 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
IUVENTUTIS PRAECEPTOREM
SANCTUS IOANNES BOSCO, CONFESSOR,
CAELESTIS PATRONUS CONSTITUITUR
OMNIUM COLUMBIANORUM IUVENUM TIRONUM OPIFICUM
(VULGO «LOS APRENDICES COLOMBIANOS »)
Ad perpetuam rei memoriam. — Iuventutis praeceptorem ac parentem eximium,
Sanctum Ioannem Bosco, ii, qui, aetate florentes, ad gerenda munera artesque per
vitae cursum exercendas se comparant, merito excolunt et venerantur. Quod
pietatis studium magis cupiens accendere, proximus Decessor Noster Pius PP. XII,
Litteris Apostolicis, die XVIII mensis Ianuarii anno MDCCCCLVIII sub anulo
Piscatoris expeditis, omnes iuvenes tirones opifices Italicos eidem Sancto
Caeliti devotos voluit. Atque ex animi quoque Nostri sententia contigit, ut
lectissimi quidam viri e Columbiana Republica, ubi huiusmodi discipulorum
societas, vulgo « SENA » appellata, legitime est constituta, preces ad Nos
admoverent, ut Sanctum Ioannem Bosco suae nationis iuvenum artes condiscentium
caelestem Patronum renuntiaremus. Haec igitur vota, Dilecti Mi Nostri Chrysanthi
Sanctae Romanae Ecclesiae Presbyteri Cardinalis Luque, Bogotensis Archiepiscopi,
commendatìone suffulta, libentissimo implentes animo, Nos, e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum,
Sanctum Ioannem Bosco, Confessorem, omnium Columbianorum iuvenum tironum
opificum, qui vulgo « los Aprendices Colombianos » nuncupantur, caelestem apud
Deum Patronum eligimus, facimus, renuntiamus, omnibus adiectis honoribus
ac privilegiis liturgicis, quae coetuum seu ordinum Patronis rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere; illisque,
ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum ; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XVI mensis
Octobris, anno MDCCCCLVIIII, Pontificatus Nostri primo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotús
|