|
IOANNES PAULUS PP.II
NUNTIUS VENERABILI FRATRI
CASIMIRO S.R.E. CARDINALI ŚWIĄTEK
ARCHIEPISCOPO MINSCENSI-MOHILOVIENSI LATINORUM
Permagno quidem cum animi Nostri solacio et gaudio iam instare
cognovimus Seminarii Maioris interdioecesani Pinskensis dedicationem. Tecum
nimirum, Venerabilis Frater Noster, laetamur, qui paterna quadam cura permotus
hoc opus provexisti, atque simul cum universa communitate ecclesiali quae est in
Bielorussia, dum nempe spiritalem cogitamus utilitatem quam hoc sic renovatum
institutum addere poterit erudiendis candidatis ad sacerdotium, tum etiam ad
promovendam pastoralem vocationum sacrarum operam.
Aedes hae feliciter restauratae in memoriam revocant praeclara
eventa historiae ipsius Ecclesiae in Bielorussia. Fuerat enim illud Seminarium
Servi Dei Sigismundi Lozinski, qui Christi gregis in illa Natione numquam
obliviscendus fuit pastor annis videlicet difficillimis superioris saeculi.
Deinde idem aedificium occupavit regimen communistarum aliisque usibus
destinavit. Nunc autem secundum fines suos pristinos redintegratum
convenienterque dedicatum studiorum theologicorum patrono universali sancto
Thomae Aquinati aperitur suum ut praestet ministerium Ecclesiis
Minscensi-Mohiloviensi, pariter Pinskensi et Vitebscensi.
Quis hoc in reviviscente Seminario non signum magnae spei
discernit ad venturam Ecclesiae eadem in regione aetatem? Sacerdotalium namque
vocationum curatio est imprimis apostolica industria quae futurum respicit
tempus, "messem quidem multam" (Mt 9, 37) illam quae curatores
studiosos postulat beneque praeparatos. Magni sane momenti est cura de illis qui
sacerdotalem vitam appetunt: imprimis enim poscit constantem fidentemque
precationem motam ad "Dominum messis ut mittat operarios im messem
suam" (Mt 9, 38), postulatque dein patientem et accuratam educandi operam,
quae singulos ipsos vocatos comitetur atque in progressione propria humana et
christiana sustentet.
Probe novisti, Venerabilis Frater Noster, quantopere Nobis cordi
sit necessitas illa seriae institutionis ministrorum altaris futurorum.
Pastorale enim ministerium presbyterorum, tum eruditorum tum etiam actuosorum,
praestat et confirmat tranquillos progressus communitatum christianarum. Haec
igitur causa est cur numquam precari Deum hac de re cessare debeamus. Ex animo
propterea optamus ut Seminarium Maius illud interdioecesanum Pinskense ante
omnia evadat domus orationis perpetuae pro vocationibus ipsisque sacerdotibus.
Eidem Seminario invigilet Maria Sanctissima, ut omne congruum caelitus adferat
iis auxilium qui inibi annos praecipuos suae vitae transigent et ut illud veluti
officina fiat plurimorum ac sanctorum sacerdotum.
Gratissimam praeterea Nostram testamur omnibus illis mentem qui
diversis profecto modis huic utilissimo ecclesiali operi suas contulerunt
partes, quae universo catholico illius regionis populo maxima adferet beneficia.
Illis Deus ipse praemia retribuat.
His itaque cum sensibus Tibi, Venerabilis Frater Noster, tuisque
sociis Apostolicam Nostram Benedictionem peculiarem ex imo pectore impertimur
quam libentes quidem ad omnes pertinere volumus dioecesanas communitates et ad
illos imprimis qui ad sacerdotium sese comparant.
Ex Arce Gandulfiana, die XXV mensis Iulii, anno MMI,
Pontificatus Nostri tertio et vicesimo.
IOANNES PAULUS PP. II
© Copyright 2001 - Libreria Editrice Vaticana
|