The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS DATUS
ANGELO S.R.E. CARDINALI SODANO
SECRETARIO STATUS

 

Insignes profecto testificationes saeculorum decursu singularemque cultum in Virginem Mariam tribuere consuesse in orbe terrarum fideles sat scimus. Id quoque evenire apud Russicam gentem pro comperto habemus, in Eandem singulari pietate praestantem. Communitas namque Moscuensis catholica anno MCMXI spectabile aedificavit templum ipsumque Conceptioni Immaculatae Beatae Mariae Virginis est dicatum, quod deinceps communistis imperantibus in profanum usum est conversum. Nunc praestabile idem templum denuo christiano destinatur cultui ac simul illius dilectae communitatis insignis fit precationis locus.

Consentaneo Ecclesiae Matris honore addictioneque cupimus Nos christianorum qui in Russia sunt animi ut confirmentur, novo inde suscepto vigore et in religionis opera incitamento. Facere igitur non possumus quin magnopere laetemur quod templum, cuius supra fit mentio, opem laudabiliter compluribus ferentibus, alacriter est renovatum, quodque mensis Decembris die XII sollemni ritu dedicabitur.

Nunc pergrandi sane permoti animi affectione te, Venerabilis Frater Noster, destinare studemus ad eandem dedicationem agendam, ut ritus ipse, Fratrum Episcoporum frequenti corona, pari sollemnitate evolvatur et congrua dignitate absolvatur. Magnam ideo tibi aestimationem significantes quocum graviora communicare fraterna necessitudine solemus, te LEGATUM PONTIFICIUM ad illum sacrum ritum agendum renuntiamus et constituimus, ut, sacra instaurata aede ipsaque rite dedicata, mentes quoque affatim renoventur, unde cuncti novum animum suscipiant ad christianam vitam fovendam.

Palam demum benevolentiam Nostram declarabis et sollicitudinem, dum preces pariter fundimus ut caelestis Matris late proferatur pietas et gentibus illis, quae circa sunt, liquidior appareat Ipsa lux. Salutationem tandem fervidam omnibus transmittas et Benedictionem Nostram Apostolicam universis simul huius eventus participibus nomine Nostro Nostraque auctoritate largiaris velimus, quae sit divinarum gratiarum nuntia feliciorisque aevi praeconium.

Ex Aedibus Vaticanis, die VIII mensis Decembris, ipsaque in Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis occurrente sollemnitate, anno MCMXCIX, Pontificatus Nostri altero et vicesimo.

 

Copyright 1999 - Libreria Editrice Vaticana

  

top