The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

URBIS FORI LIVII *

TEMPLUM S. MERCURIALIS,
IN URBE FORO LIVII EXSTANS,
TITULO AC DIGNITATE BASILICAE MINORIS DITATUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Urbis Fori Livii quasi index locusque sacer cum rebus ibi gestis coniunctissimus non immerito habetur templum Sancti Mercurialis, quod antiquitate, arte factis operibus, religione tam insigne est quam quod maxime. Anno enim MCLXXVI exstructum est seu potius post vasta incendia restitutum, ad quod eodem vertente saeculo sacra turris adiecta, quae, in acutum celsumque fastigata apicem, in praeclarissimis Italiae molibus huiuscemodi numeratur. Augusta aedes, quam diximus, concinne seiteque architettata, ornamentis artificum valde commendatur: praeter tabulas enim eleganti manu depictas, ectypae imagines Magorum Divinum adorantium Parvulum admirationem solent inicere visentibus. Est etiam prae Nobis ferendum Forolivienses singulari eiusdem templi studio teneri, non solum quod reficiendum id expoliendumque curaverint, praesertim post novissimi belli clades, sed etiam, ac quidem maxime, quod frequentes eo quasi in praecipuam quandam pietatis sedem confluant. Quibus sepulchrum Sancti Mercurialis, primi urbis Episcopi, ibidem exstans, non modicum est religionis incitamentum. Haec omnia reputans cum animo, parochus huiusce templi, quod monachorum coenobio olim continuabatur, submisse Nos rogavit, ut Basilicae Minoris nomine ac iure id benigne donaremus. Quas preces, Venerabilis Fratris Pauli Babini, Foroliviensis Episcopi, ampia commendatione suffultas, libenti animo admittere statuimus. Itaque, e Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Foroliviense templum curiale Deo in honorem Sancti Mercurialis dicatum ad dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis iuribus et privilegiis, quae sacris aedibus, eodem nomine insignibus, rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac. definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis Ianuarii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


*  AAS vol. LI, 1959, pp. 257-258.

 

top