|
ALLOCUTIO
IOANNIS PAULI PP. II AD CURATORES AC
SODALES OPERIS FUNDATI «LATINITAS»
Die XXIX mensis Novembris, anno MCMXCVII
Hic sermonis Latini usus hodie vehementissime quidem Nos
oblectat et recreat, cum rarius usque — pro dolor! — circumcirca audiatur. Tanto
igitur maiore Nos studio coram recipimus et eo apertiore benevolentia
consalutamus vos, Operis Fundati "Latinitas" curatores ac sodales, quippe quibus
veluti ex officio Ecclesia Mater regiam hanc linguam percolendam provehendamque
commiserit, providenti nimirum Decessoris Nostri Pauli VI consilio atque proprio
scripto cui titulus "Romani sermonis".
Diuturnae interea sollertiae vestrae ac diligentiae ostentat
documentum illud "Lexicon recentis latinitatis", exemplum cuius felicissime
absoluti perplacet Nobis tractare manibus et oculis perlustrare. Gratulantes
autem vobis hoc doctrinae monumentum utilitatisque instrumentum non possumus
quin omnem vestram dilaudemus industriam, animos in frugiferis vestris inceptis
confirmemus, Benedictione Nostra Apostolica vos cumulemus, unde etiam ventura
Latinitatis aetas, operantibus scilicet vobis, in tuto plane collocetur.
© Copyright 1997 -
Libreria Editrice Vaticana
|