The Holy See
back up
Search
riga

IOANNES PP. XXIII

LITTERAE APOSTOLICAE
MOTU PROPRIO DATAE

 MAIORA IN DIES*

ACADEMIA MARIANA
INTERNATIONALIS PONTIFICIAE
ACADEMIAE TITULO DECORATUR.
 

 

Maiora in dies sumere incrementa Marialem cultum hac nostra licet animadvertere aetate; nam et artes et theologicae potissimum disciplinae certatim contendere videntur, ut populi christiani fidem pietatemque suam roborent et augeant erga Virginem Mariam, quae divino Spiritu permota de se miro prorsus cantico vaticinata est: Beatam me dicent, inquiens, omnes generationes (1).

Ad rem aptissime imm. mem. proximus Decessor Noster Pius XII scripsit in Constitutione Apostolica Munificentissimus Deus : Cernere ... magno Nobis solatio est dum catholica fides publice actuoseque manifestatur, pietatem erga Deiparam Virginem vigere ac fervescere cotidie magis ac fere ubique terrarum melioris sanctiorisque vitae praebere auspicia. Quo fit ut, dum Beatissima Virgo sua materna munia pro Christi sanguine redemptis amantissime explet, filiorum mentes animique ad studiosiorem eius privilegiorum contemplationem impensius excitentur (2).

Porro ex hoc Marialis sive doctrinae sive pietatis profectu Academia Mariana Internationalis ortum habuit. Ea enim condita est ut efficaciter promoveret atque foveret studia potissimum scientifica tum speculativa tum historico-critica de Beatissima Virgine Maria (3);  atque adeo hac de causa, scripta quaedam collectanea ad propositum finem assequendum edenda curavit. Aliud quoque susceptum consilium, scilicet ut opportunis temporibus promoveantur conventus Mariales internationales, hebdomadae ac conferentiae, seu acroases Mariales (4), prospero omnino exitu ad effectum perductum esse videtur, frequentibus praesertim ex universis gentibus conventibus habitis annis MCML, MCMLIV, MCMLVIII, quorum celebratorum coetuum edita egregie sunt acta in commentariis quae inscribuntur Alma Socia Christi , Virgo Immaculata , Maria et Ecclesia (5).

Ex quibus luculentissime sane apparet quam egregie haec Academia Mariana de Marialis doctrinae pietatisque profectu meruerit.

Exquisitissimis itaque fructibus, quos memorata Academia edere valuit, attente perpensis, ipsam titulo, iuribus et privilegiis Pontificiae Academiae decorandam esse censuimus.

Nobis autem in votis est ut haec Nostra Academia, quemadmodum hactenus ita et in posterum, cum aliis Academiis et Societatibus Marialibus, ubique terrarum exstantibus, consociatis viribus et collatis consiliis, in laudes et honores Virgini Mariae tribuendos, operam amice disponat, normis a Decessore Nostro Pio XII imm. record. datis, occasione secundi Conventus Mariologici Internationalis, diligenter servatis (6), quibus sane cavetur ne Mariologia, sanis solidisque nisa fundamentis sive falso immodicoque ausu veritatem supergrediatur, sive nimia prematur angustia in singulari illa consideranda dignitate Matris Dei almaeque Sociae Christi Redemptoris.

Praeterea, quo conventus ex omnibus nationibus Mariologico-Mariani certius et stabilius congregentur, illis ordinandis praeponi decernimus peculiare ac stabile Consilium, quod eidem Academiae ab actis erit.

Quae omnia ad honorem Domini Nostri Iesu Christi, qui unus est Mediator Dei et hominum, necnon in laudem Beatissimae Virginis Mariae Matris nostrae, edicere placet, quam Decessor Noster imm. record. Leo XIII appellat permagnum unitatis christianae praesidium (7), quamque iam antiquitus Ecclesia catholicae unitatis Matrem venerata est, Matrem videlicet unientem Caput Corpori, Christum Ecclesiae, Sponsum Sponsae, per quam — ut Damascenus nos edocet — inter unius sanctae, catholicae atque apostolicae Ecclesiae cives adscripti sumus (8). Haec Nos hisce Litteris Motu Proprio datis statuimus ac decernimus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Roma, apud S. Petrum, die VIII mensis Decembris, in festo Immaculatae Virginis Mariae, anno MDCCCCLIX, Pontificatus Nostri secundo.

 

IOANNES PP. XXIII


* AAS vol. LII, 1960, pp. 24-26.

(1) LUC. I, 48.

(2) PIUS XII, Const. Apost. Munificentissimus Deus; A. A. S., XLII, 1950, p. 753.

(3) Statuta Acad. Mar. Inter., art. 1.

(4) Ibidem, art. 2.

(5) Cfr. Nuntia periodica, n. 6, Romae, 1959, 78-84.

(6) PIUS XII, Nuntium radiophonicus iis qui interfuerunt Conventui Internationali Mariologico-Mariano Romae habito; A.A.S., XLVI, 1954, pp. 677-80.

(7) LEO XIII, Litt. Enc. Adiutricem Populi, in Leonis XIII Acta, XV, p. 308.

(8) S. IOHANNES DAMASCENUS, In Annuntiatione sanctissimae Domine nostrae Dei Genitricis sermo; PG, 96, 656.

 

top