Index   Back Top Print

[ IT  - LA ]

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI II
OCCASIONE EXITUS LABORUM SPECIALIS
CONGREGATIONIS EUROPAE SYNODI EPISCOPORUM

Die XIII, mensis Decembris, anno MCMXCI

 

Respice finem!

1. Ad exitum iam dum pervenitur laborum Specialis Congregationis Europae Synodi Episcoporum, mihi videtur opportunum huius Synodi initia repetere. Initium quippe cum die vicesimo secundo mensis Aprilis anno millesimo nongentesimo nonagesimo coniungitur, Dominica scilicet secunda et octava paschali, in urbe Velerado in Moravia. Ibi enim haec Synodus est primum enuntiata. Sed adiuncta huius nuntii consilia ostenderunt et proposita multiplicia quae eandem concitarunt. Ipsa primum ex historicis rationibus oriuntur, quae cum eventibus nostrae difficilis aetatis nectuntur. Peregrinatio autem ad Sanctorum Cyrilli et Methodii sanctuarium comprobavit alterius belli universalis devicta esse gravissima consectaria eodemque tempore utramque Europam muro Berolinesi divisam ingredi posse viam redintegrationis communis “domus Europaeae”.

Veleradii symbolum tamen ulterius progreditur, duo itinera suscipiens, quorum alterum vertit ad praeterita alterum ad futura. Iter quod praeterita prospectat, quodammodo antea per renuntiationem sanctorum Apostolorum Slavorum Cyrilli et Methodii Europae una cum Sancto Benedicto Patronorum denotatur. Hae quidem personae semitas significant quibus nostrae continentis evangelizatio mille primorum annorum spatio diffundebatur. Recta igitur via ad radices ipsas evangelici arboris perducunt, quae adolevit duobus suis magnis ramis Europam complectens sive occidentis sive orientis. Hoc idcirco modo unitatis directe fontem repetimus, qui Christus est ipse, et Apostolicam Ecclesiae traditionem, quam ab Eodem prorsus accepit. Multiplicitatis simul attingimus originem, quam unitas haec requirit, missionario Christi mandato in memoriam revocato: “Ite . . . et docete omnes gentes” (Matth. 28, 19).

Haec multiplicitas in Europaea continenti admodum est luculenta. Graeca traditio Latinaque quam antiquitas transmisit primis mille iam progredientibus annis est solidata inter nationes et Europaeas gentes. Ad apostolicum Christi mandatum, haec duplicitas evangelizationis opera confirmatur, ut in ipsa nova et ea christiana forma reperiatur.

Europaeorum Episcoporum Synodus ex eo comprobatur quod iam annus bismillesimus instat: finis scilicet alterius et initium tertii millennii historiae humanae post Christum. Ex secundo millennio, secus ac primo, christianum nomen divisum evadit, at novae unitatis studiosum. Ad Synodum non modo sunt arcessiti qui omnium Episcopatuum personam gerunt, verum Ecclesiarum communitatumque delegati, qui una nobiscum, dialogo oecumenico instituto, unitatem persequuntur, pro qua Dominus cum discipulis est precatus. Quod non omnes venerunt argumentum minime propterea immutatum est, quod Synodus pertractavit veluti rem nostram. Hanc profecto causam aliter pertractari Christi verba in pervigilio Paschatis redemptionis prolata non patiuntur. Quod nonnulli “fraterni delegati” adfuerunt, id quaedam veluti kenosis fuit Synodo. Quae quidem tali animo suscepta, proposito illi inservire potest ad quod Synodus contendit.

2. Nostrorum laborum indicium continuatum libertas fuit. Procul dubio anni millesimi nongentesimi octogesimi noni inopinatorum eventuum quaedam repercussio exstitit. Attamen fidei oculis contuentes in his eventibus “temporum signa” detegere conemur, “kairon” nempe biblicum, qui in hominum historia manifestatur. Hac quidem conscientia perducti, Christi, qui nos liberos reddit, veluti testes ad Synodum venimus. Omnia quae duas has per hebdomadas diximus, omnia quae vicissim audivimus hanc mentem sunt secuta. Christus namque apostolis dixit: “Et eritis mihi testes . . .usque ad ultimum terrae” (Act. 1, 8). Hoc praeceptum ad cunctos discipulos pertinet cunctosque christianos, sed potissimum ad Ecclesiarum pastores.

