The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE

« POTIORA INTER »*

BEATA MARIA VIRGO VULGO APPELLATA
« NUESTRA SENORA
DE EL SOTO »
IN PRAECIPUAM PATRONAM REGIONIS
« DE TORANZO »
ELIGITUR ET EIUSDEM
IMAGO CORONA REDIMITUR.
 

Ad pepetuam rei memoriam. — Potiora inter pietatis domicilia dioecesis Santanderiensis locum obtinet templum Beatae Mariae Virgini, Dominae Nostrae a nemore, sacrum, quae volgari sermone appellatur; quae Marialis sedes non solum in praeclarissimum ornamentum vertit oppidi « Iruz », ubi constituta est, sed etiam continentis regionis, cum Christifidelium ibi degentium animos singulari quodam invitamento ad se alliciat, et Alma Deipara, pie exorata, superna inunera, interdum prodigiali etiam modo, ibi dilargiatur. Templum vero anno MDCLXXXVII cum coenobio, quod ei continuatur, perfectum, prope vetustam aediculam exstructum est, in qua egregia imago Dei Genetricis ab antiquissimis temporibus erat exculta. In sacri vero ministerii ofúciis sodales Franciscales olim sunt versati, quorum in locum anno MDCCCLXXXXVIII Carmelitae Discalceati successerunt, quibus curae est, ut linee Mariana velati aula spirituali polleat vigore. Memorandum quoque est simulacrum, quod diximus, cum bello civili in Hispania furente religio vexaretur catholica, foede esse deturpatum manu sacrilega violatumque; rebus vero compositis, religionis studium vicisse impietatem idque sollerter refecisse. Cum igitur Beata Maria Virgo, Domina Nostra a nemore, praeeipuis ornetur obsequiis a Christifidelibus, maxime ab iis, qui in valle « de Toranzo », uti appellant, incolunt, eiusque imago meritis feratur laudibus, Venerabilis Frater Iosephus Eguino Trecu, vota Nobis significans Carmelitarum Discalceatorum, potestatum plebisque Dei, Nos rogavit, ut Almam Deiparam, nomine illo invocatam, regionis, triginta complectentis oppida, quae « Valle de Toranzo » dicitur, caelestem Patronam renuntiaremus, eiusque simulacrum aureo diademate Nostra auctoritate sineremus redimiri. Quibus precibus Nos, qui omni studio annitimur, ut homines ad hanc pientissimam Matrem amandam venerandamque inducamus, libenti animo statuimus obsecundare. Andito igitur Dilecto Filio Nostro Caietano Sanctae Romanae Ecclesiae Presbitero Cardinali Cicognani, Sacrae Rituum Congregationis Praefecto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae pote¬statis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem a nemore, seu a Nuestra Seíiora de El Soto » nuncupatam, praecipuam apud Deum Patronam totius regionis, quae « de Toranzo » vulgo appellatur, cuiusque finibus triginta oppida continentur, confirmamus vel constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae principalibus regionum Patronis rite competunt. Praeterea iisdem hisce Litteris Apostolicis Nostraque auctoritate, Santanderiensi Ordinario, qui supra dictus est, eas partes committimus, ut die suo arbitrio deligendo, post Missarum sollemnia, iuxta ritum formulamque praescriptam, imagini eiusdem Deiparae Virginis, nomine illo insignir, quae in ecclesia oppidi « Iruz » pie asservatur, auream coronam, Nostro nomine et auctoritate imponat. Contrariis quibusvis non obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nulle et in posterum pienissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.

Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Maii, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.

D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis

 


* AAS vol. LI, 1959, pp. 805-807.

 

top