|
SACRUM CONSISTORIUM
ALLOCUTIO
IOANNIS PAULI PP. II PATRIS CARDINALIBUS SACRI COLLEGII OCCASIONE OBLATA CONCILII PRO CANONIZATIONE BEATORUM
Die XXVIII mensis Aprilis, anno
Domini MCMXCII
Paschales iam inter consolationes aliud Nobis hodie praebetur animi solacium
mentique Nostrae additur aliud gaudium, ex hoc videlicet sollemni ritu quo de
duobus constituitur Caelitibus Beatis inter Sanctos Ecclesiae Dei adnumerandis.
Resuscitati enim Redemptoris testimonium ac perenne ipsius Evangelium per
saeculorum decursum novos usque excitat viros et mulieres praestantes, a quibus
non solum nuntius Iesu Nazareni salutifer penitus percipitur in actumque
cotidianum plane deducitur sed exemplum quoque vitae ac morum Domini ita
suscipitur et vivendi norma redditur ut Ecclesia Mater eosdem non dubitet per
publicam suam celebrationem universae ecclesiali communitati velut specimen
ostentare fidei vivae solidaeque actionis christianae.
Vester praeterea hic consessus consensusque hodie valde Nos exhilarat, cum
constet pluribus sane indiciis: quo animi studio et qua officiorum vestrorum
conscientia cupiatis graviora haec Ecclesiae pertractare negotia, quae nempe in
extremis nostris sententiis ac iudiciis versantur de religiosorum duorum
sodalium canonizatione, quorum Processus canonici adhuc peracti monent, quin
immo persuadent omnino, ut ad altissimum provehantur quam primum altarium
honorem. Alter ad Societatem Iesu vivens pertinuit Claudius La Colombière, alter
vero ad Ordinem Recollectorum Sancti Augustini Ezechiel Moreno y Diaz Episcopus
dein Pastopolitanus in Columbia. Eorum cum pridem summarium operum vitae
virtutum recepissetis, iam sententias rogati libere riteque respondistis de
illorum dignitate reique ipsius opportunitate.
Preces itaque liturgicae hodie Nostrae ac postrema Oratio pro Ecclesia eo
nimirum spectant ut deliberationes hae nostrae caelitus plurimum prosperentur
utque tanta Ecclesiae Matris prudentia hac in re salubres sanctitatis fructus
pariat inter christifideles totius orbis, qui utrumque hunc intercessorem novum
coram Deo pariterque spectatum Iesu Christi imitatorem deprecantes etiam nostris
temporibus discant sapienter et constanter maiores inter difficultates exsequi
memorabilia illa praecepta Christi passuri et resurrecturi: “Mandatum novum do
vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Io. 13, 34) ... “Exemplum enim dedi vobis ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis” (Ibid.
13, 14).
Il Santo Padre guida poi la preghiera per la Chiesa che si conclude con il
canto del “Pater noster”. Giovanni Paolo II imparte infine la Benedizione
Apostolica ai presenti. Subito dopo, il Maestro delle Celebrazioni Liturgiche
Pontificie invita i Protonotari Apostolici presenti a redigere lo strumento
pubblico “ad perpetuam rei memoriam”.
©
Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana
|