Difficile est in verbo “testes” haud immorari et in eiusdem significatione. Ex Graeco vocabulo ducitur, quod est “martyr”. “Martyrium” sibi vult vitam impendere pro Christo eiusdemque evangelii veritate. Haec est altissima testimonii notio. Ipsa nempe Ecclesiae res gestas inde ab initio comitatur, unde peculiare fundamentum oritur eiusdem in mundo praesentiae. Huius “martyrii” vicissitudines varie ac diversa per tempora traducuntur; ecclesiam variis in orbis locis attingunt, perinde ac liturgicum calendarium anni ecclesiastici demonstrat. Minime quidem est obliviscendum hoc “martyrium” in multiplicibus locis nostrae continentis maxime fuisse vehemens.

3. Russiae Patriarchae cum de Nostra Synodo scriberem, diem trigesimam mensis Iunii elegi, diem scilicet festum Protomartyrum Romanorum, unde Russiae tot martyres evocarentur (et aliarum nationum Europae orientalis), post annum millesimum nongentesimum septimum decimum. Numquam enim oblivionem capit illud quod est “sanguis martyrum est semen christianorum”. Nostrum est officium hoc testimonium reddere peculiare nostri saeculi, ac in eiusdem vi simul vias perquirere libertatis qua Christus nos liberat.

Ob oculos verbis Apostoli habitis, nostrae Synodi propositum nos ad perlegendam omnem de homine veritatem compellit ita ut ipsa a Concilio Vaticano II commemoratur. Christus enim “hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit” (Gaudium et Spes, 22). Hoc autem modo evangelizatio arcte anthropologiae coniungitur: “Haec similitudo manifestat hominem, qui in terris sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, plene seipsum invenire non posse nisi per sincerum sui ipsius donum” (Gaudium et Spes, 24). Christus Dei filius hanc ipsam de homine veritatem revelavit maxime vita sua. Evangelizatio usque iter in veritatem complectitur. Hoc in historiae gradu evangelizatio, veluti proprium munus, hanc de homine veritatem suscipere debet, anthropologicae extenuationis praetergrediens varias species. In nostra continenti hoc magnum habet momentum.

4. Hac etiam ratione “homo . . . est . . . Ecclesiae via” (Ioannis Pauli PP. II, Redemptor Hominis, 14).

Ecclesia itaque hominem sequitur, hominem una cum Christo requirit. Anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo, anniversario scilicet ab America detecta, initium pariter habetur huius novae vestigationis. Americanae quippe Ecclesiae, nominatim Americae Latinae, se parant ad quintum expletum saeculum evangelizationis. Eventus hic est magni ponderis etiam Europae, ita ut magni momenti est continentis Africanae evangelizationi. His in annis tot Ecclesiae Africanae centesimum suae evangelizationis recolent natalem, at nonnullarum earum praeevangelizatio, Angolae puta, quinque saecula annumerat, ut Americae evangelizatio.

In nonnullis locis abusiones memorantur quae cum coloniis deductis in illis continentibus occurrerunt. Si autem iure peccata in eos quae Europaei in variis historiae momentis patraverunt confiteri debemus, non possumus tamen eorum sincerum missionale servitium oblivisci, quod est usque libertatis demonstratio, qua Christus hominem liberat. Istud exinde est addendum una cum nostra Synodo Synodum Africanae Ecclesiae progredi. Quamvis haec Synodus opus antea incohaverit, congruum est Synodum Episcoporum Europae opus suum antea perfecisse. Hoc quodammodo historiae rhythmo respondet.

