Mirabilem ob praestantiam conspicuum obtinere locum sacras Italiae inter
aedes Assisiense templum omnes sat sciunt, in quo memoria conditur ac sancti
Francisci exuviae pientissime servantur, quodque ipsi Decessores Nostri
insigniter coluerunt. Gravibus motibus terrae regio quae circa reperitur nuper
concussa est, ut delubri illius partes prosternerentur utque artificia quaedam
et summi ponderis imagines laederentur. Hos propter tristes eventus, qui multas
quoque affecit urbes pagosque, opinione omnium maiorem universi ceperunt
dolorem.
At compluribus sollicite opem ferentibus Basilica Superior feliciter divino
cultui restituitur, novo imposito altari. Placet profecto sollertiam
actuositatemque extollere tum Franciscalium Fratrum, tum ipsorum fautorum
renovationis, qui collatis viribus operam studiose dederunt ut locus ille
antiquo frueretur splendore et insigne monumentum pristino luceret fulgore.
Has igitur propter rationes, laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate
die XXVIII mensis Novembris, dominica prima occurrente Adventus, novum Basilicae
Superioris altare iri consecratum cultumque ibidem instauratum. Itaque ut ea res
magnificentius peragatur, mittere statuimus Legatum qui partes Nostras tueatur
Nostramque simul mentem significet.
Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui
fraterna Nostra pro necessitudine perappositus visus es ad huiusmodi officium
suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te LEGATUM PONTIFICIUM renuntiamus ad
altare illud quod supra diximus consecrandum, qui sacris quoque praesidebis,
aditu Basilicae fidelibus iterum patente. Praefulgente iam Magno Iubilaeo,
exoptamus ut extollatur non modo venusta haec aedes, verum et pietas ipsa
fidelium, sancto eodem Francisco viam demonstrante, roboretur. Bona Nostra ideo
verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate
Benedictionem Apostolicam universis impertias largiter velimus, quae sit
supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Novembris, anno MCMXCIX, Pontificatus
Nostri altero et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II