ADHORTATIO APOSTOLICA
NOVEM PER DIES
SUMMI PONTIFICIS
IOANNIS PP. XXIII
AD UNIVERSOS EPISCOPOS
PACEM ET COMMUNIONEM
CUM APOSTOLICA SEDE HAHENTES:
DE PROXIMIS PENTECOSTES
NOVENDIALIBUS PIE CELEBRANDIS.
Venerabiles fratres,
salutem et apostolicam benedictionem
Novem per dies, qui sacratissimo festo Pentecostes praeeunt,
Mater Ecclesia supplex coalescit, ut Sancti Spiritus Paracliti praestoletur adventum. Hoc autem sponte sua commemorari iubet trepidas Hierosolymitani
Cenaculi vigilias, ubi congregati Apostoli, magnis precibus se totos asserentes,
Deiparam Virginem Mariam circumsaepiebant: hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum...
Maria matre Iesu (1).
Manifestior huius mysterii consideratio quodam modo nunc oculis
nostris iterum proponitur, cum Concilillm Oecumenicum Vaticanum secundum
ulterius progreditur, et ad parandam alter am eius Sessionem, quae proximo mense
Septembri incipiet, alacris opera instat. Quapropter magnum solatium infunditur
animo Nostro, cogitanti ac secum reputanti per novendiales supplicationes
catholicam familiam, per terrarum orbem diffusam ut grana frumenti in montibus
sparsa (2), orandi Deum causa circa Dei Genetricem esse conventuram, ut in
Episcoporum suorum amplissimum consessum Sancti Spiritus adfluentia dona
devocet et impetret.
Prompte igitur supernis gratiae impulsionibus sueto more
obsecundans, hoc quoque anno humilis Christi Vicarius, qui ad vos scribit, et
qui grata recolit memoria annuas spirituales exercitationes, una cum Episcopis
Ecclesiasticae Venetorum Provinciae olim peractas, per hos novendialium dies
sacram pii recessus solitudinem ingredietur. Divinus enim Paraclitus, ut
munerum suorum copiam in nos effundat, postulat a nobis, ut ad ipsius
invitationes animi nostri liberi atque expediti pateant, ut alacriore usque
studio in perfectionem evangelicam inardeseant, atque divinae voluntatis
consiliis serena pace acquiescant. Quam ob causam, illorum dierum spatio
parumper curas atqne negotia apostolici officii intermittemus, ut in silentio et in spe
(3)
mysticum Divini Paracliti opperiamur adventum, qui in Ecclesiam illabetur, ut
in ea renovet Pentecostes mirabilia.
Dum vos certiores facere volumus de hoc humili proposito Nostro,
Venerabiles Fratres, minime dubitamus quin vos etiam, utpote Episcopi et
Pastores Ecclesiae Dei, cum Petri Successore animo arte coniuncti, precando
meditandoque pias Nostras exercitationes prosequi velitis. Quin etiam iucunda
Nos delectat spes, fore ut exinde vires reficiantur vestrae ad continuandos
labores Concilii Oecumenici, cuius alteram Ressionem fidenti animo exspectamus.
Quam ob rem ita fiet, ut universi sacrorum Antistites, simul cum
Petro supplicandi studio coniuncti, significantius instantiusque edant exemplum,
quod omnium dioecesium in terrarum orbe sacerdotes atque fideles intueantnr,
indeqne ad unum necessarium adipiscendum magis magisque vocentur: illam
dicimus vitae sanctimoniam, morum emendationem, apostolatus alacritatem, pro
Iesn Christi eiusque Ecclesiae honore diligentissime impendendam, ad qnae omnia
Oecumenicum Concilium, ob ipsam sui pastoralem natnram, re vera intendit.
Utinam communes preces ad Spiritnm Sanctum, Dominum et vivificantem, fundendae, in fidelinm universitate exoptatam approperent mentium
mornmque renovationem, cuius causa Oecumenica Synodus potissimum indicta est;
idem antem Spiritus promptiores firmioresqne omnes efficiat ad Deo inserviendnm
animornrnque bonum provehendum, ea utiqne vivendi ratione, quae veritate
fulgeat, iustitia informetur, caritatis operibus ditetur, ad maiora usque
assequenda contendat illo impulsa libertatis afflatu, qua Christus nos
liberavit (4).
Haec ominati atque huiusmodi certissima spe freti, Apostolicam
Benedictionem, supernorum munerum auspicem, vobis, Venerabiles Fratres,
peramanter dilargimur, eamque ad singulas dioeceses pertinere cupimus,
vigilantiae vestrae commissas, ut gratia Domini Nostri Iesu Christi et caritas
Dei et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis (5).
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XX mensis Maii, anno MCMLXIII, Pontificatus Nostri quinto.
IOANNES PP. XXIII
(1) Act. 1, 14.
(2) Didaché IX, 4.
(3) Is. 30, 15.
(4) Gal. 4, 31.
(5) 2 Cor. 13, 13.
|