiae negotiis, quoniam prorsus
confidimus auctoritati ac praeparationi vestrae, at potissimum huic Christi
Ecclesiaeque amori cuius participes estis.
Notissimae iam dudum vobis sunt quaestiones in quibus praesens hoc
“Consistorium” versari debet. Magnum sane pondus illae secum inferunt,
quatenus doctrinam fidei ipsam ac morum tangunt eodemque tempore pastoralem
Ecclesiae industriam multis in locis afficiunt. Sunt maximi sane momenti causae,
quod ad Ecclesiae munus ac missionem attinet; sed respiciunt simul hominis
dignitatem eiusque iura quibus privari non potest; verum eaedem quaestiones
spectant obliqua via ad totam hominum aetatem venturam secundum fines ac modos
nationum integrarum. “Mors et vita duello conflixere mirando”, in paschali
canimus Liturgia. Etenim contentio inter cultum mortis et cultum humanum
vitae amorisque continuata persistit. Hoc autem “Consistorio” nostro utentes
recte cupimus honorem ita singularem ei tribuere qui est “Dux vitae”; dum
Paschatis mysterio vitam et veritatem coniungimus atque omnibus viam
commonstramus quae ipse Dominus Iesus esse numquam desinit novis semper saeculis
et aetatibus.
Sedi denique Sapientiae, Matri colendae resuscitati Domini, congressionem
nostram collocutionemque fidentes commendamus.
© Copyright 1991 - Libreria
Editrice Vaticana
|