 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
CAELESTI CORUSCANS
BEATA MARIA V. IMMACULATA IN PRAECIPUAM
PATRONAM
ET S. IOANNES MARIA VIANNEY, CONF.,
IN PATRONUM MINUS PRINCIPALEM
DIOECESIS LAFAYETTENSIS ELIGUNTUR.
Ad perpetuam rei memoriam. — Caelesti coruscans fulgore, nullis offuscata
maculis, Beata Maria Virgo Christifidelium mentes animosque, ubique terrarum
incolunt, e quovis sunt genere prognati, quocumque sermone utuntur, omni tempore
ad se convertit. Eam igitur ut communem Matrem et Reginam merito venerantur
eiusque praesens exposcunt patrocinium. Sacer quoque clerus eam peculiari
necessitudine attingit, quippe qui pro munere coniti debeat, ut Filius eius
Divinus hominibus innotescat huiusque superna dona iisdem dilargiatur. Habent
praeterea hi tempiorum administri exemplum praeclarissimum, in cuius se forment
mores; Sanctum dicimus Ioannem Mariam Vianney, cuius a piissimo obitu centum
modo anni abierunt. Quae persentientes, sacri ordinis viri et Christifideles
dioecesis Lafayettensis utriusque Caelitis tutelam expostulaverunt, quorum vota
Venerabilis Frater Mauricius Schexnayder, eiusdem iurisdictionis Episcopus,
Nobis significavit, rogans, ut huiusmodi electionem ratam haberemus.
Quibus precibus libenter admissis, Nos, e Sacrae Rituum Congregationis consulto,
certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis
plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum Beatam Mariam Virginem
Immaculatam in praecipuam caelestem Patronam, Sanctum vero Ioannem Mariam
Vianney, Confessorem, Patronum minus principalem totius dioecesis Lafayettensis
confirmamus seu iterum constituimus ac declaramus, omnibus adiectis honoribus ac
privilegiis liturgicis, quae dioecesium Patronis principalibus minusque
principalibus rite competunt. Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et
in posterum plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum;
irritumque ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis,
auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Roma, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis
Octobris, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|