The Holy See
back up
Search
riga

ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II
AD PATRES CARDINALIBUS SACRI COLLEGII OCCASIONE CONCISTORII
PRO CANONIZATIONE BEATORUM

Die V mensis Aprilis, anno Domini MCMXCIII

 

Ob Paschalia appropinquantia sollemnia gaudio exsultantes, singulari prorsus animi laetitia ad hoc amplissimum convenimus Collegium; et dum gratias plurimas unicuique Vestrum libenter ago de adiutrice opera Vestra in universa gubernanda Ecclesia, Vos omnes, Venerabiles ac Dilectissimi Fratres, iubeo in Domino plurimum salvere.

Ut probe novistis, ex antiquissimo Nostrorum Decessorum more et huius Apostolicae Sedis institutis, adiutrix haec opera, quam Patres Cardinales Supremo Pastori navant Ecclesiae, praesertim in Consistoriis ordinariis aut extraordinariis perficitur.

Hodie, sollemnem Consistorii ordinarii ritum celebrantes, vota de quibusdam canonizationibus pridem propositis libere nobis sunt exprimenda. Christus profecto per saeculorum decursum novos usque excitat viros et mulieres, qui edocent quo modo inter mundanas varietates, secundum statum ac condicionem unicuique propriam, ad perfectam cum Eo unionem seu sanctitatem liceat pervenire.

Animi studio et intima officiorum Vestrorum conscientia, velitis gravius hoc Ecclesiae pertractare negotium de duorum sacerdotum canonizatione, quorum processus canonici feliciter sunt expleti. Alter, Venerabilis Dei Famulus Ioannes Sarkander, parochus in dioecesi Olomucensi, saeculo vertente decimo sexto clarum dedit verae fidei testimonium; alter vero, Venerabilis Dei Famulus Henricus de Ossˇ et Cervellˇ, Dertosensis dioecesis presbyter, Sororum Societatem Sanctae Teresiae a Iesu condidit.

Eorum summarium operum vitae et virtutum iam recepistis, atque etiam responsionem vestram tulistis.

Quaedam insuper tractanda erunt quae ad Collegium Cardinalium Sanctae Romanae Ecclesiae pertinent.

His causis omnibusque nostris operibus et inceptis adsit Beatissima Virgo Maria, quae materna sua caritate de Filii sui fratribus adhuc in terris peregrinantibus curam agit eosque adiuvat in exsequendo illo praecepto Christi patientis et resurrecturi: “Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos” (Io. 13, 14).

Segue poi la petizione da parte di alcuni Cardinali Diaconi di essere ascritti all’Ordine dei Preti. Al Cardinale Aurelio Sabattani viene assegnato il Titolo presbiterale “pro hac vice” della Diaconia di Sant’Apollinare alle Terme Neroniano-Alessandrine, giÓ ritenuta dal porporato; al Cardinale Giuseppe Casoria viene assegnato il Titolo presbiterale “pro hac vice” della Diaconia di San Giuseppe a Via Trionfale, giÓ ritenuta dal porporato. Nell’ufficio di Cardinale Protodiacono subentra al Cardinale Sabattani Sua Eminenza il Cardinale D. Simon Lourdusamy, Diacono di S. Maria delle Grazie alle Fornaci fuori Porta Cavalleggeri. Il Santo Padre conferma nel nuovo incarico il Cardinale Lourdusamy. Il Santo Padre annuncia quindi la promozione del Cardinale Joseph Ratzinger all’Ordine dei Vescovi, del Titolo della Chiesa Suburbicaria di Velletri-Segni. Giovanni Paolo II annuncia inoltre la nomina del Cardinale Eduardo MartÝnez Somalo a Camerlengo di Santa Romana Chiesa. Il nuovo Camerlengo presta immediatamente giuramento di fedeltÓ a Giovanni Paolo II e ai suoi legittimi successori. Il Santo Padre guida poi la preghiera per la Chiesa che si conclude con il canto del “Pater noster”. Giovanni Paolo II imparte infine la benedizione apostolica ai presenti. Subito dopo, il Maestro delle Celebrazioni Liturgiche Pontificie invita i Protonotari apostolici presenti a redigere lo strumento pubblico “ad perpetuam rei memoriam”. Il Santo Padre, recitato l’Angelus, porge a tutti i presenti gli auguri di sante festivitÓ pasquali.

 

ę Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana

 

top