The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALES SACRI COLLEGII OCCASIONE CONCISTORII
PRO CANONIZATIONE BEATARUM:
MARIA A SANCTO IGNATIO ET TERESIAE A IESU
«DE LOS ANDES»

Die XI mensis Decembris, anno Domini MCMXCII

 

Ob Christum adventantem sub Nativitatis festum gaudio exsultan tes, singulari prorsus animi laetitia hoc amplissimum congregamus Collegium; et dum gratias plurimas unicuique Vestrum libenter agimus de adiutrice opera Vestra in universa gubernanda Ecclesia, Vos omnes, Venerabiles ac Dilectissimi Fratres, iubemus in Domino plurimum salvere.

Ut probe nostis, ex antiquissimo Nostrorum Decessorum more et huius Apostolicae Sedis institutis, adiutrix haec opera, quam Patres Cardinales Supremo Pastori navant Ecclesiae, praesertim in Consistoriis ordinariis aut extraordinariis perficitur.

Hodie, sollemnem Consistorii ordinarii ritum celebrantes, vota de quibusdam canonizationibus pridem propositis libere nobis sunt exprimenda. Christus profecto, qui venit et qui venturus est, per saeculorum decursum novos usque excitat viros et mulieres, qui edocent quo modo inter mundanas varietates, secundum statum ac condicionem unicuique propriam, ad perfectam cum Eo unionem seu sanctitatem liceat pervenire.

Animi studio et intima officiorum Vestrorum conscientia, velitis gravius hoc Ecclesiae pertractare negotium de religiosarum duarum canonizatione, quarum processus canonici feliciter sunt expleti. Altera, Beata Maria a Sancto Ignatio (in saeculo: Claudina Thévenet) Congregationem Sororum a Iesu et Maria condidit; altera vero, Beata Teresia a Iesu “de Los Andes” (in saeculo: Ioanna Fernández Solar) novitia fuit Monialium Ordinis Carmelitarum Discalceatorum. Earum summarium operum vitae et virtutum recepistis; nunc, sententias rogati, libere riteque velitis de illarum dignitate reique ipsius opportunitate respondere.

His causis omnibusque nostris operibus et inceptis adsit Beatissima Virgo Maria, quae materna sua caritate de Filii sui fratribus adhuc in terris peregrinantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur; adsit etiam huic nostro coetui Beatus ille faber et Ecclesiae custos Iosephus, quem una cum Salvatoris Matre, Adventus tempore peculiari sane modo veneramur.

Il Santo Padre guida poi la preghiera per la Chiesa che si conclude con il canto del “Pater noster”. Giovanni Paolo II imparte infine la Benedizione Apostolica ai presenti. Subito dopo, il Maestro delle Celebrazioni Liturgiche Pontificie invita i Protonotari Apostolici presenti a redigere lo strumento pubblico “ad perpetuam rei memoriam”.

 

© Copyright 1992 - Libreria Editrice Vaticana

 

top