 |
LITTERA APOSTOLICA
« MICHAĖL SALUTIS
SIGNIFER »
SANCTUS MICHAĖL ARCHANGELUS
IN PRAECIPUUM CAELESTEM PATRONUM
PRO TOTA BRASILIANA PUBLICAE DISCIPLINAE
AC SECURITATIS TUENDAE
MILITARI ADMINISTRATIONE ELIGITUR
IOANNES PP. XXIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
« Michaėl
salutis signifer », qui « contra ducem superbiae » « explicat victor Crucem », a
proximo Decessore Nostro Pio Pp. XII, imm. rec., per similes Litteras
Apostolicas die XXIX mensis Septembris anno MCMXXXXIX anulo Piscatoris obsignatas, totius Italici publicae disciplinae et securitatis tuendae Ordinis
praecipuus apud Deum Patronus iure meritoque nee non haud sine spirituali
animarum incremento fuit renuntiatus atque constitutus. Nunc vero, non sine
paterni animi Nostri gaudio, per Dilectum Pilium Nostrum Iacobum S. R. E.
Presbyterum Cardinalem de Barros Camara, Archiepiscopum Sancti Sebastiani
Fluminis Ianuarii nec non Vicarium Castrensem pro Brasilia, rogati sumus ut
Indultum iam pro Italia concessum ad eosdem Brasiliae milites benigne
extendere dignaremur. Nos autem, ad fovendam erga invictum caelestis militiae
Principem pietatem militumque incolumitatem ac bonum spirituale promovendum,
huiusmodi vota excipere libenti statuimus animo. Quapropter, ex Sacrae Rituum
Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque
in modum, Sanctum Michaėlem Archangelum praecipuum totius Brasilianae publicae
disciplinae ac securitatis tuendae Militaris Administrationis apud Deum
Patronum declaramus, facimus, constituimus, omnibus et singulis liturgicis
privilegiis atque honoribus adiectis, quae praecipuis Coetuum Patronis
caelestibus rite competunt. Contrariis qnibuslibet minime obstantibus. Haec
edicimus, statuimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas atque
efficaces iugiter exstare ac permanere; suosque plenos atque integros effectus
sortiri et obtinere; illisque ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in
posterum, plenissime suffragari; sicque rite iudicandnm esse ac definiendum; irritumque ex nunc et inane fieri, si quidqnam
secus, super
his, a quovis, auctoritate qualibet, scienter sive ignoranter contigerit
attentari.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XXXI mensis
Octobris, anno MCMLIX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|