The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PAULUS PP. II

NUNTIUS REVERENDISSIMO DOMINO
 HERMENEGILDO IOSEPHO NOYENS,
ABBATI GENERALI ORDINIS PRAEMONSTRATENSIS


Praesentes vere Nos inter vos per huius Epistolae Nostrae vocem ac vicem salutamus ex animo universos singulosque participes hisce diebus Capituli Generalis ipsius Candidi et Canonici Ordinis Praemonstratensis, quos etiam velut coram Nobis in conspectu conglobatos amplexamur nominatim atque, quantum quidem possumus, cohortamur Iesu Christi nomine et auctoritate permagnum ut vestrum diligenter prudenterque, ut consuevistis, absolvatis pro Christo Ecclesia Ordine munus.

Vos scilicet iure prorsus oportet omnia salutifera sane a Sancto Norberto religiosae vitae necnon operae sacrae data consilia, omnia priorum saeculorum Ordinis vestri salutaria apostolatus efficacis experimenta, omnia Matris Ecclesiae recentiora praecepta animosi omnino ad hodiernas Populi Dei necessitates spiritales adhibeatis, ad mutatas hominum condiciones sociales accommodetis, ad quam plenissimam Concilii Vaticani Secundi exsecutionem sapienter aptetis, ad instituti denique praeclari vestri prosperitatem posthac ac renovationem usurpetis. Oportet insuper probandas servetis translaticias consuetudines vestras, divinam laudem, cultum Eucharisticum Marialemque pietatem, sensum paenitentialem et pastoralis operae fervorem.

Hinc denique deliberationibus vestris fructuose peractis laetabimini merito et a Romano Pontifice valde laudabimini, qui interea opus grave vestrum ex longinquo spectaverit suisque precibus piis Spiritui Sancto luminum Largitori effusis erit proxime comitatus. Dolemus profecto quod rerum Nos in praesentia prohibent adiuncta quominus seorsum vos domi Nostrae conveniamus atque hanc Nostram mentem fusius viva exprimamus voce. Fidelitatis tamen vestrae significationes in antecessum suscipimus benigne cupimusque ut secundum eandem spectatam vestram fidelitatem nuntii ad Nos actorum Capituli Generalis perferantur plane laetifici utque posteris deinceps annis effecta manifesto percipiantur vestrorum in Domino captorum provide consiliorum.

Hanc ideo Nostris de manibus accipitote fraternam salutationem, tum bene precantem hortationem atque animorum vestrorum confirmationem, quam una videlicet cum Apostolica Nostra Benedictione transmittimus, unde magni vester momenti congressus plurimum secundetur, Candidus et Canonicus Ordo Praemonstratensis prosperetur, Ecclesiae vero opus tot in nationibus ubi feliciter operatur idem Ordo usquequaque adiuvetur.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Iulii, anno MM, Pontificatus Nostri vicesimo et altero.

IOANNES PAULUS PP. II

 

Copyright 2000 - Libreria Editrice Vaticana

 

top