 |
LITTERA APOSTOLICA
SALUTIFERAE CRUCIS
TITULO AC PRIVILEGIIS BASILICAE MINORIS
ECCLESIA SANCTAE CRUCIS DE VALLE OCCASORUM,
SEU «SANTA CRUZ DEL VALLE DE LOS CAIDOS »,
APUD MATRITUM, COHONESTATUR.
IOANNES PP. XXIII
AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Salutiferae Crucis Dominicae signum in summo
vertice montium,
qui « Guadarrama » vulgo vocantur, non ita procul ab urbe Matrito positum,
exsurgit ad auras quasi caelum demonstrans, scilicet cursus vitae terrenae
praeclarissimam metam, ac late miserentia brachia tendit vel uti tegmen, sub quo
mortui quiete perfruuntur sempiterna. Est autem mons, cui idem Redemptionis
humanae superstat simulacrum, ingenti molitione ita effossus, ut in eius visceribus amplissimum templum pateret, ubi pro iis, qui bello civili Hispanico
occubuerunt, atque, confectis aerumnis, exhaustis laboribus, restinctis
simultatilms, somno pacis consociantur, piacularia fierent sacrificia ac
precationes, et pro tota Natione Hispanica rite supplicaretur. Hoc opus egregium
et singulare, cui nomen « Santa Cruz del Valle de los Caidos » est, Franciscus
Franco Bahamonde, Hispaniae Moderator, condidit, addito coenobio Monachorum
Sancti Benedicti e Congregatione Solesmensi, qui cotidie ibi celebrant sacra
Deumque propitiant precibus. Quod invisentes admiratio incedit non modica:
excipit enim adeuntes porticus permagna, utpote ingentem capiens multitudinem
hominum; in fronte subterranei templi effigies conspicitur Virginis
Perdolentis, exanimum corpus Divini Filii ulnis amplexae, quo simulacro summum
artis specimen signifex edidit; per vestibulum alterumque atrium et cancellos
faberrime factos et politos in ipsam sacram aulam perveniter, picturis
textilibus pretiosis ornatam, in qua Hispanorum pietas erga Beatam Mariam
Virginem sex titulis eleganti manu sculptis celebratur. In media vero ala
transversa princeps ara, ex uno lapide eximiae magnitudinis facta, locata est,
quae exquisitis imaginibus symbolisque decoratur. Supra quod altare ad
perpendiculum Crux altissima eminet, quam monti diximns esse impositam. Neque
praetermittendum est opus musivum, Christum Dominum plenum majestatis, Matrem
Dei pientissimam, Hispaniae Apostolos Iacobum et Paulum aliosque referens Caelites atque heroas, quo immensi huius hypogei tholus refulget. Est ergo hoc
templum structurae genere, cultu rebusque artificiosis perquam insigne, et, quod
plurimi sane facimus, religione imprimis nobile et Christifidelium concursibus
celebre. Hac de causa libenter audivimus preces, quas dilectus filius Abbas
coenobii Sanctae Crucis de Valle Occasorum Nobis adhibuit, submisse rogans, ut
laudatum hoc templum Basilicae Minoris nomine ac iure donaremus. Haque, e
Sacrae Rituum Congregationis consulto, certa scientia ac matura deliberatione Nostra deque Apostolicae potestatis plenitudine, harum Litterarum vi perpetuumque in modum ecclesiam Sanctae Crucis de Valle Occasorum seu « Santa Cruz
del Valle de los Caidos » vulgo appellatam et intra Matritensis dioecesis fines
sitam, ad honorem ac dignitatem Basilicae Minoris evehimus, omnibus adiectis
iuribus ac privilegiis, quae templis eodem nomine insignibus rite competunt.
Contrariis quibusvis nihil obstantibus. Haec edicimus, statuimus, decernentes
praesentes Litteras firmas, validas atque efficaces iugiter exstare ac
permanere; suosque plenos atque integros effectus sortiri et obtinere;
illisque, ad quos spectant seu spectare poterunt, nunc et in posterum
plenissime suffragari; sicque rite iudicandum esse ac definiendum; irritumque
ex nunc et inane fieri, si quidquam secus, super his, a quovis, auctoritate
qualibet, scienter sive ignoranter attentari contigerit.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die VII mensis
Aprilis, anno MDCCCCLX, Pontificatus Nostri secundo.
D. Card. TARDINI
a publicis Ecclesiae negotiis
|