 |
CONSTITUTIO APOSTOLICA
RIVI NIGRI
(S. IOANNIS IN BRASILIA)
DIVISIS AB ARCHIDIOECESI
RIVI NIGRI QUIBUSDAM TERRITORIIS,
FIT EX IPSIS NOVA ECCLESIA
« S. JOANNIS IN BRASILIA ».
IOANNES EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
In similitudinem Christi, hominum
Servatoris, qui, ut aeternae salutis bona cum hominibus communicaret, pagos et
oppida suae patriae assiduus peragravit, Sancta Ecclesia continenter ad hominum
necessitates descendit, eo profecto consilio ut uberiore Verbi Dei copia
fruantur atque intimius communis cum Deo vitae vinculis iungantur. Cum igitur venerabilis Frater Armandus Lombardi, in Foederatis Brasiliae Civitatibus
Apostolicus Nuntius, nuper a Nobis postulaverit ut ad eorum utilitates qui
peramplam archidioecesim Rivi Nigri incolunt, nova ex ea constitueretnr
dioecesis, Nos pro certo habentes einsmodi consilium in animorum bonum esse
cessurum, adhibitas preces admittendas censemus. Cognito igitur quid de hac re
sentiret venerabilis Frater Aloisius do Amaral Mousinho, Archiepiscopus Rivi
Nigri, quidque eiusdem provinciae loco rum Ordinarii, atque consensu eo rum
suppleto qui in hoc negotio aliquid iuris quomodocumqne habeant, de Nostra summa
potestate sequentia decernimus. Ab archidioecesi Rivi Nigri haec dividimns
municipia quae vulgari sermone hic numerantur, scilicet: São João, da Boa Vista,
Agnai, Aguas da Prata, Caconde, Casa Branca, Divinolândia, Mococa,
Mogi Guaçu,
Itobi, Pinhal, Santa Cruz das Palmeiras, Santo António do Jardim, São José do
Rio Pardo, São Sebastião da Grama, Tambaú, Tapiratiba, Vargem Grande do Sul.
Qnae sic separata territoria in novae formam redigimus dioecesis, S. Ioannis
in Brasilia appellandae, iisdemque terminandae finibus quibus eadem simul
coniuncta municipia cinguntnr, ad legis civilis normam. Sedes novae dioecesis
Episcopique domicilium erit in urbe quam vocant Sao Joao da Boa Vista, in cuius
curiali templo S. Ioannis Baptistae cathedra episcopalis auctoritatis
collocetur oportebit, quod, ut aequum est, dignitate cathedralis aedis decorabitur, cum debitis privilegiis. Episcopus honoribus quoque,
insignibus iuribusque fruetur quibus ceteri pari gradu Praesules; sed et suetis
oneribus atque obligationibus tenebitur, quae inter, id memorari volumus, esse
scilicet eum cum propria dioecesi sacra Praesuli archidioecesis Rivi Xigri
suffraganeum. Decernimus praeterea ut in nova Sede, ad Dei cultum sollemniore
ritu celebrandum et ad Episcopum consilio operaque iuvandum, Canonicorum
Collegium instituatur, iuxta peculiares normas aliis sub plumbo Litteris
edendas; quoadusque tamen rerum adiuncta id fieri impediant, sinimus ut
dioecesani Consultores eligantur, ad normam iuris canonici. Mensa episcopalis
efficietur: Curiae emolumentis ac fructibus, rebus ac pecuniis a fidelibus
sponte oblatis, bonorum parte ex archidioecesis divisione proveniente ad normam canonis 1500 C. I. C., atque dote a rei publicae Moderatoribus danda. Cum
praeterea sint sacrorum alumni accuratissima dilectione fovendi, qui futurum
parent dioecesi auxilium, iubemus Episcopum quam primum Seminarium saltem
elementarium condere, ad iuris atque Sacrae Congregationis de Seminariis
Studiorumque Universitatibus normas; cum autem adoleverint atque ad
philosophiae ac theologiae studia aggredientur, optimi quique ex ipsis
seligantur, qui Romam, in Pontificium Collegium Pianum Brasilianum mittantur,
excultiore disciplina erudiendi. Quod autem attinet ad novae Ecclesiae regimen,
administrationem, Vicarii Capitularis electionem, Sede vacante, cetera eiusmodi,
praescripta sacrarum legum serventur. Decernimus insuper ut, ad clerum quod
spectat, simul ac Nostrae Litterae ad effectum fuerint deductae, tunc clerici
illi Ecclesiae adscripti habeantur in cuius finibus, per has Litteras
descriptis, sive beneficium sive ecclesiasticum officium habeant; ceteri vero
ubi legitime degant. Acta denique et documenta, quae quomodolibet ad novam
Ecclesiam respiciunt, quam prim urn ab archiepiscopali Rivi Nigri Curia ad
ipsius Curiam mittantur, in tabulario religiose servanda. Quae omnia exsequenda
curabit venerabilis Frater Armandus Lombardi, quem diximus, cui necessarias ad
id facultates damus, etiam quemlibet virum delegandi, si casus ferat, dummodo
ecclesiastica dignitate pollentem; onusque imponimus effectae divisionis et
constitutionis acta exarandi, eorumque exempla al Sacram Congregationem
Consistorialem quam primum mittendi. Quodsi tempore quo haec fieri debent,
alius Apostolicae huic Nuntiaturae praesit, hic eadem et potestates et onera
habebit.
Has vero Litteras nunc et in posterum efficaces esse et fore volumus; ita
quidem ut quae per eas decreta sunt ab iis quorum res est religiose serventur, atque igitur vim suam obtineant. Quarum Litterarum efficacitati
nulla, cuiusvis generis, contraria praescripta officere poterunt, cum per has
Litteras iisdem derogemus omnibus. Quapropter si qnis, qnavis praeditl/s
auctoritate, sire sciens sive insciens contra egerit ac Nos ediximus, id
prorsus irritum atque inane haberi iubemus. Nemini praeterea haec voluntatis Nostrae documenta vel scindere vel corrumpere liceat; qnin immo harnm
Litterarum exemplis et locis, sive typis impressis sive manu exaratis, quae
sigillnm viri praeferant in ecclesiastica dignitate constitnti simulque ab
aliquo publico tabellione sint subscripta, eadem omnino habenda erit fides,
qnae hisce haberetur, si ostenderentur. Quae Nostra decreta in universum si quis
vel spreverit vel qnoqno modo detrectaverit, sciat se poenas esse subiturum iis
iure statutas, qni Summornm Pontificum iussa non fecerint.
Datum Roma, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Ianuarii, anno Domini
millesimo nongentesimo sexagesimo, Pontificatus Nostri secundo.
IACOBUS A. Card.
COPELLO
S. R. E. Cancellarius;
+MARCELLUS Card. MIMMI
S. Congr.
Consistorialis a Secretis
Franciscus Tinello
Apostolicam Cancellariam
Regens
Franciscus H. Ferretti, Proton. Apost.
Caesar Federici, Proton. Apost.
Loco + Plumbi
In Ap. Canc. tab., vol. CIII, n. 36.
|