ALLOCUTIO IOANNIS PAULI PP. II AD QUOSDAM LIVONIAE
EPISCOPOS
CORAM ADMISSOS OCCASIONE
VISITATIONIS AD LIMINA
Die XXV mensis Februarii, anno Domini MCMXCIII
Venerabiles Fratres,
Quot cum cogitationibus exspectavimus hunc nostrum hodiernum congressum apud
Apostolorum limina et sepulchra! quanta semper cum spe ac fiducia miserentem
Redemptorem precati sumus pro salute et prosperitate ecclesiarum vestrarum! quam
vehementer vobiscum quoque ex longinquo exsultavimus de restituta tandem
communitatis vestrae catholicae libertate et pace! Nunc igitur, Deo dante, licet
simul praesentibus nobis non solum laetari communiter de praeterita rerum
conversione sed prudenter etiam sollicitari et consiliari de ventura populi
vestri curatione spiritalique condicione.
Dum vos fraterno omnino ex animo coram hodie consalutamus, singulos eodem
tempore sacerdotes gregum vestrorum salutamus et singulas pariter paroecias ubi
fides numquam interiit, ubi pietas et vita catholica maximas inter difficultates
perstitit.
Quantum quidem humanitus possumus nos, adiuvante Deo, cupimus et contendimus
confirmare vos cotidiano vestro in opere et cohortari ad ministerium salutare
vestrum pro Domino et hominibus vobis concreditis prosequendum et absolvendum.
Volumus sane ut haec congressio fraterna et conlocutio sincera cum Christi
Vicario claudat superius historiae et temporis spatium aperiatque novam prorsus
apostolatus vestri aetatem, immo vero novum tempus vitae operaeque totius
catholicae Ecclesiae in amatissima patria vestra.
Ecclesia Mater omnino confidit viribus vestris et consiliis ut communitas vestra
ecclesialis omnibus nempe in partibus suis renovetur et redintegretur. Necessitates christifidelium illic non minus nobis notae sunt quam vobis. Commutatum rei publicae regimen haudquaquam impedimenta Evangelii et
evangelizationis abstulit omnia, sed maiorem certe vobis tribuit agendi
libertatem in adiunctis revera novis ac maxima ex parte improvisis. Nemo sane
brevi tempore miracula postulat neque exspectat. Et Nos ipsi in primis tantam
vobis patientiam suadere volumus, at constantiam quoque, dum catholicorum
communitates paulatim quasi a principio renascuntur vel funditus reficiuntur
secundum Concilii Vaticani principia, monita et praecepta.
Cogitamus vobiscum illuminatam cleri institutionem atque evangelicam prorsus
vivendi consuetudinem. Sapiens et lenta laicorum educatio hodierno in mundo
poscitur ut ad fidei maturitatem progrediantur plenamque ecclesiae localis
participationem. Inter crescentem ubique materialismum bona spiritalia et
aeterna ipsius nuntii Christi omnibus modis defendi oportet atque exemplis
ministrorum Ecclesiae proponi.
Augescentibus iam – ut speramus et praevidemus – inter vos religiosis Familiis
Ordinibus et Congregationibus, novus flos actuositatis apostolicae et industriae
etiam socialis Ecclesiae merito exspectari potest. Parvis plane gressibus novae
compages et structurae vestrarum ecclesiarum stabilientur, unde pastoralis
hominum cura facilior reddatur et efficacior.
Dum ante oculos nostros et vestros necessitates immensae ac difficultates
fortasse obversantur, tot tamen et tantae simul offeruntur opportunitates cum
laetitia et fiducia operandi ut in patria vestra veluti ab integro nova
renascatur catholica communitas, libera quidem a veteribus rationibus et
sententiis ac parata ad novam fidei experientiam, ad novam ex Evangelio vivendi
viam, ad novam Christi doctrinarum testificationem.
Utendum est his occasionibus; messis quidem multa erit proximis hisce annis
metenda. Et nos hac e Petri Apostoli cathedra gaudentes conspiciemus vos in
electa illa Redemptoris vinea fructuose laborantes – in scholis et paroeciis, in
domibus et fabricis, in coetibus variis publicis et societatibus hominum bonae
voluntatis – una cum devotis Ecclesiae adiutoribus presbyteris, religiosis et
laicis fidelibus.
Vobiscum Episcopus Romanus semper coniungetur et consentiet; animos vestros in
perdifficili hoc opere confirmabit; inceptis vestris caeleste semper auxilium
effectumque precando efflagitabit. Iisdem scilicet sensibus vobis procul
favebit, quibus hodie vos coram complectitur et diligit quibusque vobis singulis
ac vestris gregibus caris Benedictionem suam Apostolicam largiter impertit.
© Copyright 1993 - Libreria Editrice Vaticana
|