 |
IOANNES PP. XXIII
LITTERAE APOSTOLICAE
QUI SERVATOREM
S. VINCENTIUS A PAULO
PRAECIPUUS CAELESTIS PATRONUS
CUTTACKENSIS DIOECESIS ET MISSIONIS CONSTITUITUR
Ad perpetuam rei memoriam. — Qui Servatorem miserentissimum pressius est
secutus, Sanctus Vincentius a Paulo in dioecesi Cuttackensi coli perhibetur
impenso studio pietatis. Quod quidem probamus magnopere, siquidem caritas, cuius
virtutis exercitatione Caeles ille summam sibi peperit laudem, religionis
christianae gravissimum est testimonium et ornamentum eximium. Feliciter autem
accidit, ut a praeclari viri eiusdem piissimo obitu mox tertinm saeculnm
condatur. Quam nactus occasionem, Venerabilis Frater Paulus
Tobar Gonzales, Cuttackensis Episcopus, vota quoque significans Cleri saecularis
et regularis, monialium totiusque populi fidelis, preces Nobis adhibuit, ut
Sancturn Vincentium a Paulo suae dioecesis et missionis caelestem Patronum
renuntiaremus. Quibus supplicationibus libenti animo statuimus obsecundare ac
fore confidimus, nt, eodem Sancto Caelite tuente, favente, res catholica ea in
regione laetis augescat incrementis. Quae cum ita sint, Nos e Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum
Sanctum Vincentium a Paulo, Confessorem, principalem totius Cuttackensis
dioecesis atque missionis caelestem apud Deum Patronum facimus, constituimus,
declaramus, omnibus adiectis honoribus ac privilegiis liturgicis, quae
praecipuis locorum Patronis rite competunt. Contrariis quibusvis nihil
obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas,
validas atque efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque
integros effectus sortiri et obtinere; ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum plenissime
suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque ex nunc et
inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate qualibet,
scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXV mensis
Iulii anno
MCMLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|