5. Synodus haec nostra peracta est liturgico tempore Adventus. Id habet suam eloquentem significationem. Liturgicus enim Adventus cuiusque anni principio repetitur; simul vero ipsa veritas Adventus, ipse Adventus semper permanet et perpetuo comitatur hominis historiam. Pertinet ad Ecclesiae mysterium. Progrediente Synodo conati sumus iterum legere has veritates. Studuimus eas in effectum deducere secundum concretas temporis nostri condiciones eodemque tempore secundum statum ipsius continentis Europaeae ubi iam contigerunt etiamque nunc contingunt mutationes magni momenti. Animo sic apertissimo et humili simul contendimus ea omnia intellegere quae per tales rerum conversiones “Spiritus dicit Ecclesiis” tam in Orientali quam in Occidentali orbe.

6. Cupio tamen nominatim ac particulatim extollere permoventem illam testificationem, quam plures reddiderunt Episcopi profecti ex Media et Orientali Europa, de inexpugnabili fidelitate erga Christum et Petri Sedem, quam ipsi semper custodiverunt etiam inter vexationes et afflictiones superiorum decenniorum.

Eidem deinde testimonio vocem quasi rettulerunt Patres synodales, sicut elucet ex relationibus Circulorum Minorum. Ad novam nempe evangelizationem quod attinet, clare pronuntiaverunt unitatem ipsam Ecclesiae, innitentem coniunctione Episcoporum cum Petro et sub Petro, posse omnino sustentare Pastores ac fideles subiectos videlicet turbationibus societatis odiernae sicut etiam eadem illa unitas in orbe Orientali distinxit dolores per vim violationemque subitos.

Ut vero magis magisque corroborentur “affectus collegialis”, et “communio hierarchica” (Lumen Gentium, 22) capitis ac membrorum Episcopalis Collegii, quae adeo mirabiliter experti sumus procedente hac Synodali congressione, in bonum et commodum evangelizationis totius continentis Europaeae, ipsemet ego peto a Praesidibus Delegatis, a Relatore Generali, a Secretario Generali necnon Secretariis peculiaribus ut, similiter atque accidit in Consilio Secretariae Generalis Synodi, operam dent ut mihi unum intra annum commendent quaedam proposita sive consilia concreta de aliqua compage aut structura, cuius sit synodalia mandata curare in actum convertenda.

Structurae illius erit instituti ut certa auctoritate semper dirigantur et disponantur omnes conatus et nisus pro evangelizatione, quos fecerunt Sedes Apostolica et Conferentiae Episcopales necnon consimiles structurae in Ritibus Orientalibus Europae, utque conamina ea omnia persequantur eundem finem rationibus opportunissimis, efficacissimis maximeque credibilibus.

Perplacet mihi denique laetitiam illam testificari quam nunc potissimum percipio, quod in hac Aula Synodali sollicitudinem communicavi pastorum Ecclesiae in Europa viventis; et me proinde plurimum iuvat consociare memet ipsum cum eorum deliberationibus, iudiciis ac propositis, perinde ac patefecerunt illa omnia in Declaratione tradita omnibus in meditationem.

7. In crastino Ritu Eucharistico gratias Deo referemus de vocibus quas Spiritus nobis enuntiavit, ad nostram scilicet uti episcoporum conscientiam, et ad acutum sensum pastoralem nostrum.

Volumus etiam inter nos gratias habere pro “donorum permutatione”, quibus Patris Filiique Spiritus illam exstruit communionem quae tota incipit et desinit in trinitario Dei ipsius mysterio.

Concredamus Matri Ecclesiae effectus et fructus horum dierum intenti laboris synodalis et ab Ea deposcamus Sensum Ecclesiae, unde possimus exsequi consilia et proposita quae ipsis e disceptationibus profluxerunt.

Eam respicientes, splendidum omnis virtutis exemplar, nitamur plus plusque in sanctitate crescere, quae propria nostri pastorum status est et communitatum Christianarum ducum. Apud Filium suum deprecetur Maria ut universae populorum familiae tandem in unum solum coniungantur Dei populum “ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis” (Lumen Gentium, 69).

 

© Copyright 1991 